§. IV.

§. IV.

Circa impoßibilitatem naturæ, cui naturalis esse Visio beatifica queat.
495
*SEctione 4. Problem. 1. statuta illa. Cir
ca quod P. Izquierdus Disputat. 18. Quæst. 14. Proposit. 1. statuit, si rationi standum sit, probabile esse non repugnare: id quod pergit ostendere solutione rationum, quæ pro parte negante congeruntur. Proposit. 2. affirmat ratione auctoritatis non esse improbabilem, quia plures & docti Theologi pro ea stant ab eo adducti. N. 133. Proposit. 3. concludit substantiam supernaturalem, cui dona supernaturalia debita sint, probabiliter defendi posse ab impetu argumentorum, quibus impetitur, pro quo in sequentibus. Proposit. 4. asserit absolutè esse probabile non repugnare substantiam supernatutalem, cui visio beatifica, aut alia supernaturalia dona connaturalia sint. Ubi respondens argumento P. Arriagæ, qui pro impossibilitate arguit, ex eo quod nulla est repugnantia in eo quod Deus habeat aliqua accidentia, quæ nulli sint debita substantiæ: ex quo infertur talem esse gratiam justificantem & visionem beatam. Id negat, affirmatq́ue prætereà nullum esse acci ens posse, cui non respondeat connaturale subjectum; quia accidens est entis ens, & non tam pro se est, quàm propter substantiam: & consentaneum est rerum naturis, ut quodlibet accidens possibile substantiæ possibili proportionetur, atque eatenus naturale sit. Quæ quidem doctrina
In verosimile ostenditur.
parùm verosimilis apparet. Et quidem P. Arriaga ex eo urget, quia ex terminis videtur notum, id ad divinam perfectionem spectare, ut plura possit beneficia creaturis præstare, quàm ipse creaturæ exigere queant. Item ut possit Deus plura efficere ut Auctor supernaturalis, quàm ut Auctor naturæ. Ad quem etiam modum nos argumentati n. 350. addentes ita id ad Dei perfectionẽperfectionem spectare, ut semper agere possit supra ordinem naturæ proprium, & non tantùm conferendo bona ordinis prædicti, licet individuo indebita sint: non enim cuicumque sunt debitæ divitiæ, sed quia ordinis naturalis sunt, dum illas Deus providentia ordinaria tribuit, juxta naturæ ordinem operatur. Si ergo supernaturalis substantia crearetur, cui debita essent gratia, visio &c. ex eo fieret, quòd licet Deus dona aliqua non debita conferret, ordinem illum supernaturalem aut gradum non excederent, qui esset ipsi naturalis: cùm tamen Dei perfectio exigat ut semper supra naturam possit operari. Nec satisfacit doctus Pater dum ait, Deum tunc accidentia superioris naturæ in ordine supernaturali posse inferiori conferre: superiori autem alia indebita defectu tituli, licet ipsi improportionata. Non inquam satisfacit, quia quod superiori naturæ conferretur, cùm proportionatum asseratur, intra gradum supernaturalem est, & ita Deus non operatur juxta illum, cùm tamen, ut contendimus, ad ejus perfectionem spectet posse supra naturam semper operari. Unde & ad id quod dicitur de accidentibus naturæ inferiori collatis idem dicendum, siquidem neque tunc Deus supra gradum supernaturalem operatur: juxta illum enim stat ut substantiæ nobilioribus, quàm exigant accidentibus decorentur: ficut in ordine naturali supra illius gradum non fit, quando aliqua accidentia nobilioris conditionis, quàm substantia aliqua exigit, conferuntur: sic enim ferro ignis videmus additas qualitates, & terrestre corpus in avibus elevari. Iam ex eo quod nullum sit supernaturale ac
Inconveniens speciale.
cidens, quod naturale sibi non exigat subjectum, ex eo improbandum, quod à Nobis dictum n. 358. de lumine gloriæ, & idem est de gratia sanctificante, esse scilicet extra naturale subjectum, unde & contra naturalem inclinationem, & cum genere quodam violentiæ, quod est incredibile: cùm aliàs violentia illa sit in æternum duratura. Ex quo & fiet visionem beatam aliquid hujusmodi participaturam, quod est incredibilius, & contra rationem ultimi finis, in quo est totalis, plena, & undequaque perfecta quies.
