*Ex eo autem quod in
præfato Capite di
citur, videtur resolutio Superior infirmari, in qua
supponitur Episcopum posse Festa instituere, &
consequenter moderari, aut abrogare. Cùm enim
Episcopus ad Festorum obseruationem stabiliendam cum Clero debeat & populo concurrere,
pro illis abrogandis, aut ex toto, aut ex parte,
Cleri etiam & populi debet concursus adhiberi,
vt stet proloquium adductum, rem scilicet
per
easdem caussas dissolui, per quas nascitur. Adde
Cap.
Pronuntiandum de Consecrat. dist. 3. ibi:
|
Illæ festiuitates, quas Episcopi in suis Episcopatibus
cum populo collaudauerint. Vbi licet de Clero non
habeatur mentio, est tamen proculdubio intelligendus, quia res fauorabilis est, & quæ omnes
tangit; vnde & id supponi credendum etiam est
cùm constet Episcopos ad rerum grauium expeditionem Cleri, saltem Capitularis, debere
consilium adhibere. Ad quod responderi potest
ad abrogationem Festorum ex toto aut ex parte
Episcopi decretum esse sufficiens, quia illius consensus est in illorum institutione præcipuus, vnde
eo reuocato, cessat obligatio; sicut vna parte
præcipua deficiente, desinit esse, quod ex illa &
alijs fuerat constitutum. Neque enim tenetur
Episcopus ad consensum prorogandum, cùm
nullibi talis obligatio reperiatur. Proloquium autem dictum est quidem verissimum, sed non intelligendum de caussis collectiuè, sed de illis, quæ
pro dissolutione sufficiant; cùm sit aliud etiam
certissimum axioma, quòd
bonum ex integra caussa, malum ex quocumque defectu. Prætereà, sen
tentia est Doctorum quamplurium ex consuetudine posse Episcopos sine populo Festa constituere cum Cleri consilio, pro quo P. Suarez
Tomo 1.
de Religione lib. 2.
cap. 11.
nu. 9. ita scribit:
Intelliguntur etiam hæc stando in Iure commu
ni: nam per consuetudinem videtur huic iuri derogatum:
solent enim Episcopi cum consilio Cleri, vel
aliquorum de Clero, hæc præcepta populo dare, illo
non vocato, nec consulto:
& similiter solet populus
talia præcepta tenere, & acceptare:
quæ consuetudo
seruanda est vbi introducta fuerit. Sic ille, cuius limitationem,
Vbi introducta fuerit, apud alios non
extat, quia iudicant esse vbique receptam huiusmodi consuetudinem. Sic P. Azor
Tomo 2.
lib. 1.
cap. 26.
quæs. 1.
in fine & alij, quos adducit, &
sequitur Leander
Tomo 3.
Tract. 1.
Disp. 2.
Quæs.
11. & Auctor quidem iuxta sententiam istam
locutus, quatenus de Festis agebat in Synodo
Diœcesana institutis, de quibus moderandis in
Synodo etiam Diœcesana tractabatur. Quod
equidem neque necessarium est, cùm extra Synodum id fieri possit, & ex sola Episcopi voluntate, vt dictum est, Festa valeant abrogari, sicut
& moderari sic instituta iuxta dictum Cap.
Pronuntiandum, quod est Concilij Lugdunensis, vbi
post allata verba sic additur
: Quæ vicinis tantùm
circummorantibus indicendæ sunt, non generaliter
omnibus. Vbi circummorantium nomine ciues
Episcopalis ciuitatis intelligendi veniunt; si enim
alij, ineptus esset sensus dispositionis prædictæ,
quòd scilicet illis solis sint Festiuitates indicendæ:
alioquin ciues intra degentes viderentur exclusi.
Et quidem cùm populi requirendus consensus
sit, id ipsum indicat ad populum ipsum Festum
pertinere, & non ad alios; si enim ad illos, etiam
ipsi essent requirendi.