CIRCA TITULM DECIMUMTERTIUM. De Indiarum Episcopis.

§. I.

§. I.

Metropolitanus ut queat in caussa recusati Episcopi suffraganei à suo Capitulo procedere.
1230
*POsse quidem à Capitulo recusari
Discursus præsentis occasio.
Episcopum explorati juris est, neque pro Indijs quidquam est quod obstet. Quia verò his diebus contra Episcopum quemdam interposita est recusatio, & coram Metropolitano caussa pendet, visum est nonnihil circa illam hoc loco inseruisse, & circa convenientiam potiùs, quàm circa juris competentiam, meum, qualecumque illud sit,
Episcopus recusari potest.
judicium propalasse. Episcopus quidem à suis potest Clericis sicut & ab alijs, recusari. Cap. Si quis, el segundo, de foro compet. sic enim ibi: Si quis contra Clericum caussam habuerit, Episcopum
ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, executor ab eo deputetur &c. Ubi quidem incertum apparet à quo ut suspectus fuerit recusatus, an ab actore contra Clericum, an à Clerico ipso. Circa quod Glossa nihil expressit, quia quod ad caussam attinet, parùm interest quòd ab uno aut altero processerit recusatio. Ubi de Glossa incerti Auctoris loquor sic se habente: Coràm suo Episcopo conveniendus est Clericus, qui si recusatur, dabit delegatum partibus non suspectum. Sed Panormitanus recusationem Clerico esse adscribendam affirmat, qui & reus. Bernardus autem Parmensis utrique, ita scribens verb. Actor. Supra dixit quòd Reus potest recusare
Bernardus Parmensis.
Ordinarium, & actor similiter, ut hic dicit. Sic ille. Est ergo certissimum posse Episcopum à Clericis recusari. Pro quo & est Cap. Placuit 1. & 2. Quæst. 6. Caussæ 2. quorum prius sic habet, Placuit ut à quibuscumque judicibus Eccle
Cap. Placuit. 1.
siasticis ad alios judices Ecclesiasticos (ubi est auctoritas major) fuerit provocatum, audientia non denegetur. Sic S. Julius Pontifex. Secundum autem ita: Placuit ut Presbyteri, Diaconi, vel
Cap. Placuit 2.
ceteri inferiores Clerici in caußis, quas habuerint, si de judicijs Episcoporum suorum, questi fuerint &c. Ubi licet de appellatione agi videatur, idem est de recusatione dicendum, quia à pari currunt, ut tradunt communiter Scriptores apud Dom. Barbosam in votis decisivis &c. lib. 1. Voto 4. n. 98. & 103. Ex quibus etiam compertum habetur Episcopum à Capitulo posse recusari, cùm tantùm sit collectio Clericorum, in quorum caussis, sicut in alijs, potest Episcopus esse suspectus, & fortè plus in illis, circa quod nequit verosimiliter dubitari. pro quo & facit quod habet Dom. Barbosa Allegat. 73. nu. 5. de Potestate Episcopi, dum de Adjunctis
agit à Concilio Tridentino dispositis pro caussis Præbendariorum, sic enim ille: Ratio autem, quæ movere potuit Pontifices ac Patres Concilij Tridentini ad Adjunctos hujusmodi creandos pro cognoscendis & decidendis gravioribus Capitularium caußis, illa magis communiter aßignari solet, scilicet ad temperandam æmulationem Prælatorum, & oppositionem, quam habent cum Capitulis & Canonicis, juxta considerata per Abbatem in Cap. finali num. 6. de Consuet. Declarat. 3. &c. Quod quidem non tollit quo minùs recusatus
Licet aliàs notæ probitatis.
Episcopus possit esse probatæ vitæ, ac virtutis valde notæ; ubi & mirabile illud, quòd licet caussa recusationis expressa non sit probata, dum modò talis esset, quæ si probaretur, esset legitima, ea pendente nequeat recusatus procedere, quòd si procedat, acta sint ipso jure nulla, ut tenent Innocentius, Francus, & alij adducti à P. Fragoso Tomo 1. regiminis Reipublicæ Christianæ Parte 1. Lib. 5. Disp. 12. n. 220. Quamvis sint aliter sentientes, de quo inferiùs.
1231
*Quæ cùm ita se habeant, existimo
tamen regulariter loquendo recusationem dictam non esse convenientem, & in ea posse gravia peccata & scandala admisceri. Est enim genus quoddam Schismatis, dum corpus suo à capite separatur, pro quo vix potest caussa sufficiens cogitari. Non enim esse alia potest, nisi gravis oppressio, quæ quidem aut facto extrajudiciali, aut per sententiam timeatur, & utrique remedium est à Jure provisum legitimo ad Superiorem recursu: pro quo est tota caussęcaussæ
2. citata Quæstio 6. ex qua sufficiat modò Cap. Omnis, in quo sic D. Anacletus: Omnis oppressus liberè Sacerdotum (si voluerit) appellet judicium: & à nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur & liberetur. Si autem difficiles caussæ aut majora negotia orta fuerint, ad majorem Sedem referantur. Et si illic facilè discerni non poterunt &c. justè ac Deo placitè coràm Patriarcha aut Primate Ecclesiastica negotia, & coràm Patritio sæcularia judicentur. Sic Pontifex sanctissimus satis apertè significans quàm fuerit ab exordijs Ecclesiæ consultum ut oppressis Superior in Ecclesia potestas subveniret. Id quod non remedio appellationis tantùm, sed alijs in Jure contentis potest obtineri. Hinc illud apud Dom. Barbosam in Collectaneis ad Concilium Tridentinum Seßione
24. Cap. 10. nu. 2. ubi ita scribit: Episcopum in his, ubi de visitatione aut morum correctione agitur, omni & quacumque appellatione seu querela, etiam ad Sedem Apostolicam interposita remota, quæ exe
Dom. Barbosa.
cutionem nullo modo impedire aut suspendere valet, posse procedere, puniri, & exequi; dummodò procedat sine processu, & sine scriptis, etiam carcerando, & carceratos detinendo: tunc enim si carcerati appellaverint, posse judicem appellationis cognoscere de prætenso excessu in corrigendo; interim tamen non impediri aut suspendi executionem eorum, quæ ab Ordinario sunt decreta, de quo suprà Seßione 13. de Reformat. Cap. 1. nu. 5. Qui n. 11. id magis explicat dicens id posse Episcopum quin valeat recusari uti suspectus. In illa ergo magna oppressione, qualis est carceratio, remedium appellationis occurrit; sed quia dam|mum irreparabile est per appellationem, quatenus ad præteritum non datur regressus; licet esse justa carceratio possit, & visitationis limites non excedens, pro qua non admittitur appellatio, juxta citatum Caput. 1. Seßion. 13. quia tamen remedio dicto est à Concilio provisum loco eodem, ut in quantùm fieri possit damnum prædictum minuatur. Quia verò sine actis circa caussam nihil judex ad quem circa gravamen dictum disponere potest, & carcerato non sit facilè de transmissione illorum agere; sicut esse facile judici in caussa procedenti illa denegare, titulo visitationis prætenso, in qua non est appellatio, ab Urbano VIII. suo est Decreto firmatum, ut si per testium
Vrbani VIII. decretum.
depositiones constiterit acta denegari appellanti, tunc mandato tradendi acta poßit iudex appellationis adjicere, ne interim aliquid novi contra appellantem intentetur. Ut videri potest apud Dom. Barbosam circa citatum nuper Caput. n. 19. Itaque sine recusatione stare potest oppressorum subventio: neque in casu nostro gravamen illud irreparabile timeri potest, quandoquidem totum Capitulum non est carceri mancipandum, neque Ecclesia suis destituenda Ministris, ut chorus penitus conticescat, aut divina officia indecorè, & ita non sine scandalo peragantur.
1232
*Hoc ergo secluso gravamine, rogo
Pro inconvenientia urgetur.
quid aliud esse possit sola recusatione vitabile, quando neque præfatum potest ejus beneficio vitari? Nullum equidem assignari poterit, nisi quod ad pecuniarias est pœnas revocandum. Atqui illud remedio etiam potest appellationis amoveri, si in illis fuerit comprobatus excessus; si enim talis non fuerit, à nullo potest Superiori judice prohiberi. Cumq́ue appellatio non ita debeat injuriosa censeri, sicut recusatio, ab hac quidem quando illa minimè est necessaria, temperandum. Neque enim in recusatione idem qui in appellatione servatur stylus: in hac enim circa personam judicis nihil tangitur, sed pro caussa, de qua agitur, acta judicialia loquuntur: in recusatione autem judicis violatur auctoritas, dum ea proponuntur, quæ suspicionem, non quidem levem, sed benè fundatam, injusti procedendi modi possint cuicumque ritè sentienti persuadere. Quod in casu nostro præsertim videre licet: cùm de recusatione Episcoporum agatur, in quibus tituli cognationis, amicitiæ cum collitigantibus, & alij hujusmodi non inducuntur, sed inimicitiæ, in qua odium formale, & charitatis ac gratiæ justificantis destructivum continetur; quod quidem in Episcopo verosimiliter suspicari, sine illius gravi nequit injuria, dum illud manifestis ntisutis non se manifestum reddit. Talia autem revera existere, creditu est profectò difficile in Episcopo, qui perfectionis statum profitetur. Et ut tale aliquid accidat, id ipsi objicere, quando necessitas non urget, nequit sine ipsius injuria consistere. Non esse autem necessitatem ex dictis compertum habetur: unde & graviùs provocandum meritò timeri potest. Quod quidem à Gregorio IX. prævisum, ut videre est in Cap. Suspicionis de offic. judic. deleg. in quo sic ille: Suspicionis caussa contra judicem aßignata, non ipse (qui for
san provocatus abesset) sed arbitri potiùs, coràm quibus probatio est facienda, & ad quos omnia, quæ ad hunc articulum faciunt, pertinere noscuntur, possunt ad hoc terminum aßignare. Sic ibi. Circa quod Glossa Bernardi sic habet Verb. Forsan: Sed refert se ad id, quod contingere solet, licet non
Glossa Bernardi Parmensis.
debeant moveri: tamen indignantur pro majori parte: & ideò quòd forsan provocatus est contra illum, non debet terminum ad hoc cognoscendum aßignare, ne sibi obesset arctando ipsum &c. Id autem quod ad provocationem spectat, ex appellationis nequit interpositione timeri: unde remedium recusationis in casu præsenti minùs debet conveniens & opportunum judicari.
1233
*Quod equidem ex eo quod in citato
Amplior probatio.
Capite additur, comprobandum venit, in quo jurisdictio non penitus subtrahitur recusato, quod ita conveniens visum est, quandoquidem recusationis caussa poterit insufficiens censeri, & sic recusans sub omnimoda recusati manere potestate: unde & Glossa dudum adducti Capitis sic prosequitur: & licet sit provocatus, non
Glossa ejusdem.
tamen proptereà poterunt ipsum declinare quasi offensum, cùm habeat jurisdictionem cessante probatione suspicionis. ff. apud eum, à quo appelletur. l. unica. Sic illa. Cùm ergo ita contingere possit, & frequentiùs contingat, ut pro Episcopis favorabilis sententia feratur: Ecce recusantem in manibus recusati. Quid jam ultrà? Succedet lis: in qua si victor, cum pudore recognoscere incipiet se fuisse in recusationis caussa deceptum, si autem victus, ad appellationis remedium confugiet, & serò, ac post offensionem Episcopi, ad id veniet, ad quod venire sine præmissis incommodis potuisset. Et offensionis memoriam non facilè delendam suspicari meritò poterit, cùm præter eam, quam secum affert offensionem, multa in ejus antecessione & prosecutione admisceri soleant, quibus exacerbari recusatorum animi censuerunt.