496
*Num. 343. argumentati sumus ex na
turali filiatione Dei: cui citatus Scriptor respondet in primis ex eo quòd concedatur substantia supernaturalis, non sequi gratiam habitualem futuram illi connaturalem, quia ut ait n. 248. potest esse tātùmtantùm perfectione æquivalens complexo ex habitu fidei aut scientia infusa. Deinde admissa connaturalitate gratiæ, respondet n. 259. & asserit futurũfuturum filium adoptione alterius generis possibili, quia erit filius per affectum dumtaxat, debitum tamen aliquo modo suæ naturæ. Cui consequenter naturale erit jus ad hereditatem gloriæ: non quòd à filiatione tali opposita adoptivæ nascatur, sed quod à filiatione adoptiva, seu affectiva naturaliter conveniente proveniat. Contra quæ in primis, quod ad complexum illud attinet, monstrum equidem apparet, & talia multa à sic opinantibus confinguntur, ex quibus statim inverosimilis eorum sententia comperitur, pro quo & inferiùs. Admisso autem complexo illo, non est negabile aliud ex substantia & gratia, quia & pro illo similiter argui, si standum sit consequentiæ doctrinæ. Deinde quod ad filiationem spectat, minimè responsio satisfacit, quia præterquàm quòd novum genus filiationis adoptivæ confingitur, nequit illa talis dici, cùm minimè in solo affectu consistat, sed in physica divinæ naturæ participatione. Et constat ex eo quòd circa hereditatem consequenter dicendum est, ad quam non est tantùm jus | ratione affectus naturaliter debiti, sed ratione participationis physicæ & intrinsecæ hujusmodi substantiæ convenientis. Melius ergo dici posset esse filiationẽfiliationem alterius generis possibilis, quæ neq;neque naturalis sit nec adoptiva. Et hoc ipsum inverosimilem ulterius reddit sententiam dictam, dum tot in ea iterantur figmenta. In quo quidem cum P. Izquierdo non ago, qui tantùm eo loco ab improbabilitatis nota conatur illam vindicare.
Circa argumentum ex impeccabilitate de
sumptum, de quo n. 360. & seqq. multa habet citatus Scriptor n. 248. dicens in primis non sequi impeccabilitatem ex admissione substantiæ supernaturalis, nec reveritus asserere peccatum per actus supernaturales, quod equidem inverosimile prorsus apparet, & ex terminis implicatorium, cùm peccatum maximè contra naturam sit, & prætereà actus supernaturalis ex speciali Dei motione contingat, sitq́ue aliquid in ordine gratiæ. Dicit etiam posse veniale peccatum admitti, id quod in confirmatis in gratia aliquomodo accidit, id tamen ex speciali Dei protectione, sed cum absoluta potentia ad lapsus graviores; quidquid de Virgine fuerit, pro qua peculiares militant rationes. Et quidem substantia hujusmodi supernaturalis perfectiori cognitione prædita esse debet, quàm naturalis quælibet, ob gradum superiorem. Non ergo veniale peccatum ex cognitionis imperfectione continget. Erit ergo ex levitate materiæ; ubi jam supponitur posse illam esse gravem, & consequenter circa illam graviter posse quisquis fuerit ille peccare. Præterquam quòd figmentum imaginarium apparet, naturam hujusmodi constitui, quæ in sublimi ordine intellectuali sit, & Deum non videns, cui solùm leges cum obligatione sub veniali ponantur, idq́ue ita exigente illa ex vi propriæ constitutionis: cùm legis naturalis præcepta gravem materiam concernant, neque ab illis exempta pro statu viæ possit rationalis natura confingi. Sed admittitur tandem impeccabilitas contra communem SS. Patrum sensum minimè commoda explicatione. Contra quod argumentum nuper factum potest instaurari de obligatione legis naturalis: ubi nequit opponi, quod ex Virgine dictum, quia id ex privilegio habitum, & non ex naturali exigentia. Et ut dicamus deberi dignitati Matris, ea ipsa dignitas accidentarium quid naturæ est, & ad ordinem unionis hypostaticæ spectans. Addo implicare naturam, quam Deus suis legibus non possit obligare: id enim contra supremum illius dominium foret: posita autem hujusmodi obligatione, id sequitur quod modò dicebamus, & quidem ut impeccabilitatem Christi cum divinis præceptis componamus non parum ingenia fatigamus, cùm illius sit salvanda libertas. Quid jam ubi libertas absolutè concedenda est, & non adeò compertum peccati impedimentum? ut indicio sit nihil tale in alijs illo carentibus posse reperiri.
