*In contrarium tamen sua sunt funda
In contrarium quæ faciant.
menta, & quidem non leuia: argui enim potest.
Primò, quia cùm iudices sint, ad ipsos spectat
quidquid de iudicibus supremæ potestati subie
ctis generaliter in Iure dispositum circa acceptionem munerum inuenitur
: pro quo & Textus
& Auctores congerit P. Thomas Sancius
Lib. 3.
Conciliorum Cap. Vnico Dub. 1. Cùm ergo Hispaniæ Regibus ardens iustitiæ zelus assistat, cui
excipiendorum munerum ampla potestas nimis quantùm obsistit, non sunt credendi hac
in parte ministris suis velle generaliter indulgere, aut eorum alicui, in quo forsitan maior
esse prohibitionis ratio potest, & scandalum perniciosius:
Secundò arguere, & quidem non con
temnendo discursu possumus, quia Ius Cæsaricum prohibitionem huiusmodi statuens, de Proconsulibus, & prouinciarum Præsidibus loquitur iuxta Romani Imperij dispositionem, vt constat ex
l. solent §.
finali, de officio Proconsulis, & l.
Plebis cito. D. de officio Præsidis. Obseruant autem
graues & eruditi Scriptores Proreges illis respon
l. Solent. l. Plebiscito.
dere, vt videri potest apud Dom. Solorzanum
Tomo 2.
Lib. 4.
Cap. 9.
nu. 7. vnde videntur eorum
iure censendi.
Tertiò, Quia
Præsidibus onus præ
fatæ prohibitionis incumbit, vt vidimus, in quibus tamen eadem quæ in Proregibus ratio videtur militare, ijs non obstantibus, quæ pro eorum
parte sunt à nobis adnotata. Præsides enim Regiorum Conciliorum viri magni constitui solent,
& qui Proreges in Regnis præcipuis aut fuerant,
aut posteà fuerunt. Sic modo Excellentissimi Comites de Castrillo, & de
Peñaranda, quorum
prior ex Indiarum Consilio
Prorex Neapolitanus
constitutus, nunc in supremo Castellæ Consilio
præsidet: alter ex Indiarum etiam Consilio in
eodem Regno
Prorex, ac perfunctus munere ad
Indicas curas regressus, officij tanti retenta, dum
abiret, proprietate. Marchio Salinarum Dom.
Don Ludouicus de Velasco, bis in Noua Hispania,
Prorex, in
Peruuio semel, Indico Consilio
datus
Præses, quod & titulo gubernationis moderatus Excellentissimus Dux Metinæ, Turrium
|
Neapolitano potitus Proregnatu, quibus & addi
magnus sanè Peres potest Marchio à S. Germano, & de la
HinojoraHinojosa, Indici etiam Senatus
PręsesPræses,
magnis aliàs clarus muneribus, quia erat illi ad
magna quæque peragenda promptum & expeditum ingenium; & qui hos præcessit omnes
Excellentissimus Dom. D. Petrus de Castro, &
Andrade, Comes de Lemus, prius Neapolitano
in Regno Prorex, & deinde Indico Consilio Præses designatus. Et quis in viris talibus acceptione
munerum periclitaturam iustitiam suspicari possit, sicut & in similibus, qui Consilijs alijs dati
Præsides, non equidem minoris abollæ
? & tamen legibus munerum acceptionem prohibentibus comprehensi, vt proptereà Proreges etiam
comprehensos affirmare meritò debeamus.