2
*De casu ergo proposito loquendo, vt
iustificari talis compulsio possit, duæ rationes occurrent. Prima ex titulo sustentationis, ratione cuius in Monialibus dotes admittuntur; immò & exiguntur, quibus non datis, Professio inculpabiliter denegatur. Sed hæc admitti nequit; quia Religiones redditus habent vnde alere alumnos possint, & ita ab ingredientibus non est generalis pro sustentatione petitio. Et ita tenent plures, quos adducit & sequitur P. Oñate Disputat. 82. num. 227. & P. Lessius in Resolutionibus v. simonia à Casu 10. Hoc autem stante, non est obligatio in renuntiantibus aliquid relinquendi monasterio, vt cum aliis probat P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 7. Cap. 3. num. 8. Hinc quæstio suborta an Religiosis interdictum sit inducere Nouitios vt aliquid Monasterio re
linquant. Ad quam citatus Auctor num. 15. respondet Emmanuelèm Rodericum Tomo 2. Summæ Cap. 7. num. 11. Et P. Suarium Tomo. 5. in 3. p. Disputat. 22. Sect. 5. numer. 5. cum aliis, quos ipsi adducunt, multis, ostendere licitum esse inducere Nouitios vt donent seu relinquant sua bona Monasteriis. Ex eo autem quod addunt clarissimè apparet quid sit in præsenti casu dicendum. Cùm enim dicant id fieri posse, cautionem adiiciunt, dummodò id fiat bono fine, & ita moderatè, vt relinquatur Nouitiis libertas ad disponendum de suis bonis. Quæ quidem resolutio communissima est; quamuis P. Suarez citato loco nihil pro ea speciali difficultate habeat, sicut neque in tota illa Sectione: in quâ quidem solidissimè probat, licet non sit damnabile aliquid pro su
stentatione exigere, quando pro illâ non habent Conuentus redditus necessarios, vel licet pro aliis habeant, non tamen pro eo, qui recipi desiderat: rarum tamen esse inusitatumque quoad Religiones virorum, vt ex pacto tacito vel expresso ita petatur aliquid in sustentationem, vel subsidium Religionis, vt aliter habitus, vel Professio denegetur: pro quo specialiter num. 12. Quod
verò P. Sancius ibidem amplectitur, non est conforme sententiæ, quam posteà docuit Lib. 1. Consil. moral. Cap. 2. Dub. 23. num. 1. vbi ait etiamsi Monasterium sit diues, posse ab ingrediente aliquid pro sustentatione requirere, sicut etiamsi aliquis sit ditissimus, potest dotem ab vxore exigere. Si enim res ita se habet, iam non relinquitur libertas Nouitio ad disponendum de suis bonis, quam constat illæsam penitus remansuram. Et sententiam P. Sancij tenent alij, in quibus est Bonacina Tomo 3. Disputat. 2. Quæst. 3. Puncto 29. P. Palaus Tomo 3. Tract. 17. Disput. 3. Puncto 9. P. Valentia Tomo etiam 3. Disputat. 6. | Quæst. 16. Puncto 3. §. Multò verò. Quod & probabile reputat P. Vincentius Tancredi de Religione, Tractat. 2. Lib. 4. Disput. 12. num. 8. licèt ipse cum P. Suario contrarium teneat, quæ est etiam communissima sententia Sacris Canonibus & rationi prorsus consonans, pro quâ specialiter P. Suarius consulendus, qui alios adducit, sicut & P. Tancredi num. 5. & P. Becanus quæst. 9. de simonia, num. 2.
Loading...