1234
*His addendum posse recusatum suæ
integritatis conscium, non obstante recusatione in caussa procedere, dum frivolam & injustam reputat; pro quo Doctores, quos adducit & sequitur P. Fragosus suprà nu. 222. Paulinus Berti in Praxi Criminali Regularium Cap. 14. Tit. 3. n. 52. & alij communiter. Non obstante eorum sententia, de qua n. 1230. de caussa, quæ revera non extet, nec probata sit; cùm tamen, si probata fuisset, pro recusatione sufficeret id, quod, ut ibidem dictum, sunt qui negant, absolutè loquentes, ut videri potest apud Dom. Barbosam citato Voto 4. nu. 107. quibuscum ille. Et videtur prorsus inverosimilis sententia, & neque jure, neque ratione munita. Quod enim non est, nullum habere potest effectum, ut est universaliter acceptum axioma. Neque per fictionem juris hoc loco aliquid comminisci. Ubi enim illud? Aliàs recusationi cujusque poterit applicari, ut vera fictione juris reputatur. Si autem circa hoc appellatio interponatur, jam in eum scopulum recusans impingit, quem contenderat evitare, dum ad appellationem recurrit, quam ut defugeret, recusationis remedium amplexus fuerat, quod opportunius reputarat.
1235
*Circa quod est etiam doctrina Lau
rentij de Peirinis Tomo 1. de subdito Religioso. Tit. de Obedientia quæst. 1. §. 2. quam amplectitur Dom. Barbosa Voto nuper citato nu. 108. qui asserunt virum notæ sanctitatis, & eximiæ virtutis non posse recusari, quia caussæ recusationis non sunt præsumendæ in illo, vitæ enim eximia probitas non patitur proximum persequi capitali inimicitia, aut gravi odio, vel iniquo affectu. Pro quo & allegatur Joannes Andreas in Capite postremo de Appellat. ubi ponit exemplum in judice Monacho Cisterciensi, & in quolibet homine sanctæ vitæ Ancharranus, Butrius, Abbas, Imola apud eumdem, qui de Carthusiensi, & de alio Religioso magnæ observantiæ. Adduntur & alij, sicut & Jacobus Laurentius contrarium sentiens. Sed quid ille inter tantos? Pro quo & P. Josephus Aldrete de Religiosa disciplina tuenda lib. 2. Cap. 28. nu.
Nec Religionis Prælatos.
33. de Religiosis loquens, juncta ratione, quam ex Baldo adducit nu. præced. ubi sic ait: Rectè autem judicavit (Pontifex) hoc maximè
P. Aldrete.
expedire in Religionibus, in quibus rectè præsumitur Superiores justitiam administraturos, ut ait Baldus in Cap. 3. de Appellat. Sic ille. Ex quo &
Cur non & Episcopi.
videtur colligi posse à fortiori non esse Episcopum recusandum, quandoquidem statum vitæ perfectæ profitetur, ut superiùs dicebamus, quem tamen non profitetur Religiosus, sed tendentiæ in illam, ut est communis Doctorum sensus, & est ante alios D. Thomas 2. 2. q. 184. arti. 5. 6. & 7. Pro quo illud præ alijs supponendum & præmittendum, quod tradit Dom. Barbosa, dignissimus & ipse Episcopus, Tomo 1. de Potest. Episcopi Tit. 1. Cap. 7. Glossa 3. nu. 1. quòd scilicet non solùm mortifero peccato, sed etiam illius debeat suspicione carere. Id quod in caussa præsenti ritè cadit, ubi de inimicitia agitur, propter quam violatio justitiæ, & oppressio innocentis timeatur.
1236
*Sed responderi ad hoc potest, ni
miùm præfato argumento probari, & eatenus nihil, scilicet Episcopum non posse recusari; cùm tamen oppositum in Jure expressum habeatur. Cap. Accedens 2. & 4. Vt lite non contestata. In quorum primo duo Episcopi, quia suffraganei ejus, cujus agebatur caussa, legitimè recusati declarantur. In altero propter consanguinitatem Consopicensis Episcopus in Britannia. Cap. Caussam. el segundo, de offic. delegati, quia dominus erat adversarij collitigantis. Cap. Insinuante eod. tit. quia adversarius Episcopo erat familiaris. Cùm ergo Episcoporum esse possit legitima recusatio, quæ superiùs dicta non videntur sufficienti fundamento consistere: unde inimicitiæ in illis possunt præsumi, quæ capitales, aut graves sint: vel si non tales, pro recusatione leves sufficere debemus affirmare: quæ neque videntur posse cum præfatis apta ratione componi. Sed qui
dem, ut verum sit, nec valens salva Juris auctoritate negari, posse recusari Episcopum, id tamen affirmare securè possumus in illo titulum inimicitiæ sine adminiculo alio minimè contineri: neque illius ex depravato affectu ortæ fieri mentionem. Quod quidem ex adductis Capitibus probari sufficienter potest: unde circa inimicitiam simpliciter sumptam attentio judicis est valdè necessaria, unde illius perspecta qualitate pro Episcoporum suadeat auctoritate congruum dictamen efformare.
1237
*Est tamen circa hoc accurata GlossęGlossæ
doctrina in Cap. Cùm oporteat, de accusationibus, ubi præmittenda Capitis ejusdem species, sic enim ibi: Sanè venientibus ad Apostolicam Sedem G. & H. Canonicis Vicensibus, & multa enormia contra Vicensem Episcopum proponentibus coram nobis: quia illa non debebamus sub dißimulatione transire, vobis inquisitionem illorum duximus committendam. Verùm dictus Episcopus antequàm ad ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad præsentiam nostram accedens proposuit, quòd illi qui enormia de ipso suggesserant, typo malitiæ potiùs, quàm justitiæ zelo ducti nobis hujusmodi intimarunt: cùm ipsi ejus sint inimici manifesti, & cum ejus hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum &c. Juxta quæ Innocentius III. congruam decisionem adjungit. Et videre juvat circa illa Pontificis dignissimam attentionem, sicut & non insolitos Canonicorum adversus Episcopos criminales spiritus, innocentibus etiam infensos, ut credi ipsis facilè non debeat, licet non penitus repellendis.
1238
*Juxta prædicta ergo sic Glossa pro
cedit V. Inimicus. Patet hic quòd inimici nec ad prosequendum inquisitionem, vel testimonium admittuntur, vel ad denunciandum, sive accusandum, ut suprà eo Cap. 1. & infrà Cap, proximo. Sed non determinatur quales inimicitiæ repellant hic ab inquisitione, vel testimonio. Et videtur quòd capitales, & conspirationes tantùm. Inf. de Simonia Cap. Per tuas, 1. & inf. Cap. prox. & Instit. de excusat. tit. §. Inimicitia. & §. Item si propter inimicitias, & ff. de Arbit. l. licet, quia non quilibet inimicus repellitur, sed ille tātùmtantum, qui nimia familiaritate conjunctus est. ff. de Verbor. significat. l. lata §. amicos. Item propter leves inimicitias non extinguitur legatum, ff. de adit. legati. l. 3. §. Non solùm in fine. Sed contra videtur quòd propter leves etiam repellantur: quia propter civilem controversiam repellitur quis ab accusatione suprà de restit. spoliat. Cap. Item cùm quis. Illæ dicuntur graves inimicitiæ, quæ sunt de statu hominis, vel de bonis ejus 2. q. 5. Cap. Accusator. & argum. opti. suprà de donationib. Cap. Propter ejus ingratitudinem. Et C. de revocat. don. l. ult. ff. de excusat. tut. l. Propter litem. Sol. Arbitrio judicis relinquitur quæ inimicitiæ repellant in talibus. Argum. in Authent. de testibus. §. Si verò dicatur. Coll. 7. & suprà eod. Cap. Super his: & suprà. de offic. deleg. Cap. Caussam. & dicit lex quòd non semper repellitur testis, sed judex æstimabit an sit ei credendum, vel non. ff. de quæst. l. 1. §. Prætereà inimicorum. & §. Quæstionem. Sic Joannes ibidem adductus, Andreas scilicet clarissimus Canonum Sacrorum Interpres, licet & alius fuerit Joannes Monachus Cardinalis Extravagantium communium Scholiastes, & ipse celebris inter Interpretes. Citatus etiam in Cap. Legitima, de appellat. in 6. & fortè is idem, qui hoc loco.
1239
*Ex quibus pro Episcoporum aucto
Quid inde pro Episcopis.
ritate tuenda id habemus, ut cùm inimicitiæ qualitas juxta prudentis sit judicis arbitrium regulanda, & in illis non debeat facilis præberi ipsi assensus ob rationes dictas, rarò veniant recusandi. Licet autem in Jure illæ habeantur caussæ, ob quas recusari possunt, non est proptereà asserendum sinistrè de ipsis judicari: sed id litigantibus datum, ut sine timore possint in caussarum suarum prosecutione procedere. Itaque Juri non est suspectus Episcopus, sed quia esse litigantibus potest, eorum condescendit infirmiori sensui, in quo & Episcopo consulit, dum ipsum à molestis recusationis controversijs amovet, & animi turbamentis, in quæ possit incidere provocatus, juxta dicta n. 1232. Quæ provocatio cessat, quandoquidem in Jure recusationis debet caussa recognosci, & ut ait ibidem Glossa adducta: Non debet judex proptereà
Glossa.
moveri, quia non facit ei injuriam, cùm utatur jure suo, suprà, de Elect. Cap. Cùm Ecclesia Vulterana ff. de injur. l. Injuriarum. §. 1. & hoc est ei à Iure concessum: ut hic & 1. de appell. Cap. Secundò requiris. §. 1. & Cap. Cùm speciali. Sic ibi. V. Forsan. Circa quod Episcopalis prudentia laudabiliter adhibenda.
1240
*Ut autem ad præsentem casum præ
dicta revocemus, difficile sanè futurum est Capitulo inimicitiæ caussas pro recusatione sufficientes allegare, & circumstantijs dispectis vix poterunt scandala, & alia Prælato inhonorifica devitari. Ubi & rogo an recusatio dicta sit pro negotio aliquo speciali, an generalis pro præsentibus & futuris? In quo quidem molestias sibi inferendas conentur amoliri. Si priùs dicatur, quod scripsi, scripsi. Hoc opus, hic labor est. Posterius autem nequit rationabiliter intentari, quia neque rationabiliter obtineri. Neque in Jure tale aliquid succurret, quòd scilicet Capitulum maneat in perpetuo schismate, à sui scilicet Capitis divisione, & in perpetuæ inimicitiæ statu, inter eos futuræ, qui quotidie concurrunt, & debent Episcopo ministrare. Immò contra id stat aperta decisio in Cap. Consuluit de Appellat. ubi illud, quod si generaliter appellationem quis interponat pro omni gravamine, quòd sibi posset contingere, hujusmodi appellatio tenere non debet. Eamdem autem rationem esse de recusatione habetur in Cap. Super eo. eod. tit. Jam quod ad molestias attinet, inevitabiles ipsis futuræ, si Episcopus sua velit
uti potestate. Visitare enim Capitulum quoties voluerit valet, ut ex Decreto Concilij Tridentini constat Seßione 6. Cap. 4. de Reformat. pro quo nequit esse recusatio, ut dictum n. 1231. Circa quod & videndus Dom. Barbosa ibi: nu. 12. id statuens, quod alibi, posse scilicet visitatos puniri, sine judiciali tamen strepitu, usque ad carcerationem. Pro quo & citata Al
legat. 73. n. 38. ubi tamen adducit ConlusitanũConlusitanum suum Gabrielem Pereira in Tractatu de Manu Regia Cap. 7. de cognitione violentiæ num. 18. Tomo 1. ubi tradit VisitantẽVisitantem etiam si recusetur, posse procedere ad ulteriora, nisi quando ante visitationem fuerat jam judicatus pro suspecto. Quæ limitatio Scriptoris illius est, non benè apud omnes accepti, & contra se habentis Concilij Tridentini compertissimam sanctionem, de qua nuper. Et mirum sanè fuerit recusatione id fieri posse, quod nullis exemptionibus, con
Concilium Tridentin.
suetudinibus, sententijs, juramentis, Concordijs potest impediri. Ubi & notandum illud Sententijs, ibi enim & sententia judicis, ad quem recusatio pertinet, comprehensa, ut illa etiam non obstante, potestas visitandi in recusato debeat conservari. Et quidem judex talis, & Metropolitanus præsertim, apud quem modò caussa vertitur, pro Episcopali oportet auctoritate tuenda fidelis patronus assistat, ne fortè cum ipso, aut successoribus id fiat, quod ipse erga Episcopum suffraganeum, minùs decorum & honorificum, faciendum judicarit. Et porta hujusmodi claudenda malitiæ, quæ (quidquid de præsenti Capituli prætensione sit, circa quam severiori non est animus instare judicio) authentico abutens exemplo, ad inconcessa pertendat, ut aliàs D. Petrus Chrysologus. Malitiam enim hoc in genere intervenire posse, & obviandum illi, ex Avendaño, Paz, & Gregorio Lopez tradit, & cavet Curia Philippica Parte 1. §. 7. n. 13. In quo & morbum remedio dignum agnoscit Innocentius Quartus, cui & remedium adhibere conatus in Cap. Legitima
de Appellat. in 6. In quo quidem Canone id correctum, quod ex Cap. Suspicionis, dictum n. 1232. Statuitur enim, ut ipsis arbitris per iudicem competens terminus præfigatur. Pro casu autem nostro nihil obesse id potest; immò valet conducere, quandoquidem ad plura se potest extendere indignatio judicis recusati, cùm & illi concedatur prætereà in caussa procedere, si arbitri intra præfixum terminum recusationis caussam minimè terminarint.
