§. XI.

§. XI.

Circa scientiam Mediam. Ad Problema 1. & 2. Sectionis 8.
558
*POst scripta ibi doctissimi èex Nostris
Scriptores prodierunt, apud quos & argumentorum robur, & eruditionis adeò luculenta supellex, ut non videatur hoc loco quidquam adjiciendum, quod momenti alicujus possit percenseri. Nihilominùs ne controversia ista, adeò Societati nostræ propria sine opportuno additamento pertranseat, dicam aliquid, quod, ut suspicor, non erit inutile aut supervacaneum judicandum, cùm & sint nonnulli non leviter adversantes, quorum oporteat fundamenta discutere, & objectionibus respondere: quia vel in scribendo noviores, aut seriùs ad manus nostras pervenerunt. Sed pro Nobis præter citatos stat eruditissimus Pater Leo Carmelita in Contextu scientiæ di
vinæ Parte 1. Titulo 8. nu. 16. & 17. ubi sic scribit: Est igitur ea scientia media digna Deo, perfectioque illius intrinseca, tum ut sciat universa, etiam futura illa conditionata & libera. Tum ut omnes impleat partes exactæ scientiæ, perfectique regiminis: ut scilicet nihil discat ex casu & eventu, præintelligens illa libera & conditionata. Hæc ille. Et possem nonnullos alios in medium proferre, nisi P. Henao eruditissima lucubratione de historia scientiæ mediæ illos expressisset, sicut & Societatis Scriptores, quibus addendi plures noviorum editionum, qui & ipsum allegant, ex quibus P. Izquierdus Disputat. 28. nu. 107.
559
*Ex adversantibus autem juvat ante
alios producere P. Guilielmum Herincx qui licet adversarium se exhibeat, religioso est tamen temperamento locutus Disputat. 6. n. 58. | & seqq. Cùm enim pro sententia Societatis id præmisisset, quod illius potuisset alumnus, & nominis invidiam, utpote novi fuisset amolitus, sic concludit: Ad rem ipsam quod attinet, etsi non diffitear opinionem, quæ asserit hanc scientiam, esse satis probabilem, & rationi conformem, eo modo, quo à suis Auctoribus defenditur, inhærendo tamen doctrinæ Scoti, Dico 2. & cetera pro Assertione quam probat, Primò, Quia si scien
tia media esset opportuna pro negotio gratiæ & providentiæ divinæ, ut sic cum humana libertate concordia posset explicari, incredibile est à D. Augustino & Concilijs ignoratam, ex quo redditur illa suspecta: cùm eo modo facilis evadat, cùm tamen communis sensus Doctorum fuerit, esse illam valde difficilem. Ad quod quidem responsio est facilis, si dicamus, ut rectè dici debet, scientiam non esse novam; cùm ex Scriptura & Patribus habeatur: quod autem modus applicandi illam novus sit, quid inde? Reservavit illum Deus pro ijs temporibus, in quibus arbitrij humani libertatem à Luthero & asseclis rem esse de solo nomine blateratum, & alia circa necessitatem moralium operationum impijssima asserta proclamata, quibus Societatis tantoperè stabilita doctrina feliciter contraventum, & aperta via ut ad Ecclesiæ ovile innumeræ errantes oves, & luporum obnoxiæ rabidis dentibus, properarent. Quod quidẽquidem ineluctabili discursu convincitur. Nam Societatem divina providentia contra Lutherum & ejus temporis hæreticos Divo Ignatio fundatore directam: inconcussæ est dogma veritatis, dum in sacris illud auditur of
ficijs: Hæresique bellum indixit, eo successu continuatum, ut constans fuerit omnium sensus, etiam Pontificio confirmatus oraculo, Deum, sicut alios alijs temporibus, sanctos viros, ita Luthero, ejusdemque temporis hæreticis, IGNATIVM, & institutam ab eo Societatem objecisse. Tunc sic. Societas in certaminibus contra hæreticos, & facilitanda eorum conversione, qui circa gratiæ cum arbitrij libertate concordiam à fidei regulis exerrabant, eum explicandi modum constantissimè adhibuit, qui scientia media consistit: ergo si consequenter sentiendum & loquendum, illum à Deo speciali providentia his temporibus reservasse, piè est, rationabiliter, & irrefragabiliter pronuntiandum. Unde citatus Scriptor ita scribit: Quæ quidem senten
