SECTIO XXXV.

SECTIO XXXV.

Benignæ sententiæ confirmatio contra priorem disceptationis Auctorem, ex eodem cum obiectorum solutione.
326
*Actum à nobis contra illum, scilicet contra P. Bonæ Spei, iuxta ea, quæ in Apologemate congessit, qui tamen posteà visus Tomo 4. in vniuersam Theologiam Tract. 2. Disput. 6. à num. 47. vbi quidem suum illud assertum de illicita sequela opinionis probabilis præcisè sumptæ statuit, & defendit. Sed tamen ex ijs, quæ ibidem habet, obseruatione digna succurrunt pro sententiæ nostræ firmitate, & eorum, quæ à nobis sunt dicta, certitudine comprobanda.
Primum. Id quod tantoperè inculcatum ab
ipso de ignorantia inuincibili, cum necessitate actus reflexi circa illum, nouum fuisse eiusdem inuentum post Theologiæ eruditum curriculum absolutum, & editum; illius enim non meminit toto de probabili opinione discursu, ea certitudine contentus, quæ moralis sit, qua scilicet quis sibi persuasum habeat se non peccare taliter operando: non quòd liceat opinionem probabilem præcisè amplecti, sed quia sic operando nullam obligationem, cuius possessio iuxta communem prudentium operandi modum præferri non debeat. Quòd statim sic summatim explicat: siue quòd hic & nunc operando non peccem. Ita nu. 73. Ac si aliud aduersantes velint, nisi fortè omnimodam certitudinem? De qua dictum. Sect. 25. Ergo sine tali iudicio reflexo stare felix & in offensus probabilis opinionis cursus potest, sine nouo scilicet onere fidelium conscientias prægrauante.
327
*Secundum eodem num. vt Resolutionem
probet sic arguit: Hoc iudicium, Licet operari ex opinione probabili aut probabiliori, æquiualet huic Licet operari cum formidine actuali, quòd operando pecco. Siquidem opinio probabilis aut probabilior in subiecta materia dicit: Fortè est peccatum id, quod facio, fortè non est peccatum. Atqui is, qui operando fortè peccat, operatur cum formidine actuali quod peccet, ergo &c. Ad quod quidem facilis est solutio, negata æquiualentia, quæ neutiquàm probatur, nec est probabilis: ergo assertionis præfatæ nullum est fundamentum. Stat quidem iuxta illum licitè sequi opinionem, sed certam. At quomodo certa, quæ opinio est? Sicut ergo ipse certitudinis fundamentum inuenit, ita & inueniunt, ac receptissimum equidem, contra eum, (Si tamen reipsa est contrarietas) sentientes. Ad communem ille prudentium operandi modum recurrit: id & nos facimus; inde ergo licita operatio, quia inde etiam honestatis certitudo.
328
*Tertium, ex num. 81. vbi cùm contra
P. Herincx contendat non sufficere iudicium de licita operatione secundùm opinionem probabilem, ita subdit: Hoc enim non est practicè certum moraliter ab intrinseco, quòd operando non peccetur, quod necessarium est, vt contendimus, sed ab extrinseco tantùm, siue multitudine Auctorum pro illa sententia: At sententiam illam defectu auctoritatis non reijcimus, licet putemus hanc quatenus probabilem præcisè non sufficere ad rationabiliter siue prudenter operandum. Et solùm ad hoc sufficere, quatenus is, qui secundùm illam operatur, credit se moraliter certum quòd secundùm illam operando non peccet. Hæc ille: iuxta quæ iudicium de licita operatione secundùm opinionem probabilem in eo, qui hîc & nunc operatur, est certum moraliter: ergo & licita operatio iuxta ipsum, qui solùm exigit iudicium tale. Prætereà, Non solùm ab extrinseco est certum, sed etiam ab intrinseco. Id clarè ostendo. Quia id est ab intrinseco probabile, quod habet probabilia fundamenta, rationes scilicet ita ostendentes, quia non leuis momenti. Ergo & certum est etiam moraliter id, quod proportionatas habet. Discursus est euidens. Tunc sic. Doctorum, de quibus dictum, auctoritas fundamentum exhibet iudicij certi: Atqui certum moraliter est illos non potuisse nisi magnis fundamentis circa assertum præfatum conuenisse: ergo fundamenta talia moraliter certa sunt. Licet autem illa in speciali non oceurrant, satis est confusa illa ratione concipi: ex quo fit cum fundamento auctoritatis etiam ea ratione petita concurrere.