1241
*Circa quod dubitat fortè quispiam,
quomodo caussa prædicta recusationis apud Metropolitanum judicem transigatur, quandoquidem ad arbitros à partibus electos id spectet, juxta Canones præcitatos: neque tale aliquid ad ipsum devolvi queat, nisi via appellationis legitimæ, pro quo & extat speciale Decretum Urbani VIII. apud Dom. Barbosam in Collectaneis ad Concilium Tridentinum Seßione 13. Cap. 1. & recusatio ipsa debet ante judicem recusatum proponi. Sic enim expressè in Cap. Cùm speciali de Appellat. ubi Innocentius Ter
Cap. Cùm speciali.
tius ita statuit: Statuimus ut si allegaverit se iudicem habere suspectum, coràm eodem caussam iu
stæ suspicionis aßignet, ut & ipse cum Adversario, vel (si fortè adversarium non habeat) cum iudice arbitros communiter eligat: aut si communiter convenire non poßint, absque malitia ipse unum, & ille alium eligat: qui de suspicionis caussa cognoscant: & si nequiverint in unam concordare sententiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decreverint, robur obtineat firmitatis. Sciantque se ad id fideliter exequendum, ex injuncto à nobis in virtute obedientiæ sub obtestatione divini judicij districto præcepto teneri. Sic Pontifex. Et in casu præsenti id accidit, quod parenthesi continetur, cùm adversarium qui recusat non habeat, & contra Episcopum negotium penitus diriga
tur: unde ipse & Capitulum eligere arbitros debuerunt. Sed quia Episcopus recusationem potuit frivolam reputare, juxta dicta; circa hoc | quidem potuit appellatio instrui testimonio accepto: vel si haberi non potuit ab ipso, recusationis repulsa comprobata, & voce appellationis assumpta. Ex eo enim quòd quis non audiatur posse appellationis remedium assumi, in Jure habetur expressum. Sic enim Cap. Significavit, & Cap. Significantibus. de Appellat. In priori sic in casus propositione: Iudices hu
iusmodi exceptiones admittere noluerunt: quare Sedem Apostolicam appellavit. Posterius habetur etiam in Titulo de libelli oblatione, & est 2. ubi sic: A judicibus postularunt: quod cùm ipsi facere denegarent, ad nostram audientiam provocarunt. In eo ergo casu poterit Metropolitanus recusato in recusationis judicio consentire, & id erit convenientius: quia vix est credibile contra Episcopum quidquam posse proponi, quod urgeat, & in dubio favendum ipsi, quia & pro eo adducta faciunt, & personam rei gerit, unde currit notissima regula. Et quidem, ut ampliùs urgeam, & pro veritate fundamenta ipsius veritatis inculcem: in recusatione hujusmodi, numquàm tales opponentur caussæ, quæ evidentiam præ se ferant, & ita ad Summum rem in statu dubio constituant, unde id currit, quod diximus, ut scilicet pro recusato debeat pronuntiari. Sic etiam quamplurium controversiarum radix amarissima penitùs evelletur. In quo etiam alteri occurretur absurdo. Si enim judex appellationi deferat, & recusatum ut stet juri compellat, recusationis caussas eo ipso videtur non leves reputare, & præ judicio quodam arbitrorum sententiæ præire, ut illi meritò conformare se ipsi possint non inventuri ducem meliorem. Quod autem recusatione admissa negotium ad Metropolitanum remitti possit, in citato Cap. Cùm speciali habetur expressum, de quo D. Carascus del Saz circa leges Recopilationis Capite 9. nu. 230. Ubi de Indijs specialiter. Et hæc pro casu præsenti satis, quæ utinam aliquando sint pro similibus profutura.
§. II.

§. II.

Circa Indicos Archiepiscopos difficultates aliquot enodatæ. Ad Cap. 5.
1242
*QUod de Ordinibus dictum non
accepto Pallio, ijs pervisis, quæ à Nobis dicta, doctus Prælatus, annuentibus doctis alijs Magistris pro praxi amplecti minimè dubitavit. Ubi quidem circa valorem Ordinum dubitatio esse nulla potest, siquidem ratione prohibitionis subesse illa nequit, immò in prohibitione ipsa futurus valor supponitur.
Cap. Quòd sicut, de elect.
Cùm id non tamquàm simplex Episcopus, sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur. Cap. Quòd sicut, de Election. §. Super eo. Prohibetur ergo, non ex eo quòd non sit revera facturus, sed
quia facturus indebito respectu. Idem constat ex prohibitionibus alijs, contra quas qui ordinati fuerint, ab Ordinum exercitio suspenduntur, nulla circa valorem dubitatione subeunte. Sic varijs in locis Conciliorum, Juris Canonici, & Pontificiarum Constitutionum, ut videri potest apud Scriptores de Censuris pertractantes. Et ut de alijs taceamus, sit satis Decretum Concilij Tridentini Seßione 14. Cap. 1. de
Concilium Tridentin.
Reformat. ubi prohibitio extat circa Episcopos alienos subditos ordinantes, & sic in fine: Ta
liter verò promotus ab executione Ordinum susceptorum, donec suo Prælato visum fuerit, ipso jure sint suspensi. Sic ibi. Quod quidem adnotasse oportuit, ne fortè ex dubio etiam probabili, circa Ordines esse communis objectio possit, de non admittenda opinione in praxi circa usum Sacramentorum, ut necessarium propterea sit ea sub conditione, juxta communem Doctorum sensum, iterare.
1243
*Circa quod difficultas etiam occurrit
in consecratione Chrismatis, & Sacrorum Oleorum: illa enim cùm ex Ordinatione Ecclesiæ, & ritibus constitutis ab ipsa consistat, si ea desint, aut eorum aliqua, quæ de substantia videantur, non videtur posse subsistere consecratio. Ubi neque probabili opinioni locus esse potest, quia juxta illam Sacramentum Confirmationis & Extremæ unctionis opinioni manebit obnoxium, & ita dubium. Jam quòd ad consecrationem prædictam Pallium in Archiepiscopo requiratur ex prohibitione constat in Capite citato. Et valde quidem substantiale requisitum apparet, cùm ad Ministri personam spectet, qui minimè aptus ad functionem prædictam judicatur. Neque est simile quod est de Ordinum collatione dictum, quia ibi institutioni statur Christi, & est pro eo aperta declaratio, ut vidimus, quod secus in præsenti accidit, ubi consecratio ad dispositionem Ecclesiæ revocatur. Sed verò neque circa
Esse etiam prorsus certam.
hoc esse rationabilis potest dubitatio, quia prohibitio dicta minimè substantiam consecrationis attingit, cùm Minister aliàs sit pro ea aptissimus & ritus plenè in ejus confectione servetur. Id quod in citato Capite, Quod sicut, pariter indicatum, neq;neque ullum inter ibi prohibita discrimen assignatum, & facere revera, quæ ibi dicuntur, asseratur. Sed tamquàm Archiepiscopus facere videatur: ea inquam quæ Episcopo ut tali congruunt, quidquid de alijs sit ad exteriùs regimen spectantibus, ut est Concilij celebratio, quæ Archiepiscopo secundùm superiorem competit dignitatem. Et quidem si circa valorem Ecclesiæ versaretur intentio, id insinuari aliquomodo debuisset, cùm tamen non ita inveniamus factum, sed oppositum apertè ut vidimus, indicatum. Cùm non liceat.
Caput Quod sicut.
Id tantùm ibi. Et manifestum est ex eo quòd aliquid non licere dicatur, neutiquàm valorem actus infirmari. Et præfata quidem verba supra ea cadunt, quæ statim enumerantur; post quæ sic Pontifex: Multùm profectò præsumit, qui antequàm impetret Pallium, Clericos ordinare præsumit. Hæc Innocentius. Ex omnibus ergo enumeratis in sola ordinatione præsumptionem arguit, de qua fuerat interrogatus, sed cum manifesta valoris recognitione, ut de alijs ad Episcopalem gradum pertinentibus existimare similiter debeamus.
Jam quod ad Episcoporum consecrationem
attinet, ut incertus illius valor sit ex eo argui potest, quia sine dispensatione stare illa nequit | nisi tres Episcopi assistant: & pro consecratione ab uno Indicum extat privilegium, de quo aliàs. Atqui quod in uno isto debeant concurrere canonica requisita, ex tenore concessionis habetur, dum sic dicitur: Vt deinceps perpetuis
Bulla Pij Quarti.
futuris temporibus, post eorum electionem, & assumptionem huiusmodi, nullo autem sibi obstante Canonico impedimento, à quocumque maluerint Catholico Antistite &c. de quo in Additionibus nu. 87. Consecratorem autem nondum habere Pallium, inter Canonica est impedimenta computandum: nec videtur verosimile velle Pontificem ut ejus dispensatio locum habeat illo extante, dum omnia removisse dilucidè com
Validam esse ostenditur.
peritur. Sed quidem idem circa hoc dicendum quod circa præfata, & valor irrefragabilis asserendus; ex parte enim consecrandi nullum esse impedimentum supponitur, & ex parte consecratoris requisitum Pontificium verissimè concurrit, cùm dicatur, A quocumque maluerint Catholico Antistite. Impedimenti autem memorati concursum excusat necessitas, quia est tantùm pro decentia constitutum, & cùm Ordinum valorem non tollat, neque consecrationis, quam multi censent non esse Sacramentum, de quo in Additionibus n. 86. & videtur etiam amplecti Mag. Acacius de Velasco Tomo 2. Resol. 298. in fine, ubi citato P. Azorio pro contraria sententia ita subdit: Alij defendunt
An sit Sacramentum.
non peccare (consecratum in statu peccati mortalis) quia per consecrationem nullum Sacramentum, nec Characterem recipit: quod certò recipit
in actu consecrationis est tota potestas Pontificia & Ordinis, qua potest ordinare, consecrare, benedicare, & ceteros actus Episcopales exercere. Sic ille, nihil prætereà subjiciens, utpotè qui cum D. Thoma sentire videatur, de quo citato in loco. Quòd si Sacramentum sit, & ita nomine Ordinum veniens, ex eo nullum resultat obstaculum, sed potiùs propositæ veritatis confirmatio: cùm constet Ordines, etsi prohibeantur, validè conferri. Cùm ergo circa Ordinationem Episcopi impedimentum non præstet defectus Pallij, in concessione pro Indijs juxta formam dictam, eodem modo credendum est processisse Pontificem, ut nullo modo obstare velit, quod in ordinario consecrationis modo neutiquàm obstitisset. Unde nullo modo ad consequentiam trahi potest, quod de Apostolicarum Litterarum defectu citato Additionum loco est à Nobis validissimè comprobatum, quod Cap. 3. præsentis Tituli non leviter fuerat stabilitum, de quo & alibi, circa quod & aliquid statim.
