CAPVT IX.

CAPVT IX.

Circa ministerium Altaris nonnulla alia pro Indorum Parochis.
107
*IN CōcilioConcilio Limensi tertio Act. 4. Cap. 11.
sic habetur In Missali auctoritate SũmiSummi PōtificisPontificis edito, nihil addatur, aut detrahatur, aut immutetur quouis modo, sed quemadmodũquemadmodum est ab Apostolica Sede constitutum, Missæ ceremoniæ omnes, ceteraque diuina peragantur. Hæc Concilium. Quæ quidem omnes in altari ministrantes obstringunt,
Concilium Lim. 3.
sed circa Indorum Parochos inculcanda illa, quia circa hoc solent frequentiùs culpabiles inueniri. Debent ergo pileo vti, dum èex Sacristia exeunt, & ad illam reuertunt: sic enim in Missali præcipi|tur: per medium ad altare ascendere, & non per latus, Calicemque manibus portare, & non in altari aliàs positum satis esse censere, cùm debeat portari patena & hostia super positis. Sic alia sunt, in quibus lapsus multiplices; sed præ aliis fortè maior ille in quibusdam, qui eò quòd inter Indos se tantùm versari videant, grauitatis pro sacrificij maiestate debitæ penitus obliuiscuntur. Ibi ergo magis damnabiles, vnde excusationem suæ leuitati prætexunt: quia enim Indi sunt qui assistunt, ideò illi ad reuerentiam sunt Sacramenti, sui Rectoris exemplo singulariter pertrahendi, docti alium de illo formare conceptum, quod vident à viro dignitatis tantæ sublimi circumspectione tractari. Quòd autem nihil addendum sit, detrahendum aut immutandum, à Pio Quinto in suâ Constitutione præcipitur, quæ in principio Missalis occurrit, verbis illis: ac huic Missali
nostro nuper edito nihil vnquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrâ pœnâ, hac nostrâ perpetuò valiturâ Constitutione statuimus, & ordinamus. Sic ille. Et quidem cùm ita sit à Pontifice constitutum, non videtur cur Concilium suo illud voluerit Decreto firmare. Sed certè conuenientissimum fuit, quia in Indiis ea licere videntur quæ pro cuiusque libitu disponuntur. Vnde & pro Regiis, & pro Ecclesiasticis Constitutionibus obseruandis, peculiaris debet à Gubernatoribus & Prælatis conatus adhiberi. Est etiam Decretum dictum Decreto Tridentini Concilij conforme Seßione 22. de obseruandis & vitandis &c. Vbi Episcopis huiusmodi cura præcipitur, vt per edicta & pœnas, ritus & ceremonias ab Ecclesia probatos faciant obseruari.
108
*Addit sequentia Concilium: Inter Mis
sarum alicui sæculari pacem cum patenâ dari, aut per Ministrum Ordinis sacri ad feminam cuiuscumque dignitatis deferri nullâ ratione permittatur. Sic Concilium, cui penitus concinit Synodus Diœcesana Pacensis Lib. 3. Tit. 8. Cap. 50. Vbi quid ad pacem cum patenâ dandam spectat satis ex Rubrica Missalis constat. §. 10. num. 3. in quo sic dicitur & instrumentum pacis ei porrectum à Ministro iuxta ipsum ad dexteram &c. Debet ergo esse peculiare instrumentum; & non patena. Licet autem id pro omnibus videatur dispsitum, ita vt Ecclesiasticis etiam pax instrumento, & non patenâ sit danda, quia nulla in dictâ Rubricâ, & aliâ, quæ habetur num. 8. indicatur diuersitas: pro solis tamen laicis vsus obtinuit vt patena non debeat adhiberi. Immò & pro Prælatis expressè loquitur Gauantus in Commentario Rubricæ citatæ L. F. sic dicens: Minister daturus pacem genuflectit ad dextram Celebrantis, & dicto tertiò Agnus Dei, por
Gauantus.
