CAPVT II.

CAPVT II.

Circa Religiosos Pronuntiata nonnulla.
14
*DIco primo. Religiosis ad Regiam
curiam ex Indiis pro obtinendis Episcopatibus profectis, non sine graui peccato videntur illi conferri. Probatur facile: quia tales ad ambiendam hujusmodi dignitatem non mouentur ex zelo gloriæ Dei, neque vt animarum saluti prouideant, pro quo quidem in suo statu possunt securiùs laborare. Eos ergo solus stimulus ambitionis agit, vt honore scilicet & diuitiis amplioribus perfruantur. Hoc autem peccatum mortale esse communiter tenent Doctores, quos adducunt Eligius Bassæus. verb. Episcopus, num. 3. Diana Part. 4. Tract. 4. Resolut.
100. P. Fragosus Tom. 2. pag. 606. num. 8. & alij qui solum casum necessitatis Ecclesiæ, aut boni communis excipiunt, & licet sint, qui non esse peccatum mortale dicant, vt Homobonus Emanueli Rodericio tribuit apud Dianam suprà, & alij dicentes peccatum esse, non exprimant esse mortale, vt P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 28. Quæst. 2. Barbosa de potestate Episcopi, Part. 1. Titulo 2. Glossa 1. num. 6. & seqq. nonnullique alij, vnde piè exponi de veniali possunt. Immò & P. Azor plus concedere videtur dum ita §. Animaduertendum est scribit: Animaduertendum est, non esse idem Episcopatum ambire, quod optare, aut pe
P. Azor.
tere, is enim ambit, qui quibuslibet artibus etiam malis ad Episcopatum aspirat: at potest quis optare, & petere, his modis, & artibus, quas ius naturale, diuinum, aut canonicum non prohibet. Sic ille. Li
cet inquam ita sit generaliter loquendo; in casu, de quo loquimur, circumstantiæ occurrunt, propter quas graue peccatum videatur tales prætensiones admitti, & illis aditum non penitus obserare. Potest enim id in grauissimum religiosæ disciplinæ dispendium vergere, & Regiæ conscientiæ onus formidandum imponi; dum Indias, quarum conuersioni tenetur attendere, & pro ea Ministros idoneos hinc inde conquirere ambitionis esse fomenta, & instrumenta, permittit, vt Ministri cōuersionisconuersionis curam omnem ad sua temporalia incrementa conuertant, & opus tantum, aut nihil, aut parum, aut nimis lentè progrediatur. Si ergo Rex Catholicus tutâ id conscientiâ facere nequit, neque etiam poterunt Religiosi pro eo in curiam contendere, & sæcularium prætensorum se gregibus aggregare. Neque adducti patrocinantur Auctores: Pater enim Azorius post adducta verba sic subdit. Nimirum
Duo casus excepti.
in his duobus casibus, quos S. Thomas superiùs expressit. Casus autem dicti à S. Thoma expressi 2. 2. quæst. 185. Art. 1. sunt iam dicti: manifestæ necessitatis, & communis boni. Neque alia est mens Barbosæ, qui D. Thomæ, & P. Azorij, quos citat, doctrinam amplectitur.
15
*Maiori tamen poterit esse præsidio Car
dinalis Caietanus iis, qui ad sublimitates dictas adspirant; dum circa articulum citatum ita scribit postquam dixerat ex littera D. Thomæ non constare, an ita illicitam appetentiam dixerit, vt peccatum mortale sit, neque carere ambiguitate, vtra pars affirmanda sit: Mortalis autem appetitus non videtur secundùm genus suum ex eo, quòd talis appetitus compatitur secum rectitudinem voluntatis respectu aliorum in Episcopatu inuentorum v. g. Ioannes mouetur ad appetitum Episcopatus ratione bonorum circumstantium, vt scilicet habeat sufficientiam temporalium, & honorem. Verumtamen cum hoc intendit facere debitum suum circa curam animarum, & distributionem bonorum tam Ecclesiæ, quàm pauperibus terræ: nec intendit vti Episcopatu ad finem temporalium, sed quantùm sibi conceditur frui portione suâ, & debito sibi honore, & huiusmodi ad laudem Dei. In hoc appetitu ex hoc Capite nullam ego video deformitatem mortalem propter dictam rationem. Et propterea puto Auctorem dixisse illicitum, & non dixisse mortale. Et confirmatur: quia nec auaritia, nec ambitio, quæ duo vitia hîc in littera dicuntur inueniri, sunt peccata mortalia, quando deest materia iniusta, aut finis vltimus non ponitur in pecunia, seu honore, vt ex proprijs tractatibus superiùs latiùs patet. In hoc autem casu non ponitur finis vltimus in huiusmodi, nec iniustitia ex parte materiæ appetitæ. Sic ille. Hoc autem modo videntur se gerere communiter Religiosi, in huiusmodi negotiatione bonum secuti Doctorem.