§. III.

§. III.

Circa dispensationem pro Indijs ut unus pro consecratione sufficiat Episcopus.
1244
*DIctum de hoc citatis nuper locis,
sicut & in Auctario non semel, unde hîc non hærebo. Ut probabile modò sit ad consecrationem hujusmodi tres esse necessarios Episcopos, plures D. Caramuel adducit Auctores, qui & ita sentiunt, dispensationis PōtificiæPontificiæ conscij, quam cùm negare nequeant, Pontifices in eo probabilem censent sententiam amplexos, etsi revera minùs illa tuta sit: quomodò enim minùs tuta esse non
D. Caram.
possit, ex cujus praxi ea inconvenientia emergunt, de quibus Capite 3. & alibi. Et eum quidem in Apologemate, de quo Nos Tomo 1. Auctarij sic philosophantem adducit P. Cardedenas Tomo 1. Crisis cōtracontra ipsum Tract. 1. Disp. 15. n. 127. & 128. & ad illa respondet nu. 132. &
seqq. non concludere contra Fagnanum, quia multæ opiniones numerantur ab Auctoribus inter probabiles, quas tamen vir doctus à principijs intrinsecis putat certas, vel certò falsas. Quando autem absque ulla formidine judicat certò falsas, eas non posse reducere ad praxim probaverat Disput. 11. Cap. 15. Conclus. 1. Unde respondere Fagnanus poterit Pontifices in ijs casibus dispensasse, in quibus nonnulli dicunt dispensare non posse, quando à principijs intrinsecis judicarunt dispensationes esse certas, & defectum potestatis suæ, ad dispensandum, certò falsum. Ideoq́ue non operatos esse formaliter secundùm opinionem minùs tutam, sed secundùm sententiam, quam censuerunt certissimè tutam à principijs intrinsecis. Sic doctus Pater pro Fagnano, & pro se. Quod qui
dem dispensationi, de qua agimus, adaptatum, sustineri non incongruè potest, si & addatur doctrina alia ejusdem Disput. 9. n. 125. ubi ait id, quod viro docto accidere potest, ut quod alijs est probabile, sit ipsi certum ex intimiori penetratione: respectu Pontificis potiùs admittendum, cui certò promissa est Spiritus sancti assistentia, ne docturus Ecclesiam erret in materia morum. Id autem quod ad dispensationem attinet, de qua agimus, materiam morum concernere ex adductis à Nobis in præsenti Capite constat. Sed verò in omnibus dispen
sationibus id accidere difficilis equidem propositio. Sic enim omnes illæ certitudinem omnimodam præ se ferrent, nec posset illis penitus reluctari, quandoquidem ex certa cognitione descendunt, & cum assistentia Spiritus sancti. Cùm tamen contrarium videamus, siquidem post dispensationes plures sententiæ contra illarum certitudinem ut probabiles defenduntur. Quod quidem in dispensatione circa votum solemne castitatis videre est, quam D. Thomas Pontificis potestati denegavit. Circa
quod tamen ita scribit Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 250. Ex dictis infero sententiam hanc D. Thomæ (2. 2. q. 88. arti. 11.) esse securiorem & probabiliorem, & eius rationes esse valdè fundamentales & profundas. Verum nihilo
Mag. Acacius de Velasco.
minùs est contrariam esse probabilißimam, & eam defendere homines doctißimos, quam & sequentes in voto Religionis aliqui Pontifices dispensarunt cum quibusdam Principibus Religiosis profeßis, ut à Religione exeuntes nuptias celebrarent. Sic ille, aliquos statim recensens, & adducens Villalobos p. 1. Summæ tractat. 24. de voto solemni difficult. 15.
1245
*Sed complures adducens tenet abso
Plures alij pro illa.
lutè Diana Parte 8. Tract. 1. Resolut. 73. ubi circa certitudinem dispensationum Pontificiarum eruditè discurrit, & Sylvestrum, Sotum & alios adducit dicentes id quidem fecisse Pontifices sed potestate, non jure: & fecisse qui|dem probabilem Doctorum sententiam secutus, sed non definisse. Et alia multa facere (ita Sylvester) consuevisse quæ non sine offensione, at non jure. Ad quæ quidem sic ille: Ceterùm hoc est, argumenti vim fugere, non argumen
Diana.
tum solvere. Sed quidquid dicat ille, certè existimo id fecisse Pontifices, & in re tam gravi & seria Theologos & utriusque jurisperitos consilium dedisse. Sic ille. Sed quod ad præsens attinet institutum, sufficit quidem nobis Pontifices secundùm probabilem Doctorum sententiam dispensasse. In quo quidem Sylvester, ut omittam, quod & ille omittere potuit & debuit, sic locutus Voto 4. q. 5. Dico secundò, quòd dispensa
vit de plenitudine potestatis, non de jure, quomodo potest intelligi opinio S. Thomæ &c. Si ergo de plenitudine potestatis: ergo potuit dispensare. Quòd autem dicatur non de jure, eatenus stare potest, quatenus se non est visus conformare juris dispositioni in Cap. Cùm ad Monasterium de
Cap. Cùm ad Monasterium.
statu Monachorum, in quo statuitur paupertatem, & castitatem adnexam Regulæ Monachali ita esse, ut contra eam nec Summus Pontifex poßit licentiam indulgere. Quod tamen facilem habet solutionem. Et plures gravium Scriptorum dictus Scriptor adducit. Sed pergit ille,
& ita loquitur: Vnde aliud est facere de facto, aliud determinare quòd ita poßit fieri de jure: quod si faceret Papa ut Papa, id est, ut caput, utens adjutorio membrorum consultando factum, & faciendo quod in se est, ut sciat veritatem; tali determinationi standum esset necessariò. Sic ille. Juxta quæ procedit Dianæ solida consideratio. Et revera incredibile est Pontifices in hujusmodi dispensationibus ut capita non se gessisse, consultatione adhibita, in qua non erat operosiùs laborandum: quandoquidem ut fieri possit quatuordecim apud ipsum suffragantur Auctores, & gravissimi omnes, ex quibus Dominicani quinque, scilicet Paludanus, Hervæus, Durandus, Hugo Cardinalis, Rosella, quos cùm citasset, ita subdit: Et breviter S. Thomas, qui oppositum tenuit, non habet secum nisi Albertum, & veritatem &c. Cùm ergo tot ac tanti pro Pontificia stent potestate, & Divum Thomam circa hoc neque ipsi Scriptores Dominicani sequantur, si de antiquioribus loquamur, ac solum ferè se S. Doctor inveniat: cur non illorum sententiam amplexi Pontifices potuerint. dispensare? Nec quidem definiendo, ita ut certa penitus dispensandi potestas evadat, sed probabilis, ne dicamus D. Thomæ sententiam penitus reprobatam.
1246
*Audiendus etiam P. Philippus à
Sanctiss. Trinitate Tomo 3. Disput. 3. de Voto in fine, ubi ita scribit: Quantum ad votum solemne Castitatis Religiosæ, docet S. Thomas hîc arti. 11. non posse dispensari à Summo Pontifice. Angelicum Doctorem sequuntur plures, tum ex eius discipulis, tum ex alijs, & ratio D. Thomæ est valde efficax: sed nunc communior est contraria sententia, quam etiam sequitur Caietanus hîc arti. 11. & alij Thomistæ. Ego in hac re nihil determino; hinc enim maxima mei in D. Thomam observantia: inde verò Summa Sedis Apostolicæ reverentia, quæ non semel hac potestate dispensandi in huiusmodi voto usa est, ad silendum compellit, utramque sententiam in sua probabilitate relinquendo. Hæc ille: juxta quem Pontifices in dispensationibus, quæ proculdubio extiterunt, probabilem sunt sententiam amplexi, & amplexi quidem ita, ut probabilitatem contrariæ sententiæ non penitus abrogarint, quam & post dispensationes dictus & doctus Scriptor agnoscit, sic etiam subdens: Vnde iuxta communiorem sententiam Summus Pontifex potest in omnibus votis dispensare, etiam solemnibus Religionis. Addit deinde peculiarem explicationis modum ut cum dispensatione possit D. Thomæ doctrina constare: quòd scilicet Summus Pontifex, utpotè supremus Superior Religiosorum, & Vicarius Christi, non acceptat vota solemnia Religionis, si gravis Ecclesiæ necessitas aliud requirat: & tunc non esset dispensatio in illis contra doctrinam D. Thomæ, sed esset declaratio sola Pontificis, quòd tunc occurrit conditio dissolvens votum virtualiter conditionatum: non tamen hoc esset propriè votum irritare, propter rationes quas addit. Sed quidem juxta hunc dicendi modum
corruit fundamentum D. Thomæ de consecratione voventis ratione professionis, ex qua habetur ut nequeat illam amittere, quod comparatione calicis consecrati prosequitur Sylvester juxta mentem S. Doctoris arguentis ex illo
Levit. ult. v. 9. & 10.
Levit. ult. v. 9. & 10. Animal autem quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, & mutari non poterit, id est nec melius malo, nec peius bono, quod si mutaverit, & ipsum quod mutatum est, & illud, pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. Cùm ergo ille, circa quem declaratio Pontificis extat, ex consecrato non consecratus reddatur, fundamentum planè negantis sententiæ corruit. Et pariter ex eo convincitur stare posse ut qui Deo consecratus & mancipatus est, ad statum non mancipati & consecrati redeat ex absoluta in PōtificePontifice participatione Christi potestatis. Et quidem ex cōparationecomparatione adducta Calicis consecrati potest effi
Notanda comparatio.
caciter redargui: siquidem ex defectu unionis inter cuppam & pedem amittititur consecratio, & simile aliquid accidit in Ara consecrata, & patena; Sic ergo & in Religioso professo accidere potest, ut dissolvente Pontifice unionem, qua Deo ille mancipatus est, ad sæcularem statum reducatur. Et quidem ratione delicti videntur Professi multi in triremibus cum vilissimis hominibus remigare, quod quidem plus est, & indignius, quàm per Matrimonij Sacramentum ad sæcularem statum revocari. Circa quod dici alia multa possent, sed quia loci alterius illa, brevi hac simus delibatione contenti, ex ea elicientes Pontifices in præfata dispensatione probabilem fuisse opinionem secutos, probabilitate oppositæ minimè demolientes.
