*Æqualitatem autem, vel excessum non
obstantem in electione aliter explicat Cardinalis Lugo
suprà num. 22. ait enim, eligentem vnum illam debere regulam obseruare, vt ex electione Ministri non sequantur inconuenientia in
Communitate, ex fidelitate scilicet & iustitiâ.
Quâ obligatione semel positâ, parùm discriminis
in praxi esse poterit: quia positis duobus, quorum alter est dignus, alter dignior; an ille, quem
dicis esse dignum, talis est, vt eo electo Communitas non patiatur detrimentum in ordine
ad suum finem? Si enim talis est, illa maior
dignitas alterius videtur per accidens se habere ad hoc vt debeat præferri. Nam si prior
habet tantam scientiam & peritiam, vt non sit
periculum errorum in suo officio per ignorantiam, illa maior doctrina & peritia
alteteriusalterius,
licèt reddat illum aptum ad aliud officium difficilius, quod subtiliorem & maiorem doctrinam exigit, non tamen videtur reddere illum ap|
tiorem ad hoc officium, ad quod ille doctrinæ
excessus non conducit. Si ille prior ob minorem
doctrinam sit in periculo errandi circa hoc officium, jam eo ipso non est dignus simpliciter, nec
eligi poterit, nisi in defectu alterius. Vnde in
praxi sæpè decipiuntur electores judicando dignum, qui reuerà non est talis simpliciter; sed
intantùm eligi posset, inquantùm non inuenitur alius, qui verè dignus sit
: ad quem inueniendum deberet apponi maior diligentia, quæ frequenter ab electoribus non adhibetur; sed ex iis,
quos obuios habent, in quibus fortè nullus est
simpliciter dignus, sed solùm minùs indignus,
eligunt, quem malè vocant digniorem. Iuxta
Quid inde pro Consiliarijs.
quam philosophandi rationem videtur consequenter dicendum, posse etiam Consiliarios
quemcumque absolutè dignum proponere, sine
excessus qualitate; quia per accidens se habet ille;
cùm etiam sublato, nulla inconuenientia in officio, de quo agitur, exercitio timeantur. Quod propter grauissimi scriptoris auctoritatem potest vt
probabile sustineri.