CAPVT XVI.

CAPVT XVI.

De Priuilegiis Indorum circa secundum Ecclesiæ Præceptum annuæ Confessionis.
428
*DE priuilegiis circa Confessionem
multa dicta Cap. 11. Neque hoc loco plura sunt, quæ addi oporteat. In ordine autem ad annuæ Confessionis obligationem nullum speciale inuenio, nisi quatenus cum obligatione communicandi Paschali tempore solet esse coniuncta, de qua Capite sequenti. Cùm enim præceptum illud possint implere à Septuagesima vsque ad Octauam Corporis Christi; vltra annum & menses aliquos differri eius adimpletio potest: si videlicet. qui est die Septuagesimæ confessus, anno sequenti in Octaua Corporis Christi confiteatur. Iuxta probabilem enim, & satis receptam opinionem, annus non debet esse naturalis, sed Ecclesiasticus. Sicut ergo contingere potest, vt qui die 15. Martij, in quam incidit Dominica Palmarum, confessus est, anno sequenti die Maij, in quâ Octaua Paschæ incidat, confiteatur, & sic præceptum adimpleat, vbi vltra anni naturalis spatium notabilis apparet excessus: vel si id accidere nequeat attentâ ratione temporum, saltem ex vi præcepti non repugnaret, quia totam illam latitudinem annus Ecclesiasticus habere potest: Ita & in casu nostro philosophandum est: totum enim illud spatium à die Septuagesimæ vsque ad Octauam Corporis Christi, ad annum Ecclesiasticum pro Indis, & Neophytis aliis spectat, vnde intra illud impletio præcepti stare potest.
429
*Vbi non immeritò addere possumus,
secluso priuilegio stare posse prædictam anni computationem, ratione scilicet consuetudinis, quam extare in locis aliquibus testatur Synodus Diœcesana Limensis Anni 1614. Lib. 1. Cap. 5. Tituli 5. & generalem esse Pacensis sub Illustrissimo ac Doctissimo Dom. D. Feliciano à Vega Libr. 1. Titulo 2. Cap. 4. Circa hoc enim posse consuetudinem præualere, dubitari nequit, quia circa id versatur, quod est de præcepto Ecclesiastico, iuxta communiorem Doctorum sententiam, ex quibus aliquos adducit & sequitur P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Theologiæ moralis Lib. 15. num. 71. vbi marginale summarium errat, sic enim illud, Hoc mihi placet, cùm tamen non placeat nisi priori loco relata sententia, quæ est Scoti, Durandi, Gabrielis, Richardi, Paludani, & aliorum.
430
*Ad maiorem autem securitatem priuilegium est à Sede Apostolica impetratum, & est illud Vrbani Octaui, quod habetur authenticum in archiuo Collegij Limani Societatis IESV, tenoris sequentis.
Vrbanus PP. VIII.
Ad futuram rei Memoriam.
CVm sicut dilecti filij Communitas, Vniuersita
PriuilegiũPriuilegium Vrbani VIII.
tes, & homines Regnorum Peruiani, de Chile, & Paraguay, in Indijs Occidentalibus, Nobis nuper exponi fecerunt, ipsi ob eorum multitudinem, & Confessariorum penuriam inibi vigentem, peccata sua infra breue tempus confiteri minimè poßint, vnde fit vt quam plures illa nullatenus, aut minùs accuratiùs & fructuosiùs confiteantur, cupiantque proptereà dicti Exponentes sibi per Nos, vt infrà opportunè prouideri. Nos qui omnium Christi fidelium saluti pro Pastorali nostra solicitudine iugiter inuigilamus, Exponentes præfatos spiritualibus fauoribus & gratiis prosequi volentes, & eorum singulares personas à quibusuis excommunicationis &c. Supplicationibus eorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, & ex sententia nonnullorum Romanæ Curiæ Prælatorum hac super re specialiter à Nobis deputatorum. Quòd in Regnis præfatistam Indi, quàm Mestizi vulgò nuncupatis vel ab Indis & Europæis: nec non Æthiopes, seu Mauri, & Mulati etiam vulgò nuncupati, vel qui ab Europæis & Mauris nati sunt: Præcepto Ecclesiæ de confitendo peccata sua, & sumendo Sanctißimo Eucharistiæ Sacramento quotannis, poßint à Dominicâ Septuagesimæ vsque ad, & per totam Octauam festi Sanctißimi Corporis Christi satisfacere, Apostolicâ auctoritate tenore præsentium concedimus & indulgemus. Non obstantibus Apostolicis, ac Lateranensis sub Innocentio Papa Tertio Prædecessore nostro celebrati, aliorumque Conciliorum vniuersalium, & Prouincialium, Synodaliumque, generalibus vel specialibus Constitutionibus, & Ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datis Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die 16. Aprilis 1639. Pontificatus nostri Anno 16.
M. A. Maraldus.
Quæ concessio quomodo sit Indicis aliis
Notata aliqua circa illud.