1247
*Pro quo & arguere possumus ex
dispensatione circa radicem Matrimonij, pro qua potestatem Pontifici multi denegarunt, & tamen Bonifacius VIII. doctissimus Pontifex eam exhibuit Sancio Quarto Regi Castellæ, & posteà valde frequentes fuisse hujusmodi dispensationes testatur D. Franciscus Ramos in Allegatione de impedimentis Matrimonij nu. 51. quam cum commendatione eruditionis & do|ctrinæ proponit Diana citato Tract. 1. Resolut. 70. Cùm tamen ipse contrariam sententiam teneat uti probabiliorem, ut videri apud eumdem potest. Vers. Et tandem, in fine. Pro eodem militat responsio Gregorij XIII. à quo hujusmodi dicitur dispensatio postulata, ad quam respondit eam penitus negans, & addens se non posse dispensare. Quod cùm sibi objecisset P. Thomas Sancius, qui potestatem agnoscit Lib. 8. de Matrimonio Disput. 7. respondet sic n. 13. in fine. Ad responsum Gregorij XIII.
relatum nu. 3. fin. dic de illo non constare, atque fuisse responsum tamquam Doctoris privati, quòd fortè prioris fuerit opinionis. Sic ille. Stat ergo & inter Pontifices diversas esse opiniones, & ex eo constare, dum juxta illas dispensant, non admere ipsis adversantibus genuinam probabilitatem. Quod potest adhuc amplius comprobari ex eo quod tradunt Doctores circa dispensationem in Matrimonio rato, pro qua potestatem multi negant Pontifici, sed concedunt
Et circa Matrimonium ratum.
plures, de quo P. Sancius Lib. 2. Disput. 14. qui nu. 2. quamplures diversorum adducit. Ubi & sic arguit: Negari nequit quin saltem res sit dubia, cùm pro hac sententia sint multi & gravißimi Doctores, & bonæ rationes: ergo in hoc dubio standum est sententiæ Pontificum, qui sæpè dispensarunt. Sic ille. Juxta quem idem habetur ex hoc capite, quod ex nuper dicto. Ubi & addendum quod plus videtur urgere ex Diana suprà Resol. 62. qui Vers. 8. ita scribit: Dices, aliqui Doctis
Quid Diana circa idem.
simi & Sanctissimi Pontifices hujusmodi dispensationes negarunt, existimantes se id non posse, Innocentius VIII. Adrianus VI. Pius V. ut refert Ledesma infra (2. 4. quæst. 69. arti. 7. Col. 1.) Respondetur, tamquàm privatos Doctores ita respondisse, quibus hac in parte prævalet dispensatio ab alijs facta tamquam ab Ecclesiæ Pastoribus, quod de Adriano VI. confirmat, quod dicit Rebellus lib. 2. quæst. 15. Sect. 3. nu. 4. respondisse scilicet, se dare quod posset, sed tamen credere nihil posse. Hæc ille. Ex quibus & arguere etiam possumus, quandoquidem non obstantibus dispensationibus, quas prædecessores Pontifices impenderent, id renuerint successores, ex eo enim habetur, quod est præsentis positionis intentũintentum, scilicet PōtificesPontifices juxta probabiles procedentes opiniones cōtrariascontrarias in suęsuæ probabilitatis relinquere possessiones, licet negari nequeat ex Pontificio usu opinionium talium probabilitatem ita confirmari, ut sine temeritate dici nequeat illas esse improbabiles. Quòd autem ut Pastores dispensando procedant, non excludit probabile judicium, quod ut privati Doctores retinent, & incertitudinem præ se fert, quia & ad Pastorem spectat utilis ille procedendi modus: qui & tribuendus est Pontifici etiam cùm negat, quia id judicat esse conveniens: neque dispensatio ab ipso ut à privato Doctore petitur, & ita neque ut talis præcisè respondet: ut discrimen circa hoc adductum non debeat valde solidum judicari.
1248
*Juxta prædicta ergo non stat infal
libilis illa Spiritus sancti assistentia in præfato opinionum usu, quam doctus Scriptor adscribit, de quo n. 1244. sic enim ipsi obluctari minimè licuisset, cùm tamen non solùm à privatis Doctoribus, sed à Pontificibus ipsis secus præstitum, evidenter fuerit demonstratum. Jam quod ad intimam illam penetrationem spectat, ratione cujus certitudinem ejus, de quo agitur; assequantur, creditu est valde difficile, quandoquidem non semper Pontifices doctiores alijs sunt, qui materias opinabiles pertractarunt: Jurisperiti quandoque, cùm illæ sint Theologicæ: Theologi, cùm illæ adjus Canonicum videantur magis pertinere. Viris enim doctis penetratio illa tribuitur, cùm jam non de speciali assistentia Spiritus sancti certitudinem inducente proloquamur, nisi tantùm in ordine ad hoc, ut nihil improbabile decernatur. Dispensavit Pius IV. & ante illum Pau
Exemplis redditur manifestum.
lus III. aliquoties ut ex Navarro refert P. Rebellus suprà n. 5. circa Matrimonium ratum: quod tamen noluit Adrianus VI. ex eodem n. 3. qui fuit sanè doctissimus, cùm tamen duo illi, præclari quidem genere, prudentia, & vitæ integritate, circa sapientiæ dotem, minimè possint ipsi coæquari. Et quis dicat illos non ita studio sacræ sapientiæ deditos plus in materia illa vidisse, & adeò profundè penetrasse, ut certitudinem fuerint Adriano negatam, & doctissimis alijs, assecuti? & Navarrus quidem, quem etiam de præfatis dispensationibus testimoniũtestimonium perhibẽtemperhibentem adducit P. Sancius n. præced. citatus, affirmat ad petitionem suam præfatos Pontifices illas contulisse. Sic ille in Summa latina Cap. 22. nu. 21. Ubi & qui petivit, securitatem & præstitit, summa illa sapientiæ luce Pontificibus satis superque perspecta, propter quam assistentem sibi ad talia voluerunt.
1249
*Quid jam ad hæc? Fatendum pro
fectò in eo philosophandi modo probabiliter procedi, & quod de certitudine dicitur non esse quidem certum. Quod cùm ita asseratur, in eodem statu remanet difficultas, & nihil ab adversantibus est eorũeorum positio ampliùs lucidata, unde & standum dictis & ex professo probatis de licita opinionis sequela, etiam ex adverso stante aliquali formidine, quæ genuina ipsi est, etiam cùm juxta illam possunt operari Pontifices. Miratur autem P. Cardenas citato n. 134. D. Caramuelem n. 147. dixisse Pontificibus pientissimis & prudentissimis licuisse amplecti opinionem minimè tutam in praxi: ex quo quilibet inferre poterit: Ergo nobis licet sequi opinionem minimè tutam in praxi. Si enim minimè tuta est in praxi: ergo operati sunt cum periculo peccandi: ergo reipsa peccarunt; cùm sit peccatum exponere se pericu
P. Cardenas.
lo peccandi. Si ergo cupit ut debet (verba Auctoris sunt) eas Pontificias dispensationes ut licitas defendere, saniori consilio eas propugnabit, asserendo eas certò licitas judicatas à Pontificibus, & oppositas opiniones certò falsas, præcipuè in ijs casibus, in quibus probabilitas non tollit contingentiam frustrationis Ordinum, Sacrificiorum; absolutionis &c. Sed quidem non est multùm mirabile, si
Non admissus.
consideremus id, quod in Indijs à Pontificibus est aliquando dispositum, de quo & dictum à Nobis aliàs, circa Episcopos non ritè consecratos, ex quo defectu non poterant non ea inconvenientia, quæ insinuantur, resultare. Fuit | ergo eorum opinio aliquando non tuta, quatenus stante illa non poterat esse circa commemorata securitas, cùm tamen ex illius non adhibito usu nihil tale sequeretur. Quod tamen non tollit quo minùs dispositio talis debeat prudentissima reputari, quia juxta occurrentes circumstantias ita fieri est conveniens judicatum. Unde minimè sequitur peccasse Pontifices operantes juxta opinionem probabilem; neque opus esse ad modum illum recurrere, qui ab Auctore proponitur, & remanet improbatus.
1250
*Posset etiam dici Pontifices dum
probabiliter procedunt, numquàm errare. Quia si circa ea, quæ sunt jure positivo disposita, dispensatio versetur, circa illam amplissima est illorum potestas. Si autem erga illa, quæ jus divinum concernunt, idem contingere, quia si juxta illud capacia sunt dispensationis à Dei Vicario, existimandum est ab ipso concessum, ne illius vacillet auctoritas, & falsi, vani, ac nullius roboris quidquam ab eo prudenter se gerente, & post consultationem seriam, oriatur. Quod tamen opinionum adversantium probabilitatem non tollat, quia dum falsitas non apparet, & verosimilia apparent fundamenta, nec de modo illo divinæ providentiæ peculiaris erga Pontifices constat, quilibet potest ut est dictum opinari, ut in omnibus accidit opinionibus, quarũquarum una tantùm vera est, & ita contraria falsa, licet probabilis. Sed contra hoc opponi potest id, quod superiùs de Pontificibus dicebamus, qui dispensationes negarunt, se illas non posse concedere protestantes: quod quidem ita facere non potuisseut, si pro certo haberent Pontifices suis in dispensationibus errare non posse, neque credibile apparet, ut Deus qui erga illos ne dispensantes errarent speciali providentia est usus; circa alios ita se gesserit, ut quod factum fuit ab ipsis, dum fieri non posse testati sunt, plusquam virtualiter improbarint. Si enim negarunt tantùm ut minùs convenientes, id quidem non obstaret, sic enim & aliæ negantur, de quarum valore non extat dubitatio: at cum protestatione impotentiæ negasse plus multò est, & certitudinem, quæ prætenditur, videtur demoliri.
1251
*Sed videndum an aliter possit diver
Alius magis peculiaris.
sitas ista componi. Ponamus ergo modò agi de dispensatione, quæ numquàm sit ab Apostolica Sede concessa, ut pro Matrimonio inter duos fratres, aut si modus loquendi iste non placeat, inter fratrem & sororem, ubi pro stabilienda probabilitate nequit dispensatio jam facta produci, sicut neque negatæ possibilitatis ex authentico aliquo ipsius Sedis testimonio. Tunc ergo qui affirmant dispensari posse, ideò ita judicant, quia fundamenta deprehendunt, quæ ipsis videantur sufficientia. Qui autem negant, ideò sic sentiunt, quia arbitrantur sufficientia fundamenta non extare, nec talia esse, quæ pro parte adversa proferuntur. Deus autem clarissimè cognoscit an fundamenta sint pro affirmatione sufficientia, an non. Demus insuper fundamenta pro affirmatione sufficientia non esse, & quòd nihilominùs dispenset Pontifex. Tunc quidem non obstante insufficientia videtur dici posse Deum ratam habere dispensationem, ne res momenti tanti in Ecclesia, & ab ejus Vicario disposita reipsa subsit falsitati. Ita ergo dispensatione concessa accedunt alij petentes illam à Pontifice alio, qui tamen negat se illam posse concedere. Tunc quidem sensus hujusmodi assertionis verissimus est, scilicet attentis fundamentis non videri talia, ut ratione illorum possit quod postulatur indulgeri: quidquid aliàs sit de peculiari Dei providentia dudum explicata, quia Pontifex non juxta illam, sed juxta ordinaria pro inquirenda veritate præsidia à Christo suæ Ecclesiæ & Vicario relicta debet illius gubernationem moderari. Unde neque ex eo quòd sibi persuadeat divinam sibi non defuturam providentiam modo dicto, debet sine magnis fundamentis, & diligenti consideratione ac Sapientium consilio in determinationes hujusmodi prosilire. Quid ad hæc? Non
Quid erga illum.
equidem apparet inverosimilis discursus, ubi nihil asseritur quod repugnantiam involvat circa possibilem dispensationem, quod semper supponendum est, quoties de processu juxta opinionem probabilem agitur. Quòd autem Pontificiam deceat dignitatem non videtur posse in dubium revocari, ut stat penitus quod ab Apostolo prædicatum Ecclesiam esse columnam & firmamentum veritatis, 1. Tim. 3. v. 15. Neque miraculosa illa penetratio principiorum in Pontificibus admiscetur, de qua nuper, ex quo inverosimilis redderetur. Quod licet aliunde impugnari posset, volo tamen ut jacet, sua cùm integritate relinquere, forsitan alijs placiturum, quod in Dei gloriam, & sui Vicarij cedat honorificentissimam, & proximam divinæ Majestati his faustis diebus, quibus novi Pontificis creationem faustissimam celebramus, Innocentij inquam XI. crea
ti quidem die 21. Septembris, præcedentis anni 1676. Sed creationis pro Peruvianis istis regionibus notitia diutiùs retardata. Et habeo quidem apud me tres illius Italicas relationes, in quibus eximia pro dignitate tanta in nostro Innocentio prædicantur. Vivat ergo diu Ecclesiæ, vivat felix.
§. IV.

§. IV.

Circa habitum Indicorum Episcoporum.
