*Dico Tertiò. Quod ad Capillos San
ctissimæ Virginis attinet, stante illorum certitudine, valde est verosimile posse Reliquiæ insignis titulo celebrari. Vnicus certè illius Capillus pretij videtur eximij, vt dicere meritò cœlestis Sponsus queat illud Cant. 4. v. 9.
Vulnerasti
cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in
vno oculorum tuorum, & in vno crine colli tui. Vbi
de vno crine, & non de illorum vinculo, esse sermonem, non pauci sentiunt, ex quibus Ruper
tus.
Quid vno crine fragilius, & quid vno crine
subtilius? ait ille mystico pro humilitate Virginis sensu subiuncto. Crinis
vnus vix comparet;
humilitas Virginis vix consentit quòd computari inter homines poßit. Quod non tollit quo minùs de
corporeo crine etiam queat intelligi, sicut quod
de oculo dicitur, pro quibus
& versu. 1.
Oculi tui
columbarum. Capilli tui sicut greges caprarum. Vbi
oculos ob naturalem modestiam laudatos ex P.
Gaspare Sancio habet P. Cornelius, qui & crines Virginis ex Nicephoro commendatos, iuxta
quem flaui illi vti præsenti loco interpretationem non incommodam, & mysticis substratam
cum eisdem pietati legentium repræsentat. Potest ergo & alteriùs de oculo vno, ac crine similis sensus admitti, vt vel vnius Virginis Capillus
debeat supra plures multorum Sanctorum Reli|
quias computari. Quanto apud Deum sint in
pretio electorum capilli, illa ipsius declarat ite
rata sententia
: sed & capilli capitis vestri omnes
numeratisunt. Matth. 10. v. 30.
& capillus de capite
vestro non peribit. Lucæ 21. v. 18. Quid ergo
de capillis Virginis Christiana debet coniectura
sentire? Numerati illi, & nullus eorum periuit,
& ita Romæ in templo S. Crucis, in subterranea eius Capella à S. Helena erecta, ostenduntur, idque solis f
æoeminis, & semel in anno dumtaxat. die. 20. Martij, vt ex Attilio Serrano
Lib.
de 7.
Vrbis Ecclesijs habet P. Balinghem in Kalendario Virginis ad præfatum diem. Asseruantur etiam Aquisgrani, Neapoli in Ecclesia S.
MARIÆ de Sapientia, Oueti in Hispania, in
cuius maiori Templo Arca illa miraculosa visitur, in qua non solùm insignes, sed & raræ complures continentur, & fortè alibi alij.