329
*Cùm igitur hoc stare conuenienter pos
Argumentatio roborata.
sit, nihil equidem Pater Bonæ Spei sua tantoperè inculcata & exaggerata impugnatione, quantùm ad morale negotium attinet, est consecutus, quandoquidem iam exploratum manet posse quemuis licitè iuxta opinionem probabilem operari. Præterquàm quòd ipse opinionis probabilis vsum concedit, vt vidimus, quatenus is, qui secundùm illum operatur, credit se moraliter certum, quòd secundùm illam operando non peccet. Atqui hoc est quod contendimus, non peccare inquam iuxta illam operantem, & de hoc esse certum. Neque enim credit tantùm se esse moraliter certum, cùm reuera certus non sit: quia si reuera non esset certus, non posset se certum esse credere. Certitudo enim est determinatio ad obiectum sine formidine: qui ergo credit se certum, id per actum experimentalem assequitur, & ita experitur clarè se tali obiecto, vt dictum est adhærere. Ex quo euidenter fit, quod titulis adhæsio non esset, neque stare actus posset, quo se certum posset credere, & prorsus affirmare. Qui discursus adeò est clarus, vt nihil videatur adduci posse, quo eius perspicuitas obscuratur.
330
*Quartum ex n. 82. vbi probat non esse
licitum sequi opinionem probabilem relicta probabiliori. Et probationes eius priores supponendo procedunt eum, qui opinionem sequitur, habere assensum circa illam, quod cùm ita non sit, nihil profectò vrgent. Sed arguit insuper: Quia probabilior dicit: Non est conforme legi diuinæ, minùs autem probabilis: Est conforme legi diuinæ. Atqui id magis quàm hoc accedit ad certitudinem legis diuinæ, seu regulæ primariæ: ergo hoc non potest esse regula morum secundaria. Probatur illatio: Quia regula secundaria debet in certitudine quantùm fieri potest ad primariam accedere, vti ratio naturalis dictat, aliôqui meritò censeretur Deus potiùs velle nos errare, & à lege sua hîc & nunc aberrare, quàm eam seruare, quod | solus impius dixerit: Verum hoc non vrget. Respondeo enim admissis Maiori & Minori, etiam concessa consequentia, quia opinio non est secundaria regula proxima operationis, sed iudicium certum de licita operatione. Deinde negata illatione, & ad probationem, nego quod assumitur; ex eo enim fieret non esse locum opinionibus, sed omninò tuta esse tenenda: sic enim quantùm fieri potest ad primariam regulam accederetur, cùm nullus errori locus relinquatur: quod tamen Auctor non admittit. Neque sequitur ex eo censeri Deum potiùs velle aberrare nos à lege sua, quàm eam seruare, vt tandem inferebatur. Quod inconueniens, si cuiusquàm momenti est, etiam illud debet Auctor, ob rationem dictam, deuocare. Non inquam sequitur, quia sic operans sequitur opinionem; quam putat fortè esse probabiliorem, & quæ ab alijs talis reputatur, quorum se potest iudicio conformare, quia in eo prudenter se gerit ductus auctoritate & ratione, vt sæpiùs dictum. Item, Deus id non vult quod infertur, quia negatur suppositum, scilicet sic operantem probabiliter, legem non seruare: seruat enim, & cùm seruet, non est magis velle seruare, quàm non seruare. Prætereà, Deus vult magis seruari legem probabiliùs propositam, quàm operari iuxta oppinionem eidem appositam: sed illud maius beneplacitum, sine obligatione proponitur, vt quid spectans ad perfectionem. Posse etiam sæpè contingere vt operatio talis gratior Deo sit, dictum aliàs. Vide casum specialem cum alijs nu. 233. & 234. Et hoc pro argumento 3.