1252
*NIhil circa illum pro illis speciale
jure dispositum invenimus: addendum tamen hoc loco aliquid, quod legi utiliter queat, si & ad praxim adsciscatur. De materia & colore præcipua disputatio, pro quibus D. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Ecclesiasticæ pacificæ, & duorum gladiorum (quos ipse cultellos vocat) unione Quæst. 2. Arti. 1. accuratè discurrit, & sequentia statuit. 1. Posse Episcopos etiam Regulares uti Cappa magna sericea. 2. Circa colorem posse Regulares id ipsum, quod alij ex gremio Clericali, cum moderatione tamen ab ipso servata circa colorem rubeum. 3. idem etiam quoad vestes alias, | quæ & possunt in Religiosis esse olosericęolosericæ. Circa Episcopos autem Augustinienses ita scribit: Religiosi Episcopi Divi Augustini, Pa
rentis mei, habent in suo habitu aptum colorem pro serico. Quod si ex aliquo aliquantulùm attrito, & quod splendore suo oculos non attraheret, non condemnarem si in die quopiam valde festivo habitus esset sericeus. Sic ille, qui paulò post habitum religiosum sericeum levitatis arguit, præsertim si albus sit, quia vix reperiri potest tela coloris hujus, quæ splendida non sit: adducit tamen Alcedum, cujus illa sunt verba: Respondeo debere uti vestibus fulgidis & honestis. Videtur ergo censere non posse cum albedine non conjugari fulgorem, ex quo & indecentia, de qua nuper, redditur manifesta. Circa colorem autem, si mutetur habitus forma, nihil dicit, supponens forsitan eum, qui Religioni est proprius, retinendum. Circa equestrem ornatum sericea admissa, & usu comprobata.
1253
*Pro quibus videndum quid sit sa
Cæremoniale Clementis VIII.
cris Sanctionibus constitutum. In Cæremoniali ergo Episcoporum, jussu Clementis VIII. cum Bulla pro illius usu sic habetur Lib. 1. Cap. 1. Tunc & non priùs (quàm fuerit in Consistorio Ecclesiæ præfectus, & amplæ coronæ formationem in capite) super vestem inferiorem talarem, cùm extra domum exibit, induet aliam vestem breviorem apertam, ut per scissuras brachia extrahi poßint: quòd genus vestis Mantelletum vocatur. Vestes autem hujusmodi, erunt vel ex lana, vel ex Camalotto coloris violacei: nullo autem modo sericeæ. Sic ibi. Ubi sericum videmus penitus abdicatum: si quidquam citati Pontificis urget auctoritas, qui citata in Bulla sic habet: Idcirco Cæremoniale
Bulla ejusdem pro illo.
Episcoporum hujusmodi jussu nostro emendatum & reformatum, Motu proprio, & ex certa scientia, ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, perpetuò approbantes, illudque in universali Ecclesia ab omnibus & singulis personis, ad quas spectat, & in futurum spectabit, perpetuò observandum esse præcipimus & mandamus: ac Cæremoniale hujusmodi sic emendatum & reformatum nullo unquam tempore in toto, vel in parte mutari vel ei aliquid addi, aut omnino detrahi posse: ac quascumque personas prædictas, quæ sacerdotalia munera exercere, aut alia quæcumque in ipso Cæremoniali contenta facere, aut exequi debent, ad ea peragenda & præstanda, juxta hujus Cæremonialis formam & præscriptum teneri, neminemque ex ijs, quibus ea exercendi & faciendi munus impositum existit, nisi formulis, quæ hoc Cæremoniali continentur, servatis, satisfacere posse, perpetuò statuimus, & ordinamus. Sic Pontifex. Ad quæ quidem præfatus Scriptor respondet juxta receptas doctrinas non inducere obligationem sub mortali, quia circa gravem materiam non versantur. Consideretur sericum: (verba illius sunt) & cuinam virtuti illud opponitur, aut violata censebitur? Dicent Modestiam. Sed hoc est ludicrum, sic enim etiam illam lædent gemmæ in calceis, adamantes in Mitra, & ingens pretium annullorum. Addit & alia ex dominio, aut saltem plena reddituum administratione, nec non ex famulorum ornatu, qui juxta Alcedum esse sericius potest.
1254
*Sed quidem probatio dicta ad solas
cappas magnas cùm tendat, nimiùm aliàs videtur extendi. Ut enim vidimus juxta ipsum, non est tolerandus usus serici habitus in Religioso, nisi fortè in aliqua magna festivitate, tuncq́ue non splendens, sed attritus. Rogari enim & tunc potest, cuinam virtuti vestis talis opponatur? & responderi si libeat, modestiæ, instantia est obvia, quia modestiæ non opponuntur gemmæ in calceis, adamantes in Mitra, pretiositas in annulis. Unde neque lenocinantis oculis splendoris habitus venit condemnandus, cùm nitidiores gemmæ sint, & qui eo utitur opulentus est dominus sive administrator, potestq́ue famulos serico splendido ornatos habere. Hoc ergo cùm præfatus videatur discursus evincere, non ad cappam magnam tantùm, sed ad universalem Serici usum videtur extensus, qui tamen cùm aliàs non admittatur, nimium, ut dixi, videtur probare, & consequenter nihil, juxta commune Dialecticorum effatum. Deinde allata Cæremonialis verba de Cappa non procedunt, sicut neque alia, de quibus inferiùs tenoris sequentis: Et,
Cæremoniale idem.
si erunt in propria sua Diœcesi vel provincia, cùm de eorum promotione certum nuncium habuerint, domi & foris utantur loco Mantelleti Mozzeta ejusdem coloris supra Rocchettum. Sic ibi. Cappæ autem proptereà mentio nulla, quia illa tantùm pro Ecclesiæ aditu assumenda; unde Prælati circa hæc attenti nullo modo illa utuntur aliàs domo egressi: id quod ab Illustrissimo Dom. D. Petro de Villagomez Limano Archiepiscopo per annos triginta Præsulatus sui vidimus observatum, & erat ille rerum istarum scientissimus, affirmabatq́ue aliter fieri non posse. Id quod in Cæremoniali non obscurè designatum. Postquàm enim de vestitu egit, vidimus jam quid dixerit circa exitum è domo: pro quo & statim: Præsentes in Curia induti, ut suprà, quam primùm poterunt, adibunt Summum Pontificem, & ei gratias agent &c. Et tunc èex Sanctitatis suæ manibus Rocchettum accipiant. Visitabunt deinde singulos Reverendißimos S. R. E. Cardinales &c. De non præsentibus in Curia visum etiam quid statuatur, Mozzeta pro Mantelleto commutata. Ille est ergo habitus in publico apparentis, dum ad Ecclesiam celebraturus non tendit, aut in magna aliqua celebritate. Quod & in Cap. 3. habetur expressum, ibi: Extra Diœcesim & Ecclesiam suam, Episcopi non utuntur Cappa &c. Sit ergo quidquid velit præfatus Scriptor de Cappa magna: pro alijs equidem ut Cæremonialis non urgeat auctoritas, cujus adeò urgentes clausulæ majus videtur rationum & auctoritatis pondus afferri debuisse.
1255
*Et circa Sericeas quidem vestes ex
magni nominis Scriptore habeo Prælatos in Hispania genere & dignitate sublimes à promotione sua numquàm illas induisse. Unde nescio quàm convenienter Indicus Præsul, à quo est suffraganeus consecratus, qui & volebat à Serico prorsus abstinere, illi persuaserit, ne esset in hoc singularis, cui morem gerere opportunum judicavit. Et erat ex Religioso Ordine Consecrator, pietate insignis & sapientia, cujus & amicitiam professus, dum in litteraria palæstra pariter certaremus. Sic au|tem ille judicavit, quia pro eo aliquæ illi occurrere suo judicio non leves rationes potuerunt. Sed nulla mihi major Pontificia jussione. Nullo autem modo sericeæ. Sed quid de alio, qui Mozzeta ex aurea tela valde splendida utebatur: quem cùm invisisset quidam primariæ auctoritatis togatus in cubiculo subobscuro, ita scintillanti textura perstrictus est, ut si visitatum non nosset, de cælo delapsum aliquem supernum incolam credidisset. Et quid ad hæc diceret providentissimus Clemens, sericeas propulsans vestes, & aureas deprehendens? Forsitan solùm in regionibus istis Indicis talia posse contingere, quò non videntur Pontificia Decreta pervenire. Sed perveniunt sanè, contra quæ si delinqui tamen accidat, non sunt opportuna semper remedia, dum proprij judicij amplificatur imperium, & esse quispiam potest, qui periculoso illi adhærescit effato Episcopum sua in Diœcesi idem posse quod in tota Ecclesia Pontifex. Ex quo fiet pro talibus laborem Cæremonialis fuisse frustraneum. Sed absit ut exemplaria hujusmodi quispiam maturi cerebri, quales futuros eos, quibus scribuntur isthæc, æmuletur, quæ tamen prudentis cautionis gratia visum est præsenti hoc articulo protulisse.
1256
*Quòd autem pro præcepto sub mor
tali materia esse sufficiens possit, non videtur posse rationabiliter dubitari. Pro Religiosis enim ex eo ostenditur, quod circa illos dicunt graves Scriptores, asserentes peccare ipsos graviter si pannis utantur pretiosis. Pro quo
Lezana.
luculenter Mag. Lezana Tomo 1. Cap. 16. de Reformatione Regularium nu. 28. & 29. Fr. Pau
Berti.
linus Berti in Praxi criminali Regularium Cap. 25. §. 7. Pro quo & Clemens V. Lib. 10. Clement. 1.
Clem. 1. de statu Menacho.
ubi illud inter alia: Nec in qualitate panni Regularis excedatur modestia, nec quæratur quod pretiosius & subtilius, sed quod utilius valeat inveniri. Sic Pontifex, addens inferius in hunc modum: Si quis autem præmissorum temerarius extiterit violator, Regulari subjaceat disciplinæ. Licet autem prædicta, sicut & alia ibidem contenta ad Benedictinos Monachos dirigantur, ad omnes quidem spectat quod de Regulari modestia dicitur, quæ pretiosarum vestium usu violatur. Unde & Navarrus Clericus Regularis pro eo stat, affirmans se numquam vestem admisisse ex panno Contrai dicto, eo quòd pretiosum habebatur. Ex quo & manifestũmanifestum evadit de Sericea veste similiter sentiendum, quęquæ multò magis potest Regularem modestiam violare. Circa quod Cardinalis Lugo Tomo 1. de Iust.
Cardinalis Lugo,.
& Iur. Disputat. 9. nu. 185. ita scribit: Hoc tamen totum judicandum est ex circumstantijs, ut dixi, & ex usu: nam in aliquibus Religionibus quædam erunt contra paupertatem, quæ in alijs non sint. Et quidem in nostra Societate ego non liberarem à peccato gravi contra paupertatem eum, qui haberet stragula, vel ornamenta serica ad lectum, vel qui haberet triginta indusia linea ad suum usum privatum; hæc enim & similia non decent, sed graviter dedecent paupertatis statum, quem nostra Societas profitetur. Hæc ille; qui excessum prædictum non ex eo statuit, quod votum paupertatis usurpatione proprietatis violetur, propter quod dici posset in Episcopis aliam esse rationem: sed ex ratione status, qui pauperis est, & eo pacto ad perfectionem tendentis. Quod quidem & in Episcopis meritò etiam exigi potest, siquidem statum perfectionis profitentur: pro quo graviter & eruditè Cardinalis Bellarminus in Opusculo ad Nepotem Episcopum Tomo 1. Opusculorum. Controv. 4. Stet ergo pro præcepto sub mortali materiam esse hanc, de qua agimus, sufficientem: quidquid de recepto usu dici aliàs possit, quem oportebit comprobari.

Circa Rocchettum.

1257
*LIcere illud Religiosis Episcopis af
firmat & multis probare contendit Scriptor qui suprà Quæst. 2. & sine peccato etiam veniali id stare posse, si habitus Religiosus retineatur. Primò Quia non est prohibitio pro eo à suprema potestate descendens. Nam Caput. Vt periculosa. Ne Clerici vel Monachi.
