*Dico Primò. Vota ante Professionem
emissa non extinguuntur stante voluntate Profitentis nolentis extingui in ipso Professionis actu,
aut post illum. Hæc videtur esse communis omnium sententia, cui aduersatur Pasqualigus, qui
pro sua Auctorem adducit nullum: illi enim,
quos allegat, tantùm communi adstipulantur
sententiæ de extinctione votorum per Professionem ex vi illius: quod quidem intelligendum
quando voluntas Profitentis contraria non extat;
quod illi nequaquàm negant, & componi ritè
vtraque sententia potest. Quemadmodum dicunt
multi matrimonium inter fideles non esse Sacramentum, si quis tantùm ciuilem velit celebrare
contractum: licet enim secundùm, si id habeat
attenta institutione; quia tamen ad Sacramenti
rationem necessaria est intentio ministri, quæ in
casu prædicto deficit, stante eidem contraria,
ideò etiam deficit perfectio Sacramenti. Et ita
sententiam P. Sancij stantis pro Assertione, &
P. Sancius. P. Comitolus.
P. Comitoli, qui
Lib. 2.
Respons. moral. Quæst. 12.
contrarium videtur amplecti, conciliari posse affirmat Portel
suprà in fine. quod & de similiter
loquentibus videtur pariter asserendum. Videantur illi apud P. Comitolum ibidem, & Villalobus
Tract. 34.
Difficult. 18.
n. 11. vbi pro Assertione stat. Quam sic probo: Nam in Professionis in
stanti potest quis se voto adstringere ad aliquod
faciendum, quod videtur innegabile: ergo &
potest velle perseuerantiam voti emissi: qua voluntate stante, nequit in eodem instanti extingui. Illatio videtur manifesta
: Nam velle perseuerantiam voti est de nouo vouere, si non formaliter, saltim æquiualenter: ex vi enim talis
voluntatis, si obligatus non esset anteà voto, se
obligaret, quia obligationem vult cum Professione stare: est ergo par vtriusque ratio, scilicet
volentis de nouo vouere, & volentis emissum
ante votum continuare; & quidem si expressè
diceret, volo vouere nunc, proculdubio staret
obligatio voti anteà emissi: Atqui volens perseuerantiam voti, id ipsum præstat quantùm ad efficaciam volitionis; quia cùm persistere nunc
votum velit, nunc etiam intendit voto se obligare: Ad eum modum, quo ratificans Professionem nullam ex defectu consensus, eo ipso quòd
ratificare velit, vota tunc emittit, licet non sit
necessarium vt expressè formulam proferat Professionis.