*Ex quo inferre vlteriùs licet actus huius
modi posse à Deo prædefiniri iuxta probabilissimam sententiam de possibilitate prædefinitionis
actuum liberorum, de qua dictum à me
Tomo 1.
Problematum Theologicorum n. 766.
& seqq. nihil
enim ex quo repugnantia probetur, afferri potest. Nisi fortè dicat quisquiam materiale peccati
non posse prædefiniri
: operationes autem dictas
esse materialiter contra præceptum, & ita materialia peccata communiter vocari. Quod quidem
nullius est roboris: materiale enim peccati prædefiniri nequit, quia hic & nunc est cum peccato
connexum & inseparabile, quod secus accidit in
casu alio. Prætereà, materiale peccati, cui prædefinitio repugnat, non est actio exterior, quæ
solùm extrinsecè mala dicitur, sed interior voIuntatis motus. Dicitur etiam materiale peccatum
illud, de quo agimus, ex eo quòd eiusdem rationis est in eo, qui formaliter peccat, ac in eo, qui à
peccato per ignorantiam excusatur, cui, si malitiæ
ob prohibitionem notitia extaret, nihil deficeret
vt peccatum diceretur. Quamquàm & posset
neque materiale peccatum dici, quia circa illud
hîc & nunc non est præceptum
: ergo neque materialis illius violatio: sicut in Turcis & Mauris
non ieiunare in diebus ab Ecclesia præceptis non
facit, vt comedendo materialiter peccent, quia
pro illis præceptum non est impositum, sicut
neque in Christianis, qui aut non attingunt, aut
prætergressi sunt ætatem pro obligatione ieiunij
destinatam.