SECTIO XL.

SECTIO XL.

Circa asportationem rerum Indicarum in diuersa loca, ab eo, qui est per legem designatus.
426
*HIspali domus est, quæ Contracta
tionis dicitur, in quam iuxta Regias Ordinationes, de quibus Heuia in Curia Philippica Tomo 2. Lib. 3. Cap. 11. num. 11. deferri recta via debent aurum, argentum, vniones, gemmæ, quæ ex Indijs asportantur, siue ad Regem spectent, siue ad priuatos, sub pœna amissionis omnium, si quis secus fecerit, Regio applicandorum Fisco, si eorum dominus sit; vel si alterius, valoris eorum soluendi, simili applicatione. Ita scriptum, & quod ad pœnas attinet, etiam obseruatum: sed eorum seueritate non deterriti Mercatores, nil solicitius accurant, quàm vt domum præfatam declinent, naufragium in ea facturi. Sic enim præcedentium temporum coëgit aduersitas, vt quæ in domum dictam intrabant, ad suos dominos cum diminutione redirent; cui generali incommodo cæptum est adhiberi remedium Indulto, de quo actum à Nobis Parte 4. nu. 107. & seqq. quod vtinam felix faustumque sit.
427
*Et rebus quidem iuxta priorem illum sta
tum, quem diximus, se habentibus, sine vllo scrupulo poterant Mercatores Indici, & quicumque alij, sibi consulere, contractationis domum infaustum penitus portum declinantes, suo quidem periculo, quod tamen minus eo reputabant, quod ex Contractationis carcere subire cogebantur. Ordinationes namque Regiæ pro conscientięconscientiæ foro non vrgebant, quandoquidem, vt de pœnalium legum obligatione, & vectigalium iure non agamus, sub ea illæ suppositione procedunt, quæ penitus deficit, scilicet quidquid in domum Contractationis infertur, integrè inferentibus redhibendum: quod cum non ita accidat, cessat penitus obligatio, secundùm communem Doctorum sensum, & est pro eo, quod gabella dicitur ad specialem aliquem effectum destinata, quo finito illius cessat obligatio, sicut & in assissio, iuxta dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 3. nu. 103. & 104. imponitur enim sub certa suppositione, qua cessante, extinguitur onus solutionis.
428
*Est autem circa hoc obseruandum discri
men: nam qui aurum & argentum à Contractationis domo subducit, cum illis intra regnum commercium exercet, aut extra illud, & resolutio præfata circa prius decurrit, pro quo noua non est difficultas: in altero autem esse illa, & profectò non leuis potest: nam ex eo magna in Hispaniæ Coronam creantur incommoda, quia dicere cum Propheta possumus: Inimici eius locupletati sunt Thren. 1. v. 5. Id quod & in Dei, eius Ecclesiæ ini
Phren. 1. v. 5.
micis verissimum infelix experientia demonstrauit, locupletatis hæreticis fructibus Indiarum. In Bulla Cœnæ extat Excommunicatio Ordine 7.
contra eos, qui ad Ecclesiæ hostes, aut hæreticos deferunt arma offensiua, aut defensiua, aut belli apparatum &c. vbi & pecunias comprehensas communis est Scriptorum sensus, seu nomine metallorum veniant, seu verbis illis, Aliaque huiusmodi, quibus Christianos impugnant; aut generali illa clausula: Illisque ad id auxilium, consilium, vel fauorem præstant. Vt videri potest apud Leandrum à SS. Sacram. Tomo 4. Tract. 3. Disput. 7. Quæst. 36. Vbi quidem Pontifices nouum ius non statuunt, & præcepto suo illa reddunt illicita, quæ eo sublato licita prorsus haberentur. Sed grauitate peccati supposita excommunicationis fulmen iaculatur. Manifestum siquidem est, iure naturæ attento, iniquissimum esse locupletare inimicos, ex qua locupletatione ingentia possint damna pertimeri. Id quod in casibus alijs Bullæ videre licet; sunt enim grauissima ex se crimina, vt percurrenti constabit. Ex quo id habemus, quod casui præsenti subseruit, cùm sit certissimum Ecclesiæ pariter & nostros inimicos diuitijs locupletatos, quas Indiæ profundunt, ex quo & id possit timeri, quod ex parte iam visum, & in Propheta id deplorante præcedit: Facti sunt hostes eius in capite: qui profectò sub pedibus esse debuissent.
429
*Quomodò autem hac veritate constante,
licita censeri potuerit cum hęreticishæreticis contractatio, pro qua nuper fædera constituta, ipsi viderint, qui fæderum talium auctores, Consiliarij, aut promotores extiterunt. Quod quidem apud nos damna hostilitatum expertos non libenter exceptum, quia sic eos contra nos reddimus fortiores. Pro quo vna illa esse ratio potest, minus malum iuxta præsentem statum eligi, vt maius euitetur. Hac ex caussa excusant graues Scriptores eos, quiex metu mortis, aut grauis alterius damni, præfata tradere compelluntur: vt videri potest apud P. Azor Lib. 8. Cap. 23. Quæs. 13. vbi ita scribit: Prætereà non
comprehenduntur, si qui fame, vel vi compulsi, arma., aliasve res prohibitas venderent Saracenis: vel qui, sæuiente bello, se dederent Turcis, aut Saracenis, ne vnà cum suis armis perirent: vel si qui depositis, relictisve armis fugerent, salutis & libertatis caussa. Sic ille, reddens statim rationem, sic locutus: Nam, vt aliàs docuimus, leges humanæ hominum conscientias minimè obstringunt & tenent, cum probabili vitæ, aut libertatis discrimine. Quæ quidem non videtur nuper à No
bis propositæ assertioni conformis, de naturali circa hoc præcepto: quod quidem stare potest cum excusatione præfata, quia aliqua talia sunt, quæ cum certa modificatione | procedunt. Sic enim præceptum naturale est de honorandis parentibus, honore ad ea se extendente, quæ Doctores tradunt: & tamen vt non semper vrgeat, & modus in eo seruandus sit, qui sit filio fauorabilis, exploratæ veritatis est: vnde ex metu mortis aut libertatis, aut etiam minoris damni, ab eo potest excusari. Idem est in præcepto restitutionis, & in alijs, quæ mediocriter Theologus nequit ignorare. Videantur alij apud citatum Leandrum suprà Quæst. 16. Pro quo hæc satis.
Loading...