16
*Sed eius non debet obstare Doctrina,
quia ille, sicut & D. Thomas, cuius mentem Auctor inquirit, non de prætensione cum circumstantiis dictis, sed de appetitione procedit; neque erit Auctor, quæ iis extantibus, aliud audeat affirmare. Et quidem de appetitione ipsa loquendo posse ex circumstantiis esse mortalem citatus scriptor affirmat; etiam quando quis Episcopatum appetit, vt prosit iis, quibus præfici concupiscit: pro quo ita scribit §. Quarta conclusio post medium: & si hoc adiunxeris, quod actus
ex suo genere non solùm non mortalis, sed nec illicitus, non facilè ex circumstantijs judicandus est, esse mortalis, sed magnâ opus est diligentiâ, ac circumspectione rationis ad iudicium peccati mortalis ex solis circumstantiis particularibus; videbis non tam malum esse, quantùm putant, appetere Episcopatum, vt prosit Ecclesiæ. Quod dico de appetente proportionato: hoc est viro irreprehensibili, sobrio, ornato, prudente, pudico, hospitali, Doctore, non vinolento, non percussore, modesto, non litigioso, non cupido suæ, domui bene præposito, nec aliis impedito. Hæc enim sunt conditiones positæ ab Apostolo 1. ad Timoth. 3. si talis Episcopatum appeteret, in veritate vt prodesset, crederim ego, quòd attentâ tantâ neceßitate Ecclesiæ carentis talibus viris, non peccaret; & si hujusmodi neceßitatis oculus deficeret, non nisi veni aliter peccaret, ratione nonnullæ præsumptionis, quâ se in animo suo alijs præfert, qui fortè meliùs, quàm ipse locum illius Episcopatus occuparent. Hæc ille, & alia, ex quibus apparet, quot, & quanta debeant concurrere vt appetere quis Episcopatum possit sine mortali peccato, etiam quando quis vt prosit optat sublimari. Pro quibus, & dist. 35. & seqq. vbi ab Apostolo propositus Episcopalium virtutum catalogus illustratur. Quid ergo de illo existimaret, qui sinistris aliis finibus agitur, satis per illa, & alia, quæ ibidem disserit, declarauit. Cui præclaram sententiam D. Bonauenturæ connexam super regulam D. Francisci Cap. 2. circa | medium sic scribentis: Si coacti ab Ecclesia huius
modi ineuitabili neceßitate suscipiant regimen animarum, non sunt reputandi ab ordine egreßi: si quantùm in ipsis est semper appetant in sinu Ordinis confoueri. Quod si non vocati ad Episcopalem gradum, nec coacti ad eumdem aspirant, vt fugiant ærumnas pauperum, & Ordinis rigorem, credo eos in illius partem cessuros, qui dixit: sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis, Isaiæ 14. vers. 13. sic Seraphicus Doctor.
17
*Dico secundò. Religiosi Indiarum, qui
linguam Indorum callent, debent eisdem præfici in concursu aliorum, ceteris paribus; vnde & deberent Regij Consiliarij circa hoc informationem exquirere; quia res est momenti magni in ordine ad illorum conuersionem, & promotionem in Christianis moribus, vt est sine aliâ probatione compertum. Et Episcopum debere eorum linguam scire, quibus est præficiendus, ex ipsius sacri officij institutione redditur manifestum, quia ad prædicandum est præsertim institutum; vt docet Concilium Tridentinum Seßio
ne 5. Cap. 2. de reformatione Verbis illis: Prædicatio est præcipuum Episcoporum munus. Vnde D. Paulus inter Episcopi dotes eam collocat, debere inquam esse Doctorem 1. Timoth. 3. v. 2. Pro quo sic S. Hormisda Pontifex Epistol. 4. Cap. 1. Irreprehensibiles eos esse conuenit, nec quidquam illis deesse, penes quos est religionis summa, & substantia disciplinæ. D. Prosper lib. 1. de vitâ contemplatiuâ, cap.