497
*P. Bonæ-Spei Tomo 1. Tractatu 1.
P. BonæSpei ut adversetur.
Disput. 4. à n. 180. impugnandum assumpsit P. Quiros, qui 1. p. Disputat. 20. communem est sententiam amplexus, & doctè ac subtiliter conceptum supernaturalitatis, explicuit, illustravit, roboravit. Contra quem non solùm asserit posse dari naturam, cui visio sit naturalis, sed etiam unio hypostatica, immò & oculo corporeo in virtutem mentis quodammodo converso, virtualiter æquali visio beatifica creata (si possibilis) vel saltem unio ad increatam, si ista impossibilis sit, ut ipse latè probat Dubio 2. Probat autem id, quod ad unionem hypostaticam spectat & consequenter ad visionem, n. 194. & seqq. quia sicut ex eo quòd unio hypostatica creata petens essentialiter uniri ut Quo Personalitati Verbi, sit possibilis, rectè infertur quòd unibile creatum essentialiter petens uniri ut Quod sit possibile, idq́ue à fortiori, cùm perfectio tanta potius enti solido perfectiori convenire debeat: ita ex eo quòd unio creata petens essentialiter uniri ut Quo visioni Dei increatæ possibilis sit, de quo cit. dub. 2. rectè infertur quod unibile creatum petens essentialiter uniri ut Quod, visioni Dei increatæ sit consequenter possibile: Atqui non est ratio cur negetur intellectum altioris perfectionis esse tale unibile: Ergo &c. Idem est proportionaliter de dicto oculo corporeo. Item quia unio illa est intrinsecè accidens, aut saltem modalis substantia: Atqui omne accidens ex genere suo, & idem est de forma modali substantiali, esse debet alicui subjecto proportionatum, naturale, & proprium. Sic ille
philosophatur; sed quidem non urgens: Nam ex unione ad unibile benè quidem arguitur, ut esse necessariò queat: sed quòd esse debeat supernaturale ex parte utriusque extremi, infirma profectò consecutio est. Id quod evidenter ostenditur: nam juxta ipsius doctrinam, de qua n. 181. aliquid omnino naturale potest supernaturaliter uniri rei etiam omnino naturali, eo quod ipsi indebitum sit, ut calor in summo aquæ, & Angelicus intellectus homini. Licet autem ille citato loco dicat calorem & intellectum esse supernaturales respectu aquæ & hominis: id quidem non tollit, quin absolutè naturalia penitus entia sint: neque ratione talis unibilitatis absoluta admitti supernaturalitas potest, ratione cujus res elevatur ad superiorem ordinem. Unde sicut calor in summo potest in aqua constitui, ita frigus in summo in igne, sicut & intellectus humanus in Angelo, si ab illis distinguitur, nec tamen proptereà ad superiorem gradum elevantur.
498
*Deinde. Unio hypostatica est modus
ita affixus extremis, ut per nullam potentiam possit extrema alia copulare: ergo non petit subjectum aliud præter humanitatem, cùm persona Verbi subjectum esse non possit. Atqui humanitas supernaturalis non est, ut constat: ergo ineptè arguitur de unione ad subjectum ejusdem rationis. Ex eo autem quòd unio sit modus imperfectior, non benè arguitur pro unibili ut Quod, solido & perfectiori: quandoquidem modus omnino necessarius est, non verò solidum. Cùm enim natura per accidentia indebita perficiatur, vel per modos, unio necessaria omnino est, non ita solidum, in cujus existentia inconveniens esse potest, | licet ut quid perfectius falsò concipiatur. Itaque solidum quod revera esse possit, si in eodem gradu sit cum accidente & modo, perfectius erit, sicut gratia perfectior est unione ipsius, & unio hypostatica minimè æquat Verbi perfectionem: & sic modus arguendi posset censeri legitimus: at modus alius argumentationis vitiosus prorsus est, quia de subjecto non supponente. Unde arguenti sic: Unioni convenit supernaturalitas: ergo & solidæ substantiæ: neganda consequentia est. Si pergatur: Solida substantia est perfectior, si de existente, cujus est modus, sit sermo; de persona Verbi admittendum; si de humanitate admittatur, & ex eo argui debeat, fiet humanitatem esse supernaturalem. Si de solido creato supernaturali, aut quod esse tale supponatur, suppositio falsa est, & ita neganda. Et est quidem vitiosus arguendi modus, quan
Notanda doctrina.
do ex eo quòd aliquid imperfectum est ex conceptu suo, infertur in eo genere perfectius aliquid esse debere. V.Verbi g.gratia. Materia prima ex conceptu suo imperfecta est: ergo in genere materiæ primęprimæ debet dari aliquid perfectum. Ad eum modum: In ratione substantiæ supernaturalis datur aliquid imperfectum: ergo & perfectum dari debet, si de creata supernaturalitate sermo sit, eodem vitio laborat argumentum.
