*Deinde, Operans iuxta modum præfa
tum omnem excludentem formidinem, excusatur
ratione ignorantiæ inuincibilis, vt contenditur:
ergo similiter operans iuxta eum quem defendi|
mus, poterit excusari. Illationem ostendo
: Nam
sicut in priori illo modo impossibile est explorare
quæ opinio vera sit, quæ falsa, ita & in secundo:
vnde & ignorantia est insuperabilis. Si dicatur in
posteriori adesse dubium, quo stante non licet
contra præceptum operari. Contra est, quia non
est dubium propriè dictum, sed assensus firmus,
quo aliquis iudicat rem ita esse, inter quæ diuersa
est ratio, vt constat. Item. Operans cum formidine opinioni congenea potest inuincibiliter iudicare formidinem non obstare honestæ
operationi, & eo modo ad operationem se
aptare, quem D. Fagnanus adhibendum iudicat ex probabilibus iunctis certitudinem eliciendo, ex rationibus inquam, auctoritatibus Scriptorum, vsu sapientium, & probitate insignium, vniuersitatum approbatione, SS. Alexandri Decreto
pro opinionibus à facultate Theologica Parisiensi
damnatis. Quæ quidem, si de opinione aliqua
ageretur, pro qua D. Fagnanus in deliberationem
veniret, proculdubio sufficientia iudicaret, vt
omni explosa formidine, illam & amplexaretur,
& secundùm eam consulere minimè dubitaret;
sicut & Auctor ignorantiam inuincibilem recognoscens, qua posita, vt ipse passim inculcat, salua
sunt omnia. Atqui omnia illa concurrunt, vt
quis, non obstante speculatiua formidine, possit
similiter de opinione statuere, quæ licitam affirmat opinionis probabilis sequelam, vt videtur
compertum: ergo iuxta illam potest similiter
procedi, & ita stare doctrinæ reipsa Conformitas, licet verbis videatur discordare.