Cap. Vti periculosa.
in 6. ubi excōmunicatioexcommunicatio Pontificia pro dimittentibus habitum ad Episcopos non spectat, pro quo adducit P. Azor Tomo 1. lib. 12. Cap. 7. §. Verum. Et Emmanuelem Rodericium, & Barbosam referentem alios. Deinde. Quia in Cap. Clerici officia, de vita & honest. Clerico
Cap. Clerici officia.
rum, ubi specialiter agitur de Rocchetto, solùm prohibetur illius usus, si habitus Religiosus dimittatur, verba illius sunt: Pontifices autem in publico & in Ecclesia super indumentis lineis omnes utantur: nisi Monachi fuerint, quos oportet ferre habitum Monachalem. Prætereà quod ex
Cæremoniale.
Cæremoniali adduci potest, non urget, quia narrativè procedit, & non decisivè, sic enim citato Cap. 1. Promoti verò ex Regulari Ordine non utuntur Rocchetto, sed retinent in vestibus colorem habitus suæ Religionis, & deferunt ubique Mozzetam ejusdem coloris, & Birettum nigrum, pilos tamen viridi ornato, pro ut alij non Regulares utuntur. Sic Cæremonale: ubi cùm utuntur, & non utantur dicatur, ad voluntarium Episcoporum Regularium usum est referendum, qui tamen Auctori non placuit, Roccheti usu ob majorem commoditatem assumpto, eo quod longæ superpellicei manicæ pro vestitione videantur incōmodæincommodæ, cùm debeant post tergum rejici, & ita aut majori pondere premere cum tot alijs, aut gibbi deformitatem importare. Secundò, arguit ex usu præclari apud Peruvianos Antistitis Dom. Ludovici Lopez de Solis. Tertiò, Quia est signum jurisdictionis, unde in aliena Diœcesi indui prohibetur. Atqui Regulares Episcopi alijs sunt in jurisdictionis prærogativis æquales: Ergo eo pariter uti valent. Addit quòd etiamsi centum prohibitiones extarent, non deberent in exercitio Pontificalium intelligi. Cùm enim in illis gemmati calcei, Mitra pretiosa opere phrygio, solium, umbella, & alia magnitudinem præ se ferentia admittantur, non debet profectò linea tunica denegari, ut ratione illius discrimen inter Episcopos statuendum videatur. Unde nihil se vetitum in hac parte, sed usum expeditissimum protestatur.
1258
*Sed quidem cum bona ipsius venia,
fundamenta pro usu hujusmodi minimè talia sunt, ut in re momenti non exigui, sed juxta Ecclesiæ sensum, non gravis modò, sed & gravissimi, id factu licitum proferatur, & facilè, quod ab ipsa apertè prohibitum comperitur. Aliquod quidem inter Episcopos ex sæcularibus, ac Regularibus electos esse discrimen irrefragabilis Ecclesiæ sensus est, ne scilicet in istis Regularis professionis memoria deleatur, pro qua & suas etiam obligationes extare receptissima Doctorum sententia est, quam &
tenet præfatus Antistes Quæst. 3. Arti. 4. n. 31. & seqq. probans cum multis illos post consecrationem manere verissimè Religiosos, unde & votis solemnibus (quidquid sit de alijs,) religatos. Tunc sic. Etgo illud, quod pro discrimine hujusmodi designando statuitur, leve aliquid non est, sed momenti magni. Id quod de diversitate habitus in Religionibus evidentem habet probationem: unde & obligatio sub mortali resultat, immò & excommunicatio juxta citatum Cap. Vt periculosa. Atqui pro discrimine hujusmodi designando negatio Rocchetti auctoritate est Pontificia constituta: ergo quod ad illud attinet magni momenti est. Item Rocchettum, juxta eumdem, est signum jurisdictionis: ergo sicut jurisdictio res magni est momenti, ita & illud, sic enim ejus tertia procedit ratio, ut nuper vidimus. Neque dici potest pro discrimine diversitatem coloris sufficere, quia præter colorem potuit Ecclesia signum aliud adjicere, sicut Religiones præter colorem solent signis peculiaribus discerni, ut videre est in Patribus Trinitarijs, & Mercenarijs, ac nonnullis alijs.
1259
*Jam quod ad fundamenta prædicta
attinet, prius illud de excommunicatione in Cap. Vt periculosa non urgere concedimus. Expositionem autem Cap. Clerici officia, ut cum habitu Religioso stare Rocchettum queat, satis esse violentem tenor ipsius evincit: illud enim quod alijs & conceditur, & jubetur, Regularibus denegatur institutum amplexis Monachale; eam enim habet vim illud, Nisi Monachi fuerint. Nam si cùm Monachali habitu stare posset, ineptus esset loquendi modus, quandoquidem utrumque stare posset, & ita dicendum: Etsi Monachi fuerint &c. Quàm autem diversæ significationis sint, Nisi, ac etsi tam est clarum, quàm quod clarissimum. Quod & usus in Universa Ecclesia receptus satis etiam apertè convincit. Unde cùm ex sua & alijs Religionibus adducat plures, qui ad Episcopatum promoti habitum commutarunt, nullum certè ex illis ex Rocchetti assumptione commendat: sic enim dictum Caput fuit intellectum, sicut & novior interdictio, de qua inferius. Et multò minùs ex ijs, qui habitum non mutarunt, quorum commendat aliquos, afferri quisquam potuit præter unum, ex quo argui nequit; cùm una hirundo non faciat ver, & possit etiam dici pro eo Pontificiam licentiam habuisse: præterquam quòd usus talis ante Cæremonialis editionem accidit, cujus manifestissima decisione antiquius est Juris præceptum declaratum & confirmatum. Ex quo secundum manet fundamentum quàm sit debile demonstratum.
1260
*Quod ad Tertium attinet ex eo sta
tim apparet infirmum, quòd nimiùm exprobari videatur, scilicet Episcopos omnes, qui eo non utuntur, malè se gerere, eo quòd non ferant suæ jurisdictionis insigne, sicut malè ageret Archiepiscopus, qui sua in Provincia Crucem ante se non portaret Archiepiscopalis indicem potestatis, unde illa ipsi in aliena Provincia prohibetur. Ut stet ergo jurisdictionis esse signum, dubitari nequit ab Ecclesia posse signum tale prohiberi, cùm alia suppetant. Ubi jam resumendum, quod circa primum fundamentum ex Cæremoniali est positum, in quo expressa Rocchetti prohibitio extat. Ex eo autem quod utuntur, & non utantur dicatur, levissima est sanè conjectura: nam præsentis significatione stare prohibitio potest, quod est ex tenore locutionis colligendum. Et quidem explicatio dicta ex eo inepta convincitur, quòd si de voluntaria Rocchetti omissione ageretur, non posset generalis esse assertio. Cùm enim illud non prohibeatur, & aliàs mutatio habitus concedatur, non posset non in multis usus Pontificiæ facultatis pervideri: neque enim convenire potuerunt omnes in omissione prædicta, sicut non convenerunt in usu facultatis pro habitus mutatione, quia id videtur voluntati promotorum reservatum. Deinde, quod ad retentionem habitus dispositum fuerat in citato Capite Clerici officia, ita moderatum est, ut mutato illo color inviolabiliter conservetur: Atqui quod ad Rocchettum attinet, & quod ad colorem, eodem modo est à Pontifice in Cæremoniali dispositum, per Verbum scilicet præsentis temporis, ut jam vidimus: Non
Cæremoniale.
utuntur Rocchetto, sed retinent in vestibus colorem habitus suæ Religionis. Ex quo evidenter colligitur etiam in modo illo dicendi imperium contineri. Id quod etiam comprobari potest ex Capite 3. ubi ita habetur: Ceterùm quod dicitur de hujusmodi Episcoporum habitu, tam Capparum, quàm ceterarum vestium, non est intelligendum de Episcopis regularibus, qui non mutant colorem sui habitus, neque induunt Rocchettum, sed in Ecclesia propria uti debent Cappa coloris suæ Religionis convenientis &c. Ex quibus compertum habetur id, quod nuper dicebamus, in modo scilicet loquendi præsentis temporis debitum extare, cùm adeò acuratè pro ea diversitate, quæ esse inter Religiosos & sæculares Episcopos debet, Pontifex semel & iterùm proloquatur.
1261
*Urgere etiam satis robustè possu
mus ex Rubrica Missalis de Ritu servando in celebratione Missæ nu. 2. ubi sic habetur: Quibus dispositis accedit ad paramenta &c. calceatus pedibus, & indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, si sit Prælatus sæcularis, supra Rocchettum, sit sit Prælatus regularis, vel alius sacerdos sæcularis, supra superpelliceum, si commodè haberi poßit &c. Ubi quidem licet per verba de præsenti agatur, ineptissimè quisquam dixerit narrativè & non dispositivè, quæ dicuntur, accipienda, & constat quid de casu, in quo sumus decernatur. | Et satis quidem apparet leve, quod de incommoditate superpellicei dicitur, quod erunt non qui irrideant pauci, sicut alia farinæ ejusdem: proceditq́ue ex qualitate superpellicei non ritè præcognita: neque enim illud oblongas illas debet habere manicas, quibus pro communi usu Clericorum conficiuntur, sed brachijs æquandas, quales thoracis, aut sotanæ. Et quia hujusmodi Prædicatores annis præteritis utebantur, earum est illis usus prohibitus, utpotè quæ Episcopales, & ita illis planè adscriptæ, ad quos legitimè pertinebant. Unde quod de centum prohibitionibus dicebatur, nescio quomodo cum observantia Sedi Apostolicæ debita possit componi: quando vel unica esse sufficiens, in personis præsertim talibus, debuisset. Ubi erunt fortè qui dicant, sicut sunt licentiæ poëticæ, esse etiam Indicas licentias, sicut & fuere nonnullæ aliæ, quæ neque Auctori sic loquenti placuerunt, de quibus Quæst. 1. Arti. 9. & seqq. juncta Epistola, de qua in fine Col. 2.

Circa convenientiam in mutatione habitus.

1262
*MInimè illam agnoscit citatus An
tistes, & licet unicuique ut suæ devotioni indulgeat relinquendus sit, juvat tamen nonnihil circa hoc adjecisse in gratiam Indicorum. Ergo Quæst. 2. citata nu. 16. hanc statuit Conclusionem. 2. ordine. Species ingratitudinis est dimittere Episcopum Religiosum habitum suæ Religionis. Nulla est in statu Religioso celsitudo, ex qua poßit observata modestia Religiosus asserere se habitum honorare suum: potest tamen absque nota, & discooperta facie de se id Episcopus quilibet affirmare. Et est ingratitudinis genus non honorare illum, quando honorare valet. Et cùm Sedes ejus Apostoli cujusdam sit, poterit illius habitus conqueri eo quòd in illa non fuerit collocatus. Immò & posset ulteriùs dicere ex minùs grato & decenti, ad apparens quoddam genus injustitiæ transire: quandoquidem cùm per tot annos habitus Religiosum honoraverit, ejusque architectatus assensum, evadit inæqualis contractus, si ex honore accepto honoris pariter quidquam non rependit. Sic ille, qui Vers. præced. Prælatos aliquos ob non dimissum habitum collaudarat. Et illius quidem
discursus ad convenientiorem posset considerationem devocari, ut scilicet Religiosi non ingrati suæ sint Religioni, & eam tunc deserant, quando ipsam deberent intra ejusdem claustra viventes honorare. Et quidem cùm habitus non faciat Monachum, sed votorum observantia, de ista potiùs est quàm de habitus retentione curandum. Unde qui Episcopatum ambit, etiam habitum retenturus, in qua tot per annos vixit, ipsi comprobatur ingratus, & inæquali contractu damnabilis, dum honoratus ab ipsa, extremum illi honorem subtrahit observantiæ purioris, quo plus illustris redditur quàm infulis expetitis, aut verò etiam honorabiliùs recusatis, quod in Sanctorum plurimis voce ipsius Ecclesiæ prædicatur, ut in Divis Bernardo, Thoma Aquinate, Brunone, Francisco Borgia, & alijs, pro quibus videri potest Dom. Barbosa de Officio & potestate Episcopi Parte 1. Tit. 2. Glossa 1. nu. 14. & seqq.