499
*Ulterius insto. Nam si unio hyposta
tica connaturalis esse potest: ergo & erit substantia, cui connaturalis sit unio simultanea cum tribus divinis personis. Patet: nam secundùm receptissimam sententiam illa est possibilis, ad illud autem quod possibile est supernaturaliter, potest esse exigentia naturalis, juxta citati Scriptoris mentem. Quis autem non videat, alienissimum hoc esse à mente omnium Theologorum, & contra excellentiam unionis, quæ est omnium maxima gratiarum, & ideò talis, ut supra omnem exigentiam sit, & id potiùs quod in eo genere satis monstrosum apparet? Et quidem jam non erit adeò mirabile Incarnationis mysterium ex unione distantium extremorum Dei scilicet & creaturæ in unam personam, cùm naturale esse possit. Probo autem & modò naturale dici posse juxta id quod de oculo corporeo asserit præfatus Scriptor, n. 140. & 153. ac seqq. posse scilicet elevari ut Deum videat, & n. 194. ut id possit ex debito naturali contingere, eo quòd in conditionem sublimiorem potest elevari: Ergo & humanitas ita elevari potuit. Quod si potuit, unde non ita accidisse poterit comprobari. Quòd si objiciantur SS. Patres asserentes fuisse gratiam, adhiberi poterunt aliquæ ex responsionibus ejusdem Auctoris. Quæ quidem admittenda non sunt; sed juxta illius doctrinam veniunt admittenda, aut principia unde verosimiliter derivantur.
500
*Et de prodigioso illo oculo naturali
ter potente videre Deum etiam materiali visione, loquendo, satis quidem mirabile est, ut cùm visio talis etiam per absolutam potentiam impossibilis à Doctoribus judicetur, jam non solum possibilis, sed connaturalis & debita penitus asseratur. Circa quod aliquas Assertiones statuit. Prima est Deum non posse videri oculo corporeo, ut corporeo, id est visione simili illi, quam oculis corporalibus videndo experimur. Quam esse ait omniũomnium Theologorum, à quibus oppositũoppositum dignum gravi censura judicatur, ex quibus adducit aliquas. Sic n. 141. Secunda videri posse per visionẽvisionem spiritualem à Deo infusam & oculo unitam. Ita nu. 147. Tertia, Per visionem materialem, ad quam potest elevari, quâ elevatione oculus corporeus in virtutem mentis quodammodo convertitur, & spiritualis efficitur. Sic n. 153. Et utroque modo visuros post resurrectionem Beatos affirmat & probat Dubio 6. Quarta circa connaturalitatem, de qua. 193. & 194. Sed quidem quidquid pro Prima adducit, censuris dignissima, contra Tertiam militat, & multò magis contra Quartam. Id probo. Nam Sancti Patres & Doctores absolutè negantes corpoream visionem, etiam modos, quibus id contendatur fieri posse, repellunt, cùm manifestum esset excogitandos illos & lucem aliquāaliquam superiorem conferendam, cùm objectum adeò superexcellens sit, & experientia cōstetconstet in lucidissimum objectum corporeum aciem non posse oculorum intendi. Unde censuræ Doctorum non cadunt solummodò supra visionem primo modo acceptam, sed supra supernaturalem, quæ purè corporea sit, ut videri potest apud P. Suarium
Censuræ contra illam.
