*Si verò priuilegia talia sint, quæ offi
cio non hæreant, sed aliis communia esse possint, contingere potest vt Superiores illa sibi ipsis communicauerint: quod quidem facere posse
docent non contemnendi Scriptores, licet sint
qui negent apud Dianam
Parte 10.
Tract. 14.
Resolut. 25.
& 64.
& Parte 11.
Tract. 8.
Resolut.
54. & in primis id colligitur ex quampluribus,
quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius
Lib.
8.
de Matrimonio Disput. 3.
num 7.
& in Opere morali Lib. 4.
Cap. 37.
num. 45. & P. Palaus
Tomo 1.
Tract. 3.
Disput. 6.
Puncto 7. §. 1.
num. 2. asserentes Prælatos Regulares posse directè secum di
Sicut & dispensare secum.
spensare in omnibus, in quibus cum aliis possunt. Et rationem eam inter alias afferunt, quòd
non debent esse peioris conditionis quàm alij,
quibus possunt dispensationis beneficia etiam
eorum officio finito, duratura concedere: quæ
in casu nostro pariter militat: cùm enim priuilegia dicto modo concedere aliis possint, & sibi
pariter poterunt, ne pejori sint conditione futuri, & finito officio alios videre suo beneficio
gaudentes, se autem illius penuriâ laborantes.
Quòd autem priuilegij concessio actus Superioris sit, & nemo id habeat respectu suiipsius, in
dispensatione eamdem difficultatem habet, quia
dispensatio etiam est actus superioris potestatis:
quod ergo in ea pro solutione dicitur, priuilegij concessioni pariter applicandum. Et omnes
quidem difficultati debent respondere, quandoquidem omnes fatentur posse Superiores
dispẽsaredispensare secum saltem indirectè: quod & de concessione Indulgentiarum, communiter etiam Doctores tradunt, paucis reclamantibus, de quo
idem P. Sancius
suprà Disput. 3.
num. 2. qui
num.
6. benè expendit in dispensatione indirectâ eamdem difficultatem subesse. Est ergo simul & Superior & inferior sub diuersis respectibus: Superior quidem quatenus conferendi facultatem habet: inferior, quatenus communem cum aliis
conditionem sortitur, quibus conferri gratia potest, & similem necessitatem patiens, aut vtilitatem similem experturus. Colligitur etiam
clarè ex P. Thoma Sancio
Disput. 3.
citata num. 6.
& 11. vbi ait
Cap. Finale, de Institut. vbi deciditur
eum, qui conferre potest Beneficium, non posse se ipsum instituere, ad solum casum ibi decisum arctari, ex quo sequitur pro aliis licere, vbi
de jurisdictione voluntariâ agitur. Licet autem
ratio illius Textus videatur generalis, dum sic
dicitur
: Cùm inter dantem & accipientem debeat esse distinctio personalis: illam ad eum casum etiam
limitandam ostendit, ex doctrina Abbatis, &
aliorum. Idem tenet P. Palaus
suprà, & in specialibus terminis recentiores Docti, qui ad comprobationem adducunt multorum Doctorum
sententiam affirmantium, eum, qui à testatore
relinquitur certa pecuniæ summa distribuenda
pauperibus, sibi ipsi posse partem applicare,
quam posset alteri, si in eo requisitæ concurrant
qualitates. Ratio autem præcipua jam est insinuata
: quia hoc nullibi inuenitur prohibitum, &
ex potestate secum directè dispensandi, vt jam
diximus, videtur manifestè deduci.