S. Hormisda.
25. eos vocat Deo vero in salute hominũhominum promouendâ coadiutores (coadiuuas ille singulari voce) Ministros verbi, Oraculum Spiritus sancti, & Cap. 2. Lib. 2.
D. Prosper.
sic loquitur: Isti enimsunt vindices oppressorum, Patres in fide regeneratorum, Prædicatores cælestium, exempla bonorum operum, documenta virtutum, & forma fidelium, &c. Hinc in ordinatione Episcopi cal
ceantur pedes, quia scilicet ad Euangelij prædicationem debent esse promptissimi, iuxta doctrinam Apostoli. Ephes. 6. v. 15. Calceati pedes in præparatione Euangelij pacis; vt in ritu consecrationis habetur; pro quo & P. Fragosus Tomo 2.
Ephes. 6. v. 15.
Pag. 604. num. 20. Hoc autem munus in Episcopis Indiarum ad Indorum instructionem præsertim dirigendum benè admonet Concilium Limense tertium Actione 2. Cap. 31. sic dicens: Si
quidem ea totius Episcopalis officij in hac Prouinciâ potißima cura est, vt qui ad Euangelij gratiam diuinitus vocantur, Ministros habeant, quoad fieri poßit, & zelo animarum præditos, & numero sufficientes. Sic Concilium: ad Indos ergo Episcoporum potissima
Concilium Limens. 3.
cura dirigitur, vnde & instruendi, & prædicandi munus ad eos constat pertinere. Quomodo autem prædicabunt, linguam eorum, quibus prædicare tenentur, ignorantes? Qui ergo sciunt præferendi alijs, si cetera suppetant pro tanto munere requisita. Dixi autem Religiosos præferendos, non quòd sæculares exclusos velim, sed quia Religiosi prædicationis munus faciliùs & promptiùs suscipient, neque indecorum, aut auctoritati suæ minùs conforme ducent ministerium illud, oculis insipientium humile, sed sublime Dei oculis adimplere. Videatur illustrissimus Zapata in Disceptatione, de iustitiâ distributiuâ, Parte 2. Cap. 3. num. 15. & seqq. qui circa obligationem istam, quam sub mortali esse probat, grauiter, eleganter, & eruditè discurrit.
18
*Dico tertiò. Si quid est, quod appeti
tionem Episcopalis dignitatis in Indijs honestare potest, illud est, quod modò diximus; linguæ scilicet Indicæ peritia, & vtilis exercitatio illius, ceteris non exclusis: sic enim illud maximè verificatur, quod ex doctrinâ Caietani circa priorem est dictum Assertionem. Tales enim verè volunt præesse, vt prosint; vnde vt admonui, circa qualitatem prædictam Consiliarij Regij peculiari debent attentione prospicere. Si Cathe
dram ille tenuit, si munere aliquo est honorario perfunctus, rem grandem fecisse putatur, vnde ad Episcopalem curam regiâ designatione prouehitur. Et erunt eiusmodi multi, qui nullam vmquam Indi alicuius confessionem exceperint, aut semel illum Christianâ instruxerint Catechesi. Quod ergo in eligendis non curatur, neque iis, qui ad huiusmodi gradum adspirant, futurum est curæ. Si tamen ministerium tale in pretio apud electores esset, viri profectò magnis talentis insignes ad illud animum applicarent, & sic tandem idonei reperirentur Episcopi, qui ministerium prædicationis erga omnes sibi commissos adimplerent. De quo Apostolus Timotheo suo Ephesiorum Episcopo. Prædica verbum, opus fac Euangelistæ, ministerium tuum imple. 2. Timoth. 4. vers. 2. & 5.
Loading...