Lib. 2. de Attributis Cap. 6. n. 5. ubi ait esse dogmati fidei propinquam. Cùm enim statuat sic eo loco: Secundò certum est nullo modo posse vi
P. Suarez.
deri Deum per oculum corporeum, atque ita Deum esse invisibilem corporeo visu, per absolutam etiam ejus potentiam, sic inferiùs subdit: Estque jam recepta hæc sententia, ut licet non poßimus dicere esse dogma fidei, proximè ad illud accedat. Sic ille P. Vasquez Tomo 1. in 1. p. Disput. 40. affirmat esse errorem manifestum. Et mitiùs quidem illorum est judicium, quam Patrum Valentiæ & Arrubal, quos adducit P. Izquierdus Disputat. 17. n. 123. Quod & alios censere testatur P. Martinon Tomo 1. Disputat. 7. n. 1. nec rejicit, ex quibus Theodorus Smising, Disput. 6. nu. 46. P. Amicus Tomo 1. Disputat. 9. n. 122. ubi ait esse sententiam Catholicam. Sed P. Recupitus Lib. 6. de Deo, Quæst. 10. nu. 6. & P. Ripalda in Manuscriptis apud P. Izquierdum suprà, temeritatis tantùm notam adversæ sententiæ inurunt, quam P. Franciscus de Lugo Disput. 21. Cap. 1. n. 11. non plena asseveratione profert, sed addendo fortè. Ubi tamen P. Ortega Tomo 1. Controversia 1. Disput. 5. Certam. 2. addit ut minimum. Sed verò cùm præfatus Scriptor eos Scriptores adducat, qui severiorem sunt censuram amplexi, & illi de absoluta potentia loquantur, aut non benè ipsos allegat, vel eorum debet contra se censuras sustinere.
501
*Et quidem ille in hujusmodi Asser
Auctoris distinctio convulsa.
tione, cùm de oculo loquitur addit, Qua corporeo, & in eo sensu Auctores appellat: Atqui visio, quam admittit, corporea est; ergo qua corporeus est oculus ad videndum assurgit, & quidem distinctio illa, solis videtur vocibus adornata ad imperitorum elusionem, dum dicitur oculum corporeum in virtutem mentis | quodammodo converti, & spiritualem effici. Rogo enim quomodo hoc contingat, cùm reipsa corporeus remaneat, & visio corporeæ conditionis sit? Si dicatur ideò esse, quia visionem elicere potest ad petitionem principij deveniendum, id enim est quod quærimus, quomodo scilicet illam possit elicere, cùm corporeus sit? & respondebitur: Quia in virtutem mentis convertitur, & hoc ipsum est quod rogamus, quomodo scilicet converti queat, cùm intra sphæram corpoream maneat, & actum eliciat ejusdem conditionis. Quomodo etiam spiritualis efficiatur, cùm corporaliter operetur. Dicetur forsitan ideò spiritualem dici, & ita in virtutem mentis converti, quia ad spirituale objectum, quod proprium est mentis, elevatur. Sed recurrit instantia: hoc enim est quod urgemus, quomodo scilicet materialis facultas ad hujusmodi actum elevari possit quæ intra sphæram corpoream jacet, & actum elicit merè corporalem? Itaque oculus ut oculus Deum videre nequit: Atqui in visione quæcumque illa sit, præsertim materiali, semper operatur ut oculus: ergo nequit absolutè Deum videre. Facilis & captui aptior responsio esset, si diceretur oculum ut oculum secundùm sua naturalia Deum videre non posse: benè tamen ut elevatum. Et tunc rationibus, quæ apud Doctores occurrunt, urgendus & prætereà discursu præcedenti, dum singularem mavult loquendi modum amplecti. Contra quem prætereà argui specialiter potest ex ex eo quod ipsum affirmasse vidimus, posse scilicet oculum corporeum nostrum ut spiritualem, & in virtutem mentis quodammodò conversum, connaturaliter Deum videre. Supra quem dicendi modum censuræ omnes adductæ magis speciali ratione descendent, neque ij, qui de temeritate locuti, illa erant contenti, ubi additum adeò exorbitans deprehenditur. Et arguo insuper ut suprà. Oculus ut oculus concurrit ad visionem naturalem: Visio prædicta est talis: ergo ad illam ut oculus concurrit. Est ergo distinctio illa verborum umbratile tantùm figmentum.
