*Et tali ex magisterio id prodijt, quod
hoc ipso, quo hæc scribo, die fideli est ad me narratione delatum, ex Indica inquam Carthagine,
ex quacùm nauis Marchionis de Villalta soluis|
set, portum Trinitatis aditura, sine vllis pro hostili auertenda inuasione præsidijs, vtpotè minimè necessarijs iudicatis, pacis in ciuitate dicta
fœdere nuperrimè, Anglis eò Regijs cum litteris
accurrentibus, confirmato
: ab Anglica est naui
bellicis tormentis, & militibus instructa, simulatis amicitiæ Officijs, intercepta, spoliata, attracta, more pyratico. Hæc Puritana pax, hæc illius
Theologia scholæ, vnde formantur Anglicanæ
Ecclesiæ pastores, qui inter alias præfatam poterunt despumare confusionem, hoc est, infandum
dedecus superba irrisione iactare,
fluctus feri maris, eius scilicet, quod licet tranquillum aliàs, suis
illi fraudibus, insidijs, atrocitatibus ferum & horribile reddiderunt. Ergo quæ à Nobis
num. 578.
& 579. dicta sunt, alta sint mente reposta, ni velimus Pacificum hoc nostrum mare, ferum etiam
fluctibus istis præualentibus indies reddi, &
actũactum
sic de nobilissimis & locupletissimis partibus Indiarum. Addo & facinus aliud ficta sub pace perpetratum, & post hæc scripta fideli ad nos relatione delatum, nauim inquam aliam ad Hispana
tendentem littora, & quæ vix
èex portu soluerat,
à præfatis inuasam, quæ tamen in portum se recepit, capienda & diripienda, nisi nox opportuna
fauisset. Vectores ergo certum rati luce adueniente periculum, anchorali fune præciso, vela
dedere ventis, & ita incolumes à feri maris fluctibus euaserunt. Non est ergo istorum Christiana
pax, quæ turbationem & formidinem excludat,
qualis illa, de qua Christus:
Pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis:
non quomodo mundus dat,
ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Ioan. 14. v. 27. Sed hæretica profectò, &
Puritana, qua peior nulla, turbationem & formidinem, cùm firmiùs videtur stabilita relinquens.
Non quomodo mundus dat. Circa quod Cardinalis
Toletus ita scribit:
Mundus enim nudis verbis, &
aliquando fictis, & quam ipse non habet, nec quæ sua
est, dat &c. Sic mundus assolet, in quo hæretici
gradum obtinent sublimiorem, de quibus præsertim illud affirmari potest,
Quam ipsi non habent.
Pacem quidem dant simulatam & fictam, veram
enim dare nequeunt, quia nemo dat quod non
habet, cùm constet inter hæreticos mera turbamenta consistere, & neque in domo vna quidquam reperiri conforme, dum alia vir, alia mulier, alia famuli sectarum figmenta sequuntur,
de quo apud Scriptores multa, cùm nobis hæc
pauca sufficiant.