rigit instrumentum osculandum eidem Celebranti: tum factâ genuflexione, accedit ad Prælatum & alios, quibus idem instrumentum porrigit &c. Pro quo & facit id, quod testatur in eiusdem §. num. 8. vers. Ordo verò, Commentario, verbis sequentibus: neque datur vnquam cum patenâ, vice tabellæ, seu instrumenti, quam patenam prohibuit Pius V. in Epi
stola ad Archiepiscopum Tarraconensem suprà citatâ num. 5. Sic ille. Prohibitio autem videtur fuisse generalis, vt probat particula Vnquam, quæ adiungitur cum negatione. Verùm dicente Auctore prędictoprædicto patenam à Pio V. fuisse prohibitam. ex eo videtur fieri non prohibitam illam per ea, quęquæ in Missali habentur. Cumque aliàs Epistola illa Pij V. ad particularem PręlatumPrælatum fuerit directa, neque vt vniuersale Rescriptum intimata, patenępatenæ vsus non videtur generaliter fuisse sublatus. Ideo circa hoc non vna est vbique consuetudo, & licet quod ad laicos spectat, peculiare Pontificium Decretum extet, Proregi tamen patenâ datur pax, & supremis alijs Prætoriorum Præsidibus, ac considentibus Auditoribus. Nec mirum erit, si Prætores Indorum tale quid velint, & obtineant, Parochis conniuentibus, ne difficiles experiantur salarij sibi reddendi solutores, aut aliàs aduersantes.
109
*Circa feminas autem id, quod à Con
cilio statutum est, cum Proregum vxoribus non solùm temperatum, sed etiam ampliatum: si enim publicè sacris Missarum solemnijs intersint, per patenam illis datur pax, & alia pariter fiunt, quæ fieri cum Proregibus solent, quia eisdem honorum prærogatiuis, quibus mariti, perfruuntur: ad eum modum, quo Reginæ illis, quas dicimus Regaliàs, iuxta vulgatum Iuris pronuntiatum, quòd vxores radijs virorum illustrantur. In quo quidem, vt de Regibus non loquamur, quia eorum alia ratio est, quibus & Pontifices plus indulgent, erga res Ecclesiæ beneuolas habere conueniens arbitratis: nimia videtur licentia præsumi, quia nullibi illa concessa; & neque in ciuilibus ea est honorum simultas, vt est planum: quia Proreginas comitari non debent Auditores, neque in sellis sedere illæ possunt, illis adstantibus, Proregum more: & vt in illis esset, circa diuina nequit extendi, quia à diuerso fonte procedit: vnde & Pontifex potest; quod ad id spectat, prout libuerit, indulgere. Et huc certè videtur Concilium respexisse verbis illis: cuiuscumque dignitatis. Quod si in talibus hoc officij genus indecens à Concilio iudicatum, multò id erit indecentius respectu aliarum. Videant ergo Religiosi, qui vt Patronarum gratiam ineant, per Sacerdotem stolâ ornatum pacem illis deferendam iubent, an id Ecclesiæ sit ritui & dispositioni conforme. Est autem amplior pro thurificatione concessio in Ceremoniali Episcopo
rum. Reginis enim & magnis Principissis conceditur, sicut & viris, immò & omnibus Magistratibus. Pro quo Dom. Villaroël Parte 2. Quæst. 11. Artic. 6. num. 16. Vbi quòd Missale tantùm Proregi deferendum, iuxta Regiam schedulam. Sic num. 5. Quomodo autem in Chilensi Ecclesiâ pacem Diaconus Regiæ Audientiæ præbeat, cui consuetudini ipse morem gesserit, & de alijs dispensationibus circa Ceremoniale à Regio Indiarum Consilio iussum obseruari, quibus vrbanitatem suam posteris commendatam relinquit, videndus Art. 3. num. 87. & 88. quæ an à Supremo diuinæ Majestatis Consilio approbatæ fuerint, erit cùm certò certius videamus. Et post hæc scripta à Supremo Consilio Indiarum rescriptum vt Patenæ vsus in Pace neutiquam admittatur. Quibus præjactis,
110