502
*Et Auctores quidem dicti de corporeo
oculo secundùm præsentem naturæ statum ut vidimus, decernunt, ita contra Scriptorem præfatum eorum censuræ procedunt, cùm tamen & plures de possibili etiam corporeo visu pronuntient, pro quo P. Gonet Tomo 1. Disputat. 1. de Visione Dei n. 58. Patres Suarium
P. Gonet.
& Vasquium eisdem assentiens adducit, addens P. Valentiam, & Recentiores alios, quibus studium est nihil certum statuere, sed omnia in dubium revocare, de oculo possibili aliter sentire. Quibus bonus Pater suum illum in Societatis Auctores pium affectum voluit eo novo argumento reddere manifestum. Et Pater quidem Valentia Tomo 1. Disputat. 1. Quæst. 12. Puncto 8. ita scribit: Non satis autem constare videtur implicare quoque contradictionem ut potentia aliqua sensitiva sic à Deo condatur, ut vel natura sua, vel saltem ex dono aliquo gratuito superaddito valeat non solùm octa sensibilia corporalia, sed etiam aliquod objectum spirituale, atque adeò Deum ipsum percipere. Sic ille, minimè plenum assensum ejusmodi positioni præstans, sed tantùm asserens non ita videri apertam in eo contradictionem, sicut in certo visu, pro quo certam de fide statuit assertionem. Id autem in eo neutiquàm probandum quòd pro potentia sensitiva, quæ natura sua possit videre Deum non censuerit apertam esse repugnantiam, ipsi concedens, quod non conceditur, nec concedi potest intellectui.
503
*Ubi audiendus P. Drexelius in Tribu
Vt obstet P. Drexelius.
nali Christi Lib. 2. Cap. 15. §. 4 Tomo 1. sic locutus: Gregorius de Valentia (non citat locum) ingenuè fassus est eos, qui sentirent oculis corporeis Deum aspici posse, opinionis falsæ minimè damnandos esse. Nec desunt recentiores Theologi, qui hanc pro viribus propugnent. Sic illi ratiocinantur: Si corporeus inferorum ignis potest torquere spiritum, cur corporei oculi non possunt videre spiritum? Ignem avernalem esse corporeum in Theologia notum est. Hinc illud Augustini (Lib. 21. de Civit. Dei. Cap. 10.) Torquentur miris, sed veris modis. Sic ille, qui deinde arguit ex potentia obedientiali activa, & sic prosequitur: Accedit
Iob. 19. v. 26. & 27.
divini Voluminis auctoritas. Clarißimè Iobus 19 v. 26. & 27. In carne mea, inquit, videbo Deum meum. Quem visurus sum ipse, & oculi mei conspecturi sunt, & non alius. En meridianum solem, si suo permittantur verba significatui. Quod si lubeat, verborum interpretem audiamus. Meliorem Augustino nullus postulaverit. Augustinus ergo &c. locum adducit ex Lib. 22. de Civit. Dei Cap. 29. apud omnes obvium de hoc agentes post D. Thomam, 1. p. q. 12. arti. 3. adhibita cōmodacommoda explicatione in responsione ad. 2. Ubi quidem
Ejus fundamenta disiecta.
pius & eruditus Pater non videtur P. Valentiam suo in fonte legisse, sed aliorum non fideli usus attestatione. Cùm ex manifesta ipsius sententia constet de facto ita certum putare Deum non videri, aut videndum corporeis oculis, quibus nunc præditi homines, ut de fide esse asserat constantissimam veritatem. Quod verò ad possibile attinet non assertum ab ipso etiam vidimus. Quod de igne inferni objicitur nullius momenti Scriptores judicant, id modis diversis exponentes, & ut hic quod de potentia obedientiali activa dicitur applicemus, pro visione diversa est ratio, cùm sit potentiæ vitalis corporeæ actus habens limitatum objectum, ratione cujus ab alijs differt. Locum Iobi immeritò meridianum compellavit solem ad positionis propositæ claritatem, ad aliam potiùs advocandum ex contextu obviam. Sic enim v. 25. Scio enim quòd Redemptor meus vivit, & in novißimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea; & in carne mea &c. Ubi illud Vivit, ut Divus Hieronymus, D. Thomas & alij plures exponunt, idem est ac Resurrexit. Ait ergo visurum se Christum resurrectione gloriosum, quod quidem oculis corporis poterit obtinere, & sic videre Deum, cùm revera Christus Deus sit, & licet ejus non videatur Divinitas, ratione personalis unionis stare proprietas locutionis potest. Ubi & addendum, quod de oculis dicitur, non esse necessarium ut ad corporis oculos referatur, ut tradit Venerabilis P. Gaspar
P. Gaspar Sancius.
Sancius ita scribens: Aut oculos intelligit meta|phoricos, qui cùm propriè sint corporis, ad animos tamen transferuntur, qui videre familiari sermone dicuntur illa, quæ intelligunt. Quomodo dicimus, vide quàm acutè hæc dicta sint, aut quàm parùm consentanea: quod animorum est, non oculorum opus. Sic doctus Pater, & exactus semper interpres.