P. Herincx.
tia ob plausibilem & faciliorem (ut apparet) explicationem providentiæ divinæ & libertatis creatæ contra hæreticos recentiores valde multis arridet. Sic ille. Et quidem, si præfatum argumentum alicujus est ponderis, ita Adversantium præcipuos potest efficaciùs retorqueri. Modus enim defendendi concordiam gratiæ & libertatis per physicas prædeterminationes novus est, & à Magistro Bañez inventus: judicaturq́ue ille omnium aptissimus. Quomodo ergo Concilijs & Patribus adeò ignotus? Quòd si dicant rem quidem ab antiquis descendere, sed explicationem cum novorum nominum adinventione Recentioribus deberi, id quidem & scientiæ mediæ assertores asserunt, ut apud ipsos videre est, quamvis sint aliqui ex Evangelicis illis cœcis, qui oculos habent, & non vident. Pergit doctus Pater & arguit.
560
*Secundò. Quia nequit scire Deus
quid creatura libera ageret, nisi sciat quid ipsemet esset acturus in ijsdem circumstantijs: hoc autem scire nequit, nisi saltem sciat quid ipsemet esset decreturus agere in illis; Atqui hoc non scit priùsquàm aliquid actu saltem conditionatè decernat: Quia antequam aliquid decernat absolutè & efficaciter, non videt quid sit decreturus absolutè: ergo prius ratione quàm aliquid in aliqua circumstantia decernat conditionatè non videt quid sit conditionatè decreturus: est enim par ratio. Quare pro isto priori tantùm videt se indifferentem tam ad unum quàm ad aliud, unde nihil potest scire determinatè. Resp. Concessa Majori,
negando Minorem: & ad probationem posset quidem negari assumptum, quia Deus decreta sua quasi futura cognoscit, de quo aliàs, sed quia solutio ab ea non adeò certa opinione est penitus independens, conceditur, & ratio discriminis redditur: nam cùm agitur de eventu conditionato, supponitur voluntas creata cum omnibus prærequisitis ad operandum, ex quibus unum est decretum Dei volentis concurrere cum voluntate auxilio sufficienti adjuta, si ipsa cum eodem auxilio voluerit operari, quando autem de operatione absoluta agitur, illud ipsum decretum & auxilium in Deo debet intelligi, si concurrere reipsa velit, dum autem ante concursum volitum intelligitur, cognitio decreti non est, neque occurrunt necessaria omnia ad operationem. Æquivocatio ergo & hallucinatio in sic arguentibus accidit ex eo quòd, cùm decretum audiunt, absolutum interpretantur, & non indifferens. Licet autem probabilissima sententia sit actus liberos posse præfiniri, respectu eorum, qui sub conditione videntur, non est præfinitio admittenda, quia in eo non videtur aliquid, per quod possit illorum indifferentia salvari, sicut videtur in statu absoluto, cognitio inquam illorum sub statu conditionato, juxta dicta suo loco.
561
*Tertiò. In objecto scientiæ condi
tionatæ involvitur etiam concursus Dei, per illum enim Deus scit quid creatura libera faceret, si haberet omnia requisita, adeoq́ue concursum & decretum Dei: Atqui illud etiam scit per simplicem intelligentiam uti alias consequentias vel connexiones necessarias: si enim adesset concursus Dei & decretum, indubitatum est quod creatura ageret, cùm concursus iste sit identificatus actioni creaturæ, adeoq́ue eo supposito necessariò sequatur esse actionem creaturæ. Resp. In hoc etiam argumento egregiè hallucinari, nec videntur sic arguentes mentem eorum, quibuscum depugnant, assecuti. Itaque in objecto scientiæ mediæ involvitur concursus Dei in actu secundo, quia videtur actus ipse creaturæ: In actu verò primo tantùm videtur expedita Dei potentia ad concurrendum. Et in hac expeditione junctis requisitis alijs, asseritur involvi necessarias consequentias, ratione quarum ad scientiam simplicis intelligentiæ illæ pertineant: ex quo | habebimus auxilium cum decreto inducere antecedentem necessitatem, quia in nulla creatæ voluntatis potest suppositione fundari. Sumantur ergo ut sumi debent sententiæ nostræ dictamina, & tunc impugnationum obscura turba cessabit.