*Dico primò. Parochi Indorum cæremoniarum sacrarum incuriosi, & eo se gerentes modo, de quo numer. 107. mortaliter peccant. Probatur. Quia rem omnium diuinissimam indignè tractant, & suo exemplo Neophytos ad ir|reuerentiam cum fidei exilitate compellunt. Et pro Rubricarum obseruatione, vt alia omittam, stat Declaratio Pontificis, quam adducit Diana Parte 2. Tract. 14. Resolut. 4. ex Emmanuele Roderico, & Henriquio Villalobos, & sic habet: cùm Cæsar Episcopus Nouariensis in Hispanijs Nuntius Apostolicus esset, fuit coram eo dubitatum an Religiosi
peccarent mortaliter in Canone Missæ dicendo commemorationem pro Episcopo loci, in cuius locum ponebant Superiorem Ordinis: consulta ab ipso Nuntio Sancta Sedes Apostolica respondit eos mortaliter peccare, cùm sit ad vnguem Missale obseruandum, nec in Collectis Missæ posse aliquid addi sub eadem pœnâ, præter Orationem solitam pro Rege, & eius prole & exercitu. Sic Pontifex: propter quod citati ita sentiunt. Et Hieronymus Garcia Tract. 3. Difficult. 8. n. 20. affirmat circa hoc omnes conuenire. Pro quo & videndus P. Dicastillus Tract. 5. Disput. 4. Dubit. 13. Mirari autem iuuat Dianam ita absolutè sentientem, circa Rubricas id addere, quod nequit cum prædicta resolutione constare: Nam Resolut. sequenti ait contra aliquos, non peccare mortaliter Sacerdotem, qui cùm se induit sacris vestibus, Orationes tunc dicendas ex præscripto Missalis omittit; eâ redditâ ratione, quia pro illis dicendis nullum extat præceptum, & quædam in Missali ponuntur, quæ solùm ad consilium spectant, & ex quadam decentia debent obseruari. Et addit sic: Vide Fagundez loco citato (scili
cet Tract. 1. in Præcepta Ecclesiæ Lib. 3. Cap. 21. num. 9.) & num. 32. vbi probat Regulas Missalis non obligare ad mortale, nisi contineant essentiam, seu quasi essentiam sacrificij; reliqua verò non esse præcepta, sed consilia, & instructiones. Sic ille. Qui Resolut. 55. quæstionem de Rubricarum obligatione cum eodem Patre decidit, sic tamen concludens: Et ego puto ita omnino esse tenendum, vt docet Fagundez Tract. 1. Lib. 3. Cap. 21. & seqq. quæ intelligenda sunt, si vnam, vel alteram Rubricam non obseruaret; non autem si nullam; aut si in rebus substantialibus sacrificij delinqueret, vt alibi dictum est. Sic ille: quæ, vt dixi, nequeunt cum prædictâ resolutione componi. Quòd enim in Canone nominatur Episcopus, Rubrica vna est, minimè ad substantialia sacrificij spectans: & quòd pro Episcopo ponatur Prælatus Religionis, leuis mutatio est, quatenus ad vnam tantùm Rubricam pertinet minimè substantiale: & tamen iuxta illum in tali mutatione peccatum mortale est, ob declarationem Pontificis, qui generalem eam obligationem pro ratione reddit, quòd scilicet Missale sit ad vnguem obseruandum: ergo stare eiusdem assertio nequit, de leui tantùm obligatione circa prædictam obseruantiam.
111
*Deinde, Peccatum mortale fatetur
Contra eumdem arguitur.
committi, si nulla Rubrica obseruetur, non autem si vna vel altera: atqui inter nullam & vnam, vel alteram, medium est, quod scilicet plures non obseruentur, sunt enim illæ multiplices; tertia inquam, aut media, aut maior eorum pars. Cùm ergo vnius tantùm, vel alterius exceptio fit, ex eo sequitur inobseruantiam plurium peccatum esse mortale: cùm additur omnimoda præteritio, quæ plurium sit, non videtur lethalis culpæ damnari: manet ergo confusa decisio, & vt non manere dicamus, neque Auctorem sibi post exiguum progressum contradicere; dicamus sanè quod èex re esse videtur, eum de vna aut altera Rubrica tantùm locutum, & id addidisse, quod omnino certum est, scilicet Rubricarum absolutam penitus violationem sine culpa mortali non stare. Quòd autem responsio omnino exacta non sit, minùs est curandum, quàm vt contradictionem in Auctore tanto adeò celerem asseramus. Dici etiam potest aliquid citato loco deesse, hæc scilicet verba: aut notabilem eorum partem, post illa: Non autem, si nullam. Quod verosimile redditur ex eo quod P. Fagundez, quem ille