504
*P. Esparza Tomo 1. Lib. 1. de Deo Quæst.
11. Arti. 1. ad. 3. statuit & probat sententiam de impossibilitate absoluta respectu cujuslibet potentiæ. Et Arti. sequenti ita scribit: Concesso igitur antecedenti, quidquid in contrarium excipiant de potentia materiali poßibili Ripalda, & nonnulli alij, aususque sit quoad de facto Drexelius (non indicato loco) fretus conniventia Augustini Lib. 22. de Civitate Dei Cap. 23. (Corrige 29.) quem tamen exponit legitimè D. Thomas, q. 12. arti. 3. ad 2. tamquàm disputativè solùm & conditionaliter ibi locutum, cùm absolutam repugnantiam visionis Dei in se per oculos corporeos docuisset ex professo Epist. 6 &c. Audacem ergo in assertione proposita doctus Scriptor pium, eruditum, & elegantem Scriptorem, non dubitavit, & jure quidem optimo pronuntiare. Ubi tamen pia pariter dicenda audacia est, sed non omnes laudabiles pietates, dum à firmis Theologiæ principijs aberraverint. Nec sine laude ille, cui fundamentum præstitit, dimittendus: sic enim claudit: Verùm animi mei non erat, hic judicem agere, aut quidquam hac in re definire, sed Augustini, & aliorum cum illo sentientium mentem aperire. Cum priscis sapere plerumque tutius. Sic ille. Sic ergo & sapere cum Augustino tutum, ubi ille mentem suam nobis apertam voluit, quod citatâ Epistolà egregiè ab ipso præstitum, & alibi.
505
*Iam circa Assertionem 2. P. Bonæ
Spei, de qua n. 550. similiter videtur procedendum, quod ad factum attinet, cùm absolutè dicatur Deum videri corporeis oculis, & id censuris dictis feriatur. Quod verò ad possibilitatem spectat, eam communiter Auctores negant cum P. Suarez suprà, sed eam admittit P. Salas Tomo 1. in 1. 2. Tract. 2. Disput. 5. Sect. 1. quem cùm referat P. Martinon Tomo 1. Disp. 1. n. 4. subdit, idem cohærenter loquendo debere asserere quicumque putant quidlibet posse elevari ad quodlibet: & potentiam obedientialem creaturarum non esse metiendam ex entitate & viribus ipsarum, sed ex virtute omnipotentiæ divinæ, cui subordinatur, quæque potest uti qualibet creatura ad omnia in seipsis possibilia, quod ipse improbat. Sed quidem cohærentia doctrinæ minimè id exigit, quia
quod de potentia obedientiali dicitur, suas habet limitationes. Et in casu nostro benè à P. Becano sic scriptum. Tract. 1. de Deo Cap. 9. Quæst. 6. Vbi nota, visum duobus modis spectari posse 1. ut est potentia vitalis. 2. ut est creatura
P. Becanus.
quædam Deo subjecta per potentiam obedientialem. Priori modo non potest ferri extra suum objectum, & ideò impoßibile est ut aliqua visio corporalis versetur circa rem spiritualem, aut circa sonum, vel odorem: quia hæc non sunt objecta potentiæ visivæ. Posteriori modo potest assumi à Deo tamquàm instrumentum ad producendum quemcumque effectum, qui non indiget principio vitali in sui productione. Vide Conimbricenses Lib. 2. de Anima Quæst. 3. Arti. 2. ad 2. & Suarez in Metapbysica Disput. 30. Sect. 11. nu. 2. Hinc confirmatur illud, quod suprà dixi Quæst 4. Conclus. 1. visionem beatificam, cùm sit actio vitalis, non posse elici ab intellectu, nisi ut à potentia vitali, & vitaliter agente, non autem per solam potentiam obedientialem. Nam si hæc sola potentia sufficeret, cur eadem visio non posset fieri ab oculo corporeo? Hæc ille.