1263
*Deinde in omnibus, quæ ad divi
Valida instantia.
num servitium spectat, id est præferendum peculiari devotioni & affectui, quod est magis conforme sensui Ecclesiæ & muneri, quod est ab ipsa demandatum; cùm enim eam regat Spiritus sanctus, illius sensus, ipsius est divini Spiritus sensus reputandus. Atqui mutatio habitus in Episcopis ita se habet: Ergo circa Majorem esse dubitatio nequit, & Minor ostenditur. Nam Ecclesia Episcopis omnibus diversum à proprio habitum designat in Cæremoniali, neque mentionem ullam facit retentionis proprij in Regularibus, sed speciale aliquid circa ipsos providet, quod jam vidimus. Pro quo & facit quod citatus Dominus Anti
Exemplis comprobata.
stes habet nu. 20. suprà. Dominum scilicet Henricum Henriquez, Augustinianum Episcopum, qui habitu cum proprio Religionis processerat, ubi dispositionem Cæremonialis tunc primùm prodeuntis excepit, illum mutavit: non quidem illius tædio, quod de tanto est viro minimè præsumendum: sed quia Ecclesiæ sensum in hujusmodi dictamine recognovit, sicut & alij, de quibus ibidem. Item Episcopis regularibus designatur pileus peculiari ornatu, serico inquam viridi cum cordulis & floccis citato Cap. 1. & birretum etiam, quæ quidem non debet Monachalis affectio respuere, quia ad decentiam conferunt sublimissimæ dignitatis: neq;neque ergo alia, quæ pariter designantur, nec plus quàm prædicta cum professione pugnant regulari. Ubi & addi potest in aliquibus ex præcipua nobilitate, aut aliàs magnæ æstimationis Religiosis, retentionem habitus humanum posse aliquid redolere. Cùm enim non sint habituri Rocchetum, quod in Episcopali vestimento adeò præcipuum habetur, malunt proprium retinere habitum, quàm semi-episcopi quodammodo videri, quia & semi-vestiti suo ipsorum judicio.
1264
*Jam quod ad Indias attinet, videtur
equidem convenientiam habere peculiarem habitus commutatio, ut scilicet Indi reverentiam erga Episcopos habeant supra eam se extollentem, qua solent prosequi Religiosos: neque enim illi Religiosæ paupertatis apti æstimatores existunt, & splendore elegantioris ornatus ad cōcipiendumconcipiendum altiùs afficiuntur. Quod & in Japonibus, cùm animadverterent prudentes Lusitani, magno Orientis Apostolo
Xaverio id, quod ab ejus erat Evangelico spiritu alienum valde, persuaserunt. Ut scilicet ornatu, & pompa celebri Bungi Regem adiret. Pro quo sic P. Daniel Bartoli ex Italico La
PP. Bartoli & Ianinus.
tinus redditus à P. Ludovico Janino in vita præfati Apostoli Lib. 3. n. 34. Personam in eo agebant triginta ex primoribus Lusitanis, à cultu insignes pretioso, catellis torquati aureis, & multa splendidi unionum & gemmarum luce, totidem qui heros assectabantur servi, pulcherrimo & ipsi habitu. Processurus erat vir sanctus longo in syrmate ex cilicio bombicino, candidißimam desuper indutus castulam, & holoserico viridi attalica prætexto fimbria stolatus. Sed omnium trahebant oculos | quinque præ ceteris ex omni comitatu, vel elegantia ornatus, vel ministerij novitate. Primus horum gerebat in rasa bombice candida Breviarium sacrum, an Catechismus fuerit dubitatur. Alter ex nigro holoserico crepidas, quæ casu in mercibus repertæ sunt, in apparatu locum commodè invenerunt. Arundinem Indicam portabat tertius umbilico præclusam aureo: quartus imaginem Virginis Damasceno cærulo velatam: postremus denique venustißimam umbellam &c. Inter has spinas magnanimus ille spiritus, Ibat ovans, superumque Deo (non sibi) quærebat honorem. Sic vidimus primarios Orbis hujus Archiepiscopos, & Episcoporum plurimos, vestium mutatione sublimiores fovisse respectus, spiritui obsecutos Ecclesiæ, & locorum utilitatibus sine habitus injuria laudabiliter mancipatos.
1265
*Non ergo præclari viri ob negati
Rocchetti fastidium mutationem habitus cùm ijs, quos Ecclesia præscribit, sanctè compositi, & modestè contenti, respuerunt; neque illius usum sine auctoritatis pondere attentabilem, affectarunt. Unde & conscientiæ negotium agitur, circa quod Doctores minimè pervium iter, quod tale videtur asseri, reliquerunt. Neque enim afferri unus aliquis potest, qui favere novo dicendi modo, de quo suprà, videatur. Multi excommunicationem incurri asserunt, ut videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 6. Summæ Cap. 6. n. 23. & Dom. Barbosam suprà Cap. 4. n. 17. qui licet oppositum cum multis censeant, id tamen ut probabile tantùm proponunt. Licet autem excommunicationis absit incursio, esse tamen peccatum mortale, quod nomine peccati gravis videntur intelligere, affirmant Paulus Fuscus, & Alcedus apud citatum Barbosam, qui de Fusco locutus cùm addat, Me citato, neque id neget, cum eo vide
D. Barbosa.
tur apertè sentire. P. Azorium uti suæ sententiæ clariorem patronum laudat præfatus Scriptor cit. Arti. 2. n. 25. cujus verba adducit, ubi tantùm de excommunicationis incursione agit, quam negat, id censens probabilius, unde probabile est juxta ipsum esse peccatum mortale, quia propter illud tantùm major imponi excommunicatio potest. Ex eo autem quòd
P. Azor.
incursionem neget, quia non videtur temeraria habitus dimißio, si Episcopus habens rationem Pontificiæ dignitatis ac muneris eum deponat, cùm sit à Superiorum cura & potestate exemptus, quæ sunt illius verba, minimè inferri potest esse licitam Rocchetti assumptionem, quia sine temeritate, quæ pro contrahenda excommunicatione solet requiri, stare potest grave peccatum, ut circa excommunicationem erga dimittentes habitum probat cum alijs P. Thomas Sancius citato Lib. 6. Cap. 8. n. 42. Circa hunc autem Scriptorem animadvertendum est adducto loco priori ex n. 23. circa casum, in quo sumus, post adductum P. Azorium ita concludere: Et eam dicit probabiliorem Azor n. præced. relatus: quamvis immeritò subdat non esse à priori opinione, eo quòd sit communis, recedendum, ut novæ adhæreatur: nec enim opposita est communis, nec hæc est nova. Sic ille. Ubi mirari juvat ita scriptum ab Auctore tantopere suis in citationibus accurato; nihil enim tale apud P. Azorium invenitur. Quod autem de communi opinione dicitur, posset equidem, si ita ab ipso fuisset prolatum, sustineri, quia tot pro ea ibi Doctores allegat, & quidem gravissimos; ut communis dici non immeritò possit, siquidem & cum illis dubitari nequit quin plures alij eam fuerint amplexati; cùm aliàs pro contraria referat pauciores. Pro quo videri potest Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O. Conclus. 149.
1266
*Circa Covarrubiam ita scribit Auctor
suprà nu. 12. & 13. Covarrubias (Auctor valde bene meritus de Ecclesia propter propensionem ad ejus immunitatem) in Cap. 1. de Testamentis n. 18. concedens posse non uti Rocchetto, affirmat nos malè agere. Eum sequitur Emmanuel Rodriguez Tomo 2. qq. regular q. 58. arti. 3. §. Ex quibus volo ejus referre verba, quia non solùm istam, sed sequentes roborant conclusiones. Defendit (verba sunt Emmanuelis de Covarrubia loquentis) contra Sylvestrum, quod non erit excommunicatus habitum Religiosum dimittens, & exteriorem tunicam Episcopalem assumens. Non est enim aliquo Canone excommunicatio indicta Monacho, qui prætextu Episcopalis dignitatis (notetur hoc, quòd non est temerè relinquere habitum pro Mozzeta & Rocchetto commutare) dimisso habitu Monachorum, assumit albam illam & candidam vestem, quæ ab Episcopis defertur; tamen malè faciet Monachus Episcopus, dimisso habitu ea utens. Sic illi. Ubi quòd Malè faciat dicitur, ad indecentiam refert Auctor, de qua suprà n. 1262. Sed quidem abs re, & ex non viso Covarrubia videtur processisse, quandoquidem ille post adductam sententiam non solùm Sylvestri, sed aliorum, excommunicationem agnoscentium, ita subdit: Quod apud me dubium est, non enim est aliquo Canone excommunicatio &c. Cùm ergo dubium esse asserat an excommunicatio incurratur, id quod de malefacto addit non ad indecentiam tantùm est referendum, sed ad gravis peccati periculum, & ita nequit ullo pacto dici Doctorem sapientissimum usum Rocchetti absolutè concedere, sicut neque Fr. Emmanuelem eumdem secutum.
1267
*Id quod de Dom. Barbosa pariter
Sicut & Dom. Barbosam.
asserendum, de quo superius, cùm tamen Auctor sic habeat n. 25. ubi probat, quod Conclusione 5. statuerat, posse scilicet Rocchettum à Religioso Episcopo assumi sine scrupulo mortalis peccati: Covarrubias inclinat in hanc sententiam: & illam habet pro magis probabili (nihil certè apud eum tale; quòd si inclinat tantùm, non ergo absolutè concedit, ut nuper dicebatur) Barbosa loco citato aliquantulùm inclinat in opinionem Fusci, sed id non credet qui legerit verba hujus Doctoris, quæ adduco Conclus. 3. Sic ille. Et quod ad Fuscum attinet constat ex dictis num. 1265. Circa reliquum, si cum aliquo minoris auctoritatis, nec adeò probatæ sinceritatis suis in dictis ageremus, illius posset manifestus exprobrari defectus. Cùm enim verba præfati Doctoris afferat, quæ de licita habitus mutatione juxta Cæremonialis præscriptam moderationem procedunt: illud suppressum, in quo erat quæstionis aperta decisio, illa scilicet: Rocchettum verò portare minimè potest: sed cottam, | nempe superpelliceum superponit in actibus explendis Ecclesiasticis. Hæc doctissimus Antistes. Et quid hoc dilucidius lumine? Est ergo præfata sententia auctoritate penitus destituta. Circa quod & addendum duos illos Auctores, qui uti fautores inducuntur, Covarrubias scilicet & Rodericius, ante Cæremonialis editionem scripsisse, & eo non obstante malè eos facturos, quos diximus, affirmasse. Quid ergo dixissent illi, si adeò expressam in ipso prohibitionem perlegissent? Circa quod hæc satis, quæ pro complemento doctrinæ addita, & abusus in remotis hisce regionibus erga res Ecclesiasticas studens præcavere, ut suasit Scriptori auctoritas, qui à me laudatus non semel, in hoc scilicet Titulo n. 82. Tomo 1. Auctarij Par
1. Cor. 11, v. 22.
te 1. n. 11. & in Amphitheatro nu. 300. alibique. Sed cum Apostolo dicendum: Laudo vos? In hoc non laudo. 1. Cor. 11. v. 22. Pro veritate enim semotis humanis respectibus est agendum, pro quo & cæleste instat magisterium. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed
2. Cor. 13. v. 8.
pro veritate. 2. Cor. 13. v. 8. Utinam tam ut ille feliciter, Prædicator veritatis, & Doctor Gentium, quales esse oportet Episcopos, & præ alijs Indicos, pro quibus non plura,.
Loading...