P. FagundesFagundez.
sequitur, aliquam moderationem adiiciat n. 7. cit. Cap. 21. sic dicens: & ideò non peccare, communiter loquendo, mortaliter illum Sacerdotem, qui aliquam, aut aliquas earum, scienter sine caussa omitteret; modo non dimittat tantam illarum partem, vt nouum ritum in Ecclesiam introducat. Hæc ille. Est autem manifestum quòd nouus celebrandi ritus introducitur, quando notabilis ceremoniarum pars aut omittitur, aut mutatur: quia licet non sit animus introducendi illum, quoad se tamen introducit: ridiculum enim esset conari simplicem Sacerdotem, aut etiam Parochum, ritum introducere in Ecclesiam, qui ab omnibus esset obseruandus. Prædictis autem si addamus id, quod de Parochis Indorum diximus, & rationibus peculiaribus, quæ pro illorum obligatione militant, res videtur extra dubium.
112
*Dico secundò. Violatio præcepti cir
ca patenæ vsum in dandâ pace satis verosimiliter dici potest esse mortalis. Probatur. Quia patena res sacratissima est, & ita in illius vsu ordinatio debet Ecclesiæ seruari. Cùm enim ad recipiendum Christi Corpus destinata & consecrata sit; quidquid præter illum contra Ecclesiæ præceptum fit, materiam grauem concernit, vnde non debet leuis in eo tantùm lapsus iudicari. Quod vrgetur ex dictis pro Assertione præced. ex Declaratione Summi Pontificis circa nomen Antistitis: quia minus in eo videtur esse ad obligationem prædictam fundamentum; cum ibi vsus rei sacræ nullus sit, contra Ecclesiæ prohibitionem. Deinde. Quòd patena ad vsum sacrificij consecrata esse debeat, ceremonia quædam Ecclesiæ est; & tamen graue peccatum esse eam sine consecratione pro sacrificio adhiberi, omnium sententia est: licet sint qui sufficere dicant in ea celebratum esse sacrificium, quia per Corporis Christi contactum altior modus consecrationis habetur. Quòd autem ritus talis sub reatu culpæ lethalis vrgeat, ex grauitate materiæ Doctores colligunt: ergo similiter est de illius vsu dicendum, quando grauiter prohibitus deprehenditur. Circa feminas autem non videtur posse verosimiliter dubitari, quia in eo specialis indecentia reperitur, & ab vsu Ecclesiæ videtur abhorrere.
113
*Dico tertiò. Pacem feminis per Mini
strum sacrum deferri, peccatum mortale est. Probatur. Quia Concilium ait nullo modo id esse permittendum, supponens esse prorsus indecens. Quod autem Decretum hoc sub mortali obliget, ex eo ostenditur, quia materia grauis est, & non leuis momenti: & si obligatio grauis non esset, ferè inutilis redderetur. Quotus enim quisque ex sæcularibus est, qui circa venialia hæreat, cùm occasio occurrit, in quâ benemereri de feminis primariis possit, aut earum sit indignatio subeun|da? Dictum de hoc aliàs: & in genere sacrarum actionum, de quibus loquimur, hanc regulam scriptores docti constituunt ad dignoscendum quales Rubricæ obligationem grauem inducant, quales leuem: vt tunc grauis sit, quando materia est grauis; tunc leuis, quando circa leuem versatur illa materiam. Pro quo videri potest
Hieronymus Garcia suprà, num. 6. & seqq. Et pro exemplo leuium adducuntur illæ, quibus disponitur, vt signacula in Missali ante egressum èex sacristiâ suis locis accommodentur: quòd manus hoc aut illo modo in Gloriâ & Credo habeantur, &c. Atqui in casu nostro Decretum Concilij circa materiam versatur grauem. Quis enim non videat rem esse momenti non leuis vt Minister sacer fœminæ pacem non deferat? Sicut grauis prohibitio est, quâ cauetur ne fœmina in Missâ ministret, vbi haberi copia alterius Ministri potest: quandoquidem etiam eo deficiente, sunt qui negent; & satiùs esse putant vt Sacerdos ipse defectum Ministri suppleat, vel vt Missam penitus omittat: pro quo sunt Doctores, quos adducit & sequitur idem Garcia suprà, Dub. 5. numer. 4. tam enim graue videtur Ministrum sacrum ex altari ad fœminam descendere, quàm fœminam ad altare accedere, ministerium præstituram.