506
*Et quidem juxta id, quod à me tradi
Vt queat aliqualiter admitti.
tum in Philosophia, intellectio tria involvit, actionem, passionem, & terminum, scilicet verbum, aut speciem expressam, cùm necessariò sit motus à se immanẽterimmanenter operantis, de quo & dixi in Tomo, circa quem versamur. n. 548. Si ergo solum verbum mentis à Deo infunderetur, neque intellectus ipse eo intelligeret, quid jam corporea potentia? Ubi juxta receptam doctrinam de potentia obedientiali dici potest oculum corporeum ad illius productionem concurrere posse, sicut de Sacramentis affirmat satis recepta sententia respectu gratiæ & characteris. In eo autem potest esse difficultas an oculus respectu verbi in ipso recipiendi eamdem potentiam habeat, eò quòd materialis sit, & verbum spirituale. In quo multi nullum inconveniens deprehendunt, licet P. Suarez citato n. 6. censeat id non esse admittendum. Eo autem admisso videtur posse argui ut oculo corporeo videri Deus possit; Quia assumi potest ut instrumentum ad verbi beatifici productionem: ergo esse illa vitalis potest. Illatio ostenditur: Nam intellectus licet sit instrumentum respectu visionis, de quo Problemate 10. ad illam vitaliter concurrit. Ad
Notanda doctrina.
quod congrua est explicatione respondendum: non quidem futuram vitalem, quia non est ab oculo ut vitali, sed secundùm generalem potentiam, juxta quam concurreret etiamsi non esset vitalis. Ad eum modum, quo speciem immittit, qua videri possit, qualem emittit & mortuus. Cùm tamen potentia vitalis specialem habeat rationem, sicut & modum tendendi in objectum, ratione cujus illæ inter se distinguuntur. In intellectu autem respectu visionis alia est ratio, quæ ex dudum dictis elucet: elevatur enim ut peculiaris potentia est, & talis est concurrendi modus, ut multi instrumentum esse negent, sed partialem caussam esse contendant ad formalitatem ipsi correspondentem, de quo in citato Problemate, ubi discrimen diximus esse de nomine.
507
*Et hęchæc quidem occasione peculiaris do
ctrinæ P. Bonæ-Spei circa ocularem visionem circa quam P. Arriaga, quod ad præsentem naturæ statum spectat, cum alijs, de quibus suprà impossibilitatem statuit, ita ut nulla potentia corporea sit, quæ ad Dei possit visionem assurgere, immò neque ad cognitionem objecti spiritualis. De possibili autem minimè repugnare, quod ad spiritualia objecta attinet, ex quo non sequitur, ut ad Dei possit devenire conspectum, cùm pro eo summa ejus perfectio possit obstare. Ita Disputat. 5. de Anima Sect. 1. & 2. & Tomo 1. in 1. p. Disput. 6. Sect. 1. in cujus n. 5. & 6. ita scribit: Hoc in ordine ad | consequentiam: absolutè autem, an aliunde possit reperiri repugnantia in tali potentia, dubium valde dixi esse: posseq́ue probabiliter doceri imperfectionem rei materialis, licet non sit tanta ut impediat ne ulla res materialis possit cognoscere aliquid spirituale: quia tamen est imperfectio aliqua, impedire ne nobilissimum objectum inter omnia spiritualia, scilicet Deum, cognoscere possit; fortassè id etiam reipsa non repugnat. Vnde meritò P. Valentia quæst. 12. disput. 1. punct. 6. (corrige 8.) dubiam hanc dicit esse quæstionem. Hæc ille ubi propter defectum debitæ interpunctionis, confusus redditur sensus, cùm ante verbum Impedire, comma adhiberi debuerit, ut à Nobis adhibitum, & ante Fortasse major nota pro explicatione. Et circa P. Valentiam jam dictum nu. 552. Quidquid de hoc sit, imperfectionem materialitatis obstare quo minùs possit videri Deus, ut ille asserit, & illam non esse impedimento pro visione aliarum rerum spiritualium, ægrè sustineri potest, quia res omnes purè spirituales carent omnimodò materialitate: ergo quod materiale est nequit ad earum cognitionem pertingere. Deinde, Ergo saltem poterit Deus cognosci abstractiva cognitione, quæ imperfecta est, aut intuitiva secundùm rationem spiritus & peculiarem aliam, quas præcisiones præfatus Pater admittit. Alij aliter Conclusionem dictam impugnant, quibus illa non placuit, ut ipse affirmat citato n. 6. contendentes eo ipso quòd admittatur potentia materialis potens cognoscere objectum spirituale, debere admitti posse ab ipsa videri Deum, quibus ipse conatur satisfacere, utrum exactè, viderint alij, mihi enim pro instituto præsenti, prædicta sunt satis, cùm oporteat ad finem properanti à prolixis discursibus abstinere. Unde sit jam
Loading...