331
*Arguit. Quartò, Quia in dubijs tutior
pars est eligenda: ergo in probabilibus probabilior, quia tutior, Negatur Consequentia, & quidem valde Auctoris doctrinæ conformiter nu. 87. & seqq. vbi statuit nullum teneri in operando sententiam sequi tutiorem: id esset nimis durum & molestum, contra illud Christi Matth. 11. Iugum meum suaue est &c. quod adductis exemplis ostendit: & ad prædictam regulam nu. 92. concludens ait debere sequi certum moraliter quòd operando non peccemus, cuius tamen oppositum plerumque est melius & perfectius, ac proinde tutius. Sic ille, de quo & supra ex professo, nec sunt ea, de quibus iam constat, impendio temporis replicanda.
332
*Pergit, & tandem arguit, quia id vide
tur directè contra Scripturas, de quibus ipse nu. 66. Psal. 118. Recta. 37. Duter. 26. Thessal. 5. Sed hæc nullius esse ponderis in negotio præsenti vidimus suprà nu. 135. vbi verba dedimus, quæ Auctor ex hoc loco in Apologema transuexit. Modò ex eodem id adduxisse iuuat, quod habet nu. 89. citato, vbi probat non esse obligationem sequendi opiniones iuniores, & ita post alia loquitur: immò sequitur nos in omnibus debere sequi
rigorißimas Doctorum asserentium nos teneri sententias, in ieiunijs, v.verbi g.gratia, horis, Confeßionibus, contractibus &c. quia opiniones illæ, vtpotè a peccandi periculo remotiores, sunt tutiores: Atqui hæc sunt contra communem omnium prudentium apprehensionem. Ergo &c. Rogo iam quomodo hoc possit cum auctoritatibus præfatis consiliari, adeò exactam, omnimodam, & nimiam præceptorum obseruantiam exigentibus, & ita similem à peccandi periculo remotionem? Quidquid profectò dicatur, pro nobis stabit: cùm ad prudentem operandi modum, ex sapientium sensu & consilio debet reuocari, & cum adductis ab Auctore verbis Christi componi; Iugum meum suaue est, & onus meum leue. Adde & illud: Dulcis & rectus Domi
Psal. 24. v. 8.
nus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
333
*Nec prætermittenda magni Scriptoris expositio circa citatum Deuteronomij locum,
qui & habetur Matth. 22. v. 31. cum ea tantummodò differentia, vt loco fortitudinis, habeatur mens, In tota mente tua. Magni quidem sanctitate
Expositio singularis.
& sapientia, Diui inquam Francisci Salesij Epist. 31. Lib. 1. vbi de formando Prædicatore agit, sanctissimè, prudentissimè, & disertissimè, & citatum locum iuxta Matthæum inducit, in quo id quod de mente dicitur, non est vti diuersum à fortitudine accipiendum, cùm fortitudo ad conatum mentis spectet circa Dei dilectionem adhibendum, vt docti obseruant interpretes, & videri potest apud P. Cornelium in eisdem locis. Sic ergo ille: Heri prædicans hoc in oppido existimaui cum
D. Franciscus Salesius
nostro S. Bernardo ex toto corde idem esse ac, animosè, valenter, feruidè: quia animositas ad cor spectat. Ex tota anima, id est, affectuosè: quia anima in quantùm anima est fons paßionum & affectionum. Ex tota mente; id est spiritualiter & discretè: quia mens est spiritus, & pars Superior animæ, ad quam pertinet discretio & iudicium ad habendum zelum, secundùm scientiam & discretionem. Eodem modo hoc verbum Diligere ponderari potest, quia ab Eligo descendit, & repræsentat naturaliter sensum litteralem, qui is est, cor nostrum, animam, & spiritum debere eligere & preferre Deum rebus omnibus, qui est verus amor appretiatiuus, de quo Theologi verba ista interpretantur. Sic ille, qui licet dicat se cum suo Bernardo locutum, reuera tamen eius expositio diuersa est, vt videri potest in Sermone de diligendo Deo. Qui & Tractatu de eodem argumento putat pręceptumpræceptum dictum pro hoc mortali statu adimpleri posse, in quo anima corpori cogitur inseruire. Iuxta dictam autem explicationem id habemus, vt Deus debeat omnibus præferri, & ob nullam rem mundi eius Maiestas offendi. Et cùm ita cordi infixum habeat, qui iuxta minùs probabilem agit opinionem, ideò enim ad illam recursum habet, ne se periculo peccandi committat, nihil contra talem operandi modum allegari posse, relinquitur manifestum.
Loading...