114
*Dico quartò. Quando Proregum vxo
res, licèt id videatur asserendum, quod num. 109. satis comprobatum manet: quia tamen sunt aliqui contrarium verosimile reputantes, & ex omissione possunt non leues turbæ in Indijs excitari sustineri id potest; non tamen in vxoribus Præsidum, aut aliorum supremorum Gubernatorum, quia pro illis nihil est, quod vsum decentem ostendat, neque pro eisdem ea faciunt, quæ pro prioribus vidimus suffragari. Sed iam cessat difficultas iuxta dicta num. 109.
115
*Dico quintò. Religiosi, etiamsi Con
cilij Limensis Decreto non teneantur, quia tamen Decretis Pontificijs subiecti sunt, circa Patenæ vsum pariter obligantur. Quod per Ministrum sacrum pax illis non deferatur, communis omnibus videtur obligatio, quia vti indecens à Concilio, non esse vllo modo permittendum, irrefragabili est testimonio pronuntiatum: vnde circa indecentiam dubium esse nequit, accedente Pontificiâ prædicti Decreti approbatione, cum alijs Concilij eiusdem, & aliunde contra receptum est illud Ecclesiæ morem: ergo non est leuis tantùm abusus, quam in eâ nimis officiosa actione committunt.
116
*Dico sextò. Grauiter peccant Indo
rum Parochi, qui pro sacris officijs puellas cantatrices adhibent, quæ cum cantoribus alijs in choro decantent. Ratio videtur manifesta: quia id contra morem Ecclesiæ est, & singularem habet indecentiam, atque reciprocæ incontinentiæ periculum. Neque ex Monialibus sumi argumentum potest: illis enim propter statum adeò sacrum id conceditur, neque viris intermixtæ sunt. Excusationem ex eo habere Parochi nequeunt quòd viris careant, qui ministerio Chori inseruire possint; melius enim erit ministerio tali carere, quàm illud inducere, vbi tot damnabiles circumstantiæ reperiuntur. Timebat D. Augustinus in cantu Ecclesiastico periculum sensibilis voluptatis ex vocum suauitate, vt ipse eleganter prosequitur Lib. 10. Confeßionum, Cap. 33. vbi hæc post alia habet: Ita fluctuo inter periculum
voluptatis, & experimentum salubritatis, magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesiâ: vt per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen cùm mihi accidit, vt me ampliùs cantus, quàm res, quæ canitur, moueat, pœnaliter me peccare confiteor, & tunc mallem non audire cantantem. Sic ille. Cùm ergo ita in Ecclesiâ canendum sit, vt infirmiores animi in affectum pietatis assurgant, in quo periculum illud sensibilis est timendus excessus: quid iam fuerit, vbi puellæ cantant, ex quarum cantu nihil ad pietatem spectans sperari potest, sed maiora pericula pertimeri. Erunt fortè qui hoc velint defendere; sed videndum quo illi fundamento moueantur; & erit profectò non solidum: vnde Episcopi
graui debent absurditatem istam edicto prohibere, iuxta id, quod Concilium Tridentinum eisdem præcipit Seßione 22. in Decreto de obseruandis & vitandis in celebratione Missæ: illa enim verbis eiusdem comprehensa, dum ait: Hæc igitur
Conc,. Trid.
omnia, quæ summatim enumerata sunt, omnibus locorum Ordinarijs ita proponuntur, vt non solùm ea ipsa, sed quæcumque alia huc pertinere visa fuerint, ipsi pro datâ sibi à sacrosancta Synodo potestate, ac etiam vt Delegati Sedis Apostolicæ, prohibeant, mandent, corrigant, statuant, &c. Et pro Indicis Parochis hæc satis, vt iam ad Religiosos veniamus.

Loading...