*Est autem circa hoc obseruandum discri
men: nam qui aurum & argentum à Contractationis domo subducit, cum illis intra regnum
commercium exercet, aut extra illud, & resolutio
præfata circa prius decurrit, pro quo noua non est
difficultas
: in altero autem esse illa, & profectò
non leuis potest: nam ex eo magna in Hispaniæ
Coronam creantur incommoda, quia dicere cum
Propheta possumus:
Inimici eius locupletati sunt
Thren. 1. v. 5. Id quod & in Dei, eius Ecclesiæ ini
micis verissimum infelix experientia demonstrauit, locupletatis hæreticis fructibus Indiarum. In
Bulla Cœnæ extat Excommunicatio Ordine 7.
contra eos, qui ad Ecclesiæ hostes, aut hæreticos
deferunt arma offensiua, aut defensiua, aut belli
apparatum &c. vbi & pecunias comprehensas
communis est Scriptorum sensus, seu nomine metallorum veniant, seu verbis illis,
Aliaque huiusmodi, quibus Christianos impugnant; aut generali
illa clausula:
Illisque ad id auxilium, consilium, vel
fauorem præstant. Vt videri potest apud Leandrum
à SS. Sacram.
Tomo 4.
Tract. 3.
Disput. 7.
Quæst. 36.
Vbi quidem Pontifices nouum ius non statuunt,
& præcepto suo illa reddunt illicita, quæ eo sublato licita prorsus haberentur. Sed grauitate peccati supposita excommunicationis fulmen iaculatur. Manifestum siquidem est, iure naturæ attento, iniquissimum esse locupletare inimicos, ex qua
locupletatione ingentia possint damna pertimeri.
Id quod in casibus alijs Bullæ videre licet; sunt
enim grauissima ex se crimina, vt percurrenti constabit. Ex quo id habemus, quod casui præsenti
subseruit, cùm sit certissimum Ecclesiæ pariter &
nostros inimicos diuitijs locupletatos, quas Indiæ
profundunt, ex quo & id possit timeri, quod ex
parte iam visum, & in Propheta id deplorante
præcedit:
Facti sunt hostes eius in capite: qui profectò sub pedibus esse debuissent.