562
*Quartò. Citra decretum absolutum
& efficax nihil potest esse aut sciri futurum absolutè: ergo citra decretum conditionatum nihil potest esse aut sciri conditionatè, sed solùm tamquàm indifferens ad unum & alterum, seu tamquàm merè possibile. Unde sicut secluso decreto absoluto nequit futurum videri in caussis, sic nec futurum conditionatum in caussis vel conditionibus, secluso decreto conditionato. Respondetur concedendo totum de decreto juxta datam explicationem. Vult enim Deus applicare potentiam suam, sed cum subordinatione ad creatam voluntatem, id quod in statu conditionato proportionaliter invenitur.
563
*Quintò. Scientia media nec requiritur ex parte libertatis creatæ, nec ex parte providentiæ divinæ. Primum patet, quia in statu conditionato debent præsupponi eadem prærequisita conditionatè, quæ in statu absoluto supponuntur: adeóque si lædatur libertas per prærequisita in statu absoluto, illam non salvabit scientia status conditionati: Si autem non lædatur, non requiritur scientia conditionata ex hoc capite. Secundum patet: quia ad infallibilitatem divinæ providentiæ sufficit scientia simplicis intelligentiæ, qua Deus novit quod sit possibile sibi per talia vel talia principia operari cum creato arbitrio liberè concurrente: huic enim scientiæ accedente divino decreto infallibiliter futurum est, & quidem liberè prout ipse Deus decreverit. Responderi in primis potest cum transitione Assumpti, licet enim necessaria non sit ratione providentiæ, est tamen eo quod divinus intellectus ob summam & amplissimam perfectionem debet attingere omnem veritatem; quam cùm habeant determinatam futura contingentia ad se debet necessariò extendere. Sicut in scientia visionis est cernere, quæ rerum existentiam consequitur, quod tenet Auctor n. 36. cum Smising Disputat. 3. n. 115.
564
*Deinde ratio adducta non probat intentum, quia pro statu absoluto aliquid requiritur, quod in conditionato non reperitur; ipsius scilicet status conditionati prævisio: quod juxta dicta ab Auctore, de quibus nu. 591. de necessaria cognitione per consequentias certas, quæ ad simplicem intelligentiam dicuntur pertinere, cùm constet esse illam penitus necessariam. Oportet enim perfectissimum gubernatorem scire quomodo cum omnimoda certitudine, sit creaturas directurus, ut sic non cœco modo procedat. Quod si dicatur id haberi posse per physicam præmotionem, id est quod negamus, & in eo est insignis huius controversiæ cardo præcipuus constitutus. Et hæc circa docti Patris probationes: qui n. 69. objicit sibi, quod non stante scientia conditionata secluso decreto, si interrogaretur Deus an Petrus in tali occasione esset peccaturus, non posset interroganti respondere. Et respondet 1. habiturum Deum decretum circa concursum ac permissionem. 2. Si non habeat, responsurum esse quidem peccatum possibile, sicut & alios eventus, sed in tali conditione futurum, quia secluso concursu est impossibile creatam voluntatem operari, & hanc cognitionem pertinere ad scientiam simplicis intelligentiæ. Sed est utraque responsio difficilis. Prima quidem, quia sine ullo fundamento asseritur Deum circa conditionata omnia decretum habiturum, ex nullo enim capite illa Deo necessitas potest ad scribi. Secunda, quia respondere possibile esse, est non respondere, quandoquidem interrogans id probè agnoscit, & supposita probabilitate circa futuritionem sciscitatur. Deinde & possibile esse & impossibile asseritur, & explicatio est parùm expedita.
Loading...