Prouinciis communis constat ex dictis n. 114. & Mestizorum ac Mulatorum nomine qui veniant, dictum Titulo 5. num. 274. & seqq. Licet autem penuria Confessariorum non adeò magna alicubi sit, priuilegio tamen vti licebit, quia concessio generalis est, & pro communi necessi|tate facta supplicatio; cùm tamen Exponentes ita non esse in locis aliquibus nèutiquam ignorarent, quod & Pontifex potuit sibi verosimiliter persuadere. Dum ergo non distinxit, visus generaliter concessisse, iuxta dicta numer. 435. & alibi. Et hæc satis iuxta prædictam concessionem.
431
*Prætereà; quia num. 399. diximus in
Concilio Limensi omnibus Parochis, & Confessarijs Indorum approbatis, casus omnes concedi; obseruare oportet, post celebratum illud vti Prouinciale, vnam illam Prouinciam in duas fuisse diuisam, Limensem inquam, & Argentinam, quia Argentina Ecclesia in Metropolitanam erecta, à cuius Archiepiscopo suum est etiam Prouinciale Concilium conuocatum & celebratum, de cuius conformatione ab Apostolicâ Sede actum quidem, sed ea hucusque non impetrata. Vnde dubitari potest an casuum concessio prædicta post diuisionẽdiuisionem locum habeat, ita vt Parochis & Confessarijs Indorum Argentinæ Prouinciæ liceat illos sine nouâ concessione eosdem absoluere. Ad quod dico factâ diuisione videri cessasse Limensis Concilij auctoritatem erga nouæ Prouinciæ membra & Capita, iuxta multorum sententiam. Et in primis Archiepiscopus non manet Concilio subiectus, quia quando illud est coactum, talis dignitas non erat; vt autem illi onus imponi posset pro futuris temporibus, debebat Dignitas talis vt talis in eodem Concilio habere suffragium. Quemadmodum enim si ad Concilium vnus non fuisset vocatus Episcopus, cùm vocari posset, Concilium aut esset nullum, aut Episcopo tali, sicut & eius subditis, legem nullam possent imponere: ita neque Archiepiscopo, qui neque per se, neque per alium, in quo esset eadem dignitas, Concilio interfuit, nec potuit interesse.
432
*Ex quo argui etiam pro nouâ Prouin
ciâ potest: nam Archiepiscopus non tenetur Legibus Concilij, eò quòd dignitas talis vt talis Concilio non potuit interesse: ergo neque Prouincia. Illatio ostenditur; quia Prouincia vt talis Concilio non interfuit, per sua scilicet Capita, quæ eam vt talem repræsentarent: diuersus enim valde status illius est, vt sub diuerso Metropolitano existit, & diuersis legibus est subiecta, quæ per Prouinciale Concilium condi possunt, nec debet simul antiquis nouisque grauari. Si enim Legibus antiquis tenetur, non poterunt illæ per Concilium ex nouis Suffraganeis congregatum reuocari. Tenetur enim, quia Concilium prius supra membra & Capita est: Superioris autem leges nequit inferior abrogare. Iuxta hæc ergo, cùm auctoritas Concilij cesset, cessabit etiam præfata ad absoluendum concessio; quia cessat iurisdictio ad concessionem penitus requisita. Ni
hilominùs oppositum videtur dicendum: quia cùm ratio à Concilio adducta valde vrgens sit, & negotium salutis animarum in momenti magni rebus agatur, credendum omnino est Prælatos nouæ Prouinciæ in idipsum consentire, & velle non irritari ea, ex quorum irritatione inconuenientia adeò ingentia sequerentur. Concilij verba sic habent: Præsentis auctoritate Synodi, Parochis, &
Concil. Limense 3.
approbatis Confessarijs Indorum, casus Episcopis reseruati conceduntur, vt ab omnibus illis, & Censuris annexis, poßint absoluere Indos, cùm id expedire in Christo iudicauerint: ne Indi propter imbecillitatem suam, & spiritualis sensus inopiam, dum ad Superiores pro reseruatorum casuum absolutione recurrere cessant, quod crebrò fit, conscientijs suis illud experiantur noxium, quod pro earum salute ab Ecclesia prouisum est. Sic Concilium: addens tandem: Liceat tamen Episcopo aliquibus Parochis hanc facultatem restringere, cùm ei videbitur expedire. Sed certè vix apparet conuenientia aliqua huiusmodi restrictionis, suppositâ ratione à Concilio adductâ, damni inquam conscientiis Indorum imminentis, si ad Superiores recurrere compellantur, propter imbecillitatem suam, & spiritualis sensus inopiam: Vnde non scimus restrictionem talem Confessariis impositam. Et ita propter rationem dictam omnibus Parochis & Confessariis dicendum est talem competere facultatem. Quòd autem Concilium non
Confessarios indefinitè posuit, sed Confessarios Indorum, non ideò fuit, quia ad Confessiones Indorum debent esse specialiter approbati: sed Concilium id posuit, quod est minimum in genere approbationis: pro Confessionibus enim aliorum limitationes esse solent, pro Indis autem nulla: quia ad eorum Confessiones audiendas minima omnium sufficientia ad hoc genus mini
Idem pro Æthiopibus.
sterij sufficiens iudicatur, sicut & ad Æthiopum Confessiones, circa quos idem dicendum, ob eamdem prorsus rationem. Videantur dicta, numer. 129.
Loading...