*Est etiam dictum
Cap. 5.
in fine quòd
si ignoti sint Indi, quibus facienda restitutio,
ea non possit prædicatione, qua indigere solent,
fieri, quia bonum est alterius generis, quidquid
Auctor ibi citatus fuerit arbitratus. Sed quidem id ita intelligendum, si nihil pecuniæ eo
in ministerio pro bono Creditorum insumatur. Sic enim D. Thomas ibidem adductis restitutionem admittit verbis illis
: Scilicet dando
in eleemosynas pro salute ipsius. Si ergo quis ut
prædicaret sumptus competentes faceret, qui
in eleemosynam cederent, aut Prædicatorem
congrua pro labore compensatione conduceret, in creditorum spirituale commodum, non
videtur cur non queat obligationi satisfecisse
veraciter affirmari. Licet enim prædicatio in
audientiũaudientium utilitatem penitus dirigatur, sumptus
tamen circa eam facti in
creditorũcreditorum possunt spiritualem
utilitatẽutilitatem destinari. Et esset sanè modus
restitutionis satis utilis, si debitum considerabilis esset quantitatis, Missionem à Religiosis
quotannis faciendam dotare, sive in oppidis, ad
quæ creditores spectabunt, sive in alijs, in quibus major necessitas videretur. Sic à
quibusdāquibusdam
factum, consilio equidem salutari: quamvis
de Commendatario quopiam nihil tale sit mihi compertum; utinam dispositione hujusmodi
opus ipsis no fuerit, sicut neque alia simili,
Christiana conscientiæ libertate, mammonæ
nescientis damnabiliter subservire. P. BonæSpei
Tomo 5.
Tract. 1.
de Iure & Iust. Disput. 19.
affirmat tamquàm probabile debita incerta ex
contractu retineri posse. Unde existimare quispiam forsan possit debita incerta Indorum posse
retineri, quia ex contractu sunt ut in plurimum,
dum eorum labori merces proportionata non
solvitur, operas enim locant suas congruam
mercedem accepturi, emunt etiam & vendunt,
|
licet circa pretium defraudati. Sed id neutiquàm accipiendum, quia revera debita ex delicto sunt, de quibus citatus Scriptor
ibidem
distribuenda esse pauperibus contestatur, secundùm eam quantitatem, in qua justitiæ violatio accidit, per exceilum aut defectum. Hac
enim ratione Doctores omnes ad restitutionem
esse obligatos censent rerum quotidiani usus
venditores, qui in mensurarum complemento
ementes defraudant, cùm tamen inter eos, uti
inter contrahentes agatur. His addendum cir
Contra Indos non præscribi.
ca debita prædicta locum non habere præscriptionem, tum quia est possessio malæ fidei. Etsi
demus esse bonæ aliquando, urget principium
in materia præscriptionis certissimum, scilicet
illam concurrere contra eum, qui ob impedimentum nequit quod est suum repetere, præter titulos alios, de quibus in
Additionibus Tomi
hujus nu. 141.
& seqq.