*Dico decimò. Cùm Archiepiscopi In
dorum, attentâ Archiepiscopali dignitate, aliquam circa suffraganeorum diœceses exercere
prouidentiam debeant, siue Sede plenâ siue
vacātevacante, & ita admonere negligenter se habentes, quorum iurisdictio ad eos deuoluitur persistente defectu, vt videri potest apud P. Fragosum qui Auctores adducit
Tomo 2.
Pag. 596.
num. 19.
& 20.
& Dom. Solorzanum
Tomo 2.
Libr. 3.
Cap. 7.
num.
33. plures congerentem: ex eo tamen, quod
Archiepiscopi Indiarum sint, maior est obligatio,
quia & Episcopi maiori obligatione tenentur,
eò quòd de conuersione Indorum agatur, & stabiliendâ fide, ac Christianis moribus, vnde maior vigilantia debet adhiberi. Neque opus est expectare querelas, quæ quidem ad eos deferri
possunt, quando ob negligentiam suffraganeorum, subditi detrimenta aliqua patiuntur: vt videri potest apud P. Thomam Sancium
Tomo 2.
Consiliorum, Lib. 4.
Cap. 1.
Dub. 54.
num. 23. qui
alios adducit. Sed ex officio id præstare potest,
quod ex Concilio Tridentino
Seßione 24.
Cap. 3.
colligit Felinus in Cap.
Pastoralis, de officio Ordinarij; quia iuxta illud potest Archiepiscopus visitare Prouinciam, & inquirere de criminibus,
quamuis non appareat de negligentia suffraganeorum. Quod & tenent Cabedus & Barbosa
pariter adducti à P. Fragoso
citato numer. 20. &
Barbosa quidem in Collectaneis ad
Lib. 5. Decretalium
Titulo 1.
Cap. sicut 25.
num. 4. ex nouiore
ait Concilij dispositione id Archiepiscopos posse
citato loco. Sed nescio quibus oculis Concilium
ab ipsis fuerit
loco citato lustratum: sic enim habet
illud
: A Metropolitanis verò etiam post plenè visitatam propriam diœcesim, non visitentur Cathedrales
EcclesięEcclesiæ, neque diœceses suorum comprouincialiũcomprouincialium, nisi caußâ
cognitâ, & probatâ in Concilio Prouinciali. Sic Concilium, ex quo opposi um potiùs colligi debuisset. Si ergo id licet, aliunde est illud deducendum, & ex eo satis probatur intentum, quia si visitare licet, ordinaria etiam cura eisdem incumbet, quia & Pastores sunt, & non vnâ debent esse
visitatione contenti. Pro quo est textus insignis
citato in Cap. Sicut de accusationibus, in quo sic Innocentius III. in Concilio Generali, de Concilijs
Prouincialibus agens pro reformatione morum
in Clero præsertim, conuocandis:
Vt autem id
valeat efficaciùs adimpleri per singulas diœceses statuant
personas idoneas, prouidas videlicet, & honestas, quæ
per totum annum simpliciter, & de plano, absque vlla
iurisdictione solicitè inuestigent, quæ correctione, vel reformatione sunt digna, & ea fideliter perferant ad Metropolitanum, & suffraganeos, &c. Quæ quidem
licet eò tendant, vt in Concilijs Prouincialibus sic
obseruatâ correctione digna corrigantur; vbi
tamen Concilia talia rara sunt; vt in Indijs, eo
vtendum correctionis modo, qui opportunus
esse possit, nec sola charitas, sed & officij præstantia erga alios efficaciter persuadet. Videatur
Glossa. Quod quidem Sede suffraganeâ vacante
præcipuè agendum per Regiam schedulam habetur, de quâ Dom. Solorzanus
suprà num. 34.