CAPVT III.

CAPVT III.

De obligatione circa spiritualia specialiùs agitur.
12
*EX verbis Rescripti num. 5. adducti
constat Commendas institutas Para que los Indios fuesen doctrinados en las essascossas de nuestra Santa Fe Catolica: pro quâ instructione cùm Parochi dati sint, qui propterea Doctrinarij dicuntur, videndum restat ad quid talis se extendat obligatio. Cùm enim Commendatarij in oppidis Indorum sibi commendatorum degere nequeant, non videtur quomodo talis instructio ad eos possit pertinere. Verùm ex dictis num. 6. intelligi potest qualitas huius obligationis, de quâ Dom. Solorzanus Cap. 24. num. 31.
Dom. Solorzanus.
ita scribit vt si Commendatarij, Doctrinarios dictos, vel remissos & negligentes notanerint, vel improbos, & impuros, vel cupidos, & rapaces, denique gregem domini lædi grauiter insolentiâ Pastoris animaduerterint: pro fide, quam suis Indis debent, ad Episcopos deferant: & quantùm in ipsis fuerit ardenter agant, vt illis quàm optimâ fide consultum sit. Sic vir ille pietate, & sapientiâ insignis, quibus dilucidè obligationem Commendatariorum exposuit, & modum eidem faciendi satis declarauit. Pro quo & in Politicâ pag. 477.
13
*Iuxta hæc ergo Commendatarius tenetur
grauiter circa modum agendi Parochum inquirere, commendatos sibi Indos interrogando, neque expectando, vt ipsi defectus Parochorum manifestent; poterit enim accidere vt illi de hoc taceant, vel quia instrui non admodum curant, & ita neque de Pastorum incuriâ dolent, vel respectu alio timoris, aut simili. Neque tamen inquisitio talis esse debet, vt ad particularia descendat, sed generaliter de modo agendi interrogentur, aut per capita potiora: an honestè viuat, an doctrinæ incumbat, an eos ad labores compellat, & laboris pretia persoluat. Quæ quidem omnia ad spiritualem curam pertinere possunt: si enim Indi à suis Parochis ad labores compellentur, eosdem inuisos habent, & ita inuiti audiunt, nec peccata illis integrè in Confessione aperiunt; immo nec fidem dictis adhibent, vnde & fidei apud multos adhuc fundamenta non iacta, peruersitate Pastorum & quidem quod dicere Indi possunt, licitè potest ab eisdem interrogari. Possunt autem illi cùm publica apud eos sint, Pastoris vitia deferre; vnde & Commendatarius percontari: erit autem commodus inquirendi modus, si Indi de Christianâ doctrinâ interrogentur: quam si probè calleant, signum erit diligentiæ in Pastore, & ita quoad hoc non erit opus interrogatione. Occasione autem rectæ instructionis, de qua laudari Pastor poterit, circa alia inquisitio cordata procedet: quamquam cum Indis non sit opus delicatiori scrutatione, ne scilicet intelligant de modo agendi Pastoris sinistram opinionem haberi; quia non ita in illis, qui in suis oppidis habitant, discursus attollitur, vt læsio possit famæ in Pastore timeri. Propter quam rationem in Cap. Inquisitionis, de accusationibus §. Tertiæ. Cauetur ne inquisitionis viâ contra
aliquem procedatur qui aliquâ non laboret infamiâ; vt enim benè ait P. Lessius Lib. 2. cap. 15. numer. 122. meritò quisque posset queri sibi fieri iniuriam, si in vitam eius iuridicè inquiritur; cuius fama alioquin est integra: nam per talem inquisitionem redditur suspectus: sic ille. Quod quidem propter eamdem rationem non videtur licitum; etiamsi iuridica inquisitio non sit; pariter enim suspectus redditur, dum circa speciale maleficium inquisitio formatur seriâ, & vrgenti interrogatione. Quod tamen, vt dixi, circa Indos non est cur communiter timeatur. Præterquam quòd
Quando id licitum.
vt citatus Auctor cum Nauarro ait in Rubrica se Iudiciis. num. 92. inquisitio talis licet quando fit ad maleficia impedienda, & eorum occasiones tollendas, videatur num. 121. & id quidem in præsenti contingit, vt non debeat circa hoc scrupulis esse locus: ad alia vtilius deriuando, de quibus inferiùs.
14
*Constat ergo ex dictis Commendatarios
in ordine ab bonum spirituale Indorum suæ Commendæ inquisitionem circa Parochos omnino extraiudicialem facere posse: iudicialis enim non licet ex defectu iurisdictionis, & erit illa contra Ecclesiasticam immunitatem. Non esset tamen talis, si in ordine ad informandum Episcopum aliquorum dicta scripto exciperentur, etiamsi firmata iuramento: quia iudiciale non est, quod iudicis auctoritate non fit, vt ex nomine ipso liquet, & est recepta doctrina. Vnde etsi tabellionis fides talem informationem roborarit, idem etiam dicendum, quia tabellio non est iudex, & ea etiam, quæ iudicialia non sunt, suâ potest attestatione firmare, vt passim accidit in testamentis, donationibus, contractibus, & aliis. An autem ad hoc possit auctoritas iudicis interponi communis quæstio est; de quâ post alios Diana Parte 1. Pract. 2. Resolut. 53. & Parte
3. Tract. 1. Resolut. 52. vbi pro vtraque parte Auctores congerit, & licet pro negatiua stet, oppositam non iudicat esse improbabilem. Et quidem Doctores illam tenentes vt sunt, & tantæ auctoritatis, vt meritò debeat satis probabilis iudicari. Pro casu autem nostro fauet apertè Sousa in Bullam Cœnæ disp. 95. numer. 3. vbi ait, quòd quando non est aditus ad Prælatum, qui iuridicè se informare possit, de facto criminali alicuius Ecclesiastici, & in eo continuatur, & est periculum in mora, potest iudex sæcularis informationem facere, vt Prælato præsentet, non verò in aliis casibus. Quam doctrinam ait Diana Resolut. 53. valde esse notandam à iudicibus laicis. Cumque Resol. 52. citata similem aut potiùs eamdem ex Riccio afferat in praxi Tomo 4. Resol. 460. num. 5. sic concludit: sed ego non puto recedendum
esse à nostrâ sententiâ quia tales casus sunt metaphysici, & moraliter vix possunt accidere. Sic ille: cuius admonitio ad iudices laicos nullius momenti redditur, quandoquidem non est valde notandum, quod moraliter, accidere non potest. Quod ergo priùs vt omnino verosimile proposuerat, posteà videtur non ita probasse. Sed certè si quādoquando id accidat, quod vix moraliter accidere posse pronuntiat, doctrinam talem iudicem laicum amplecti posse, videtur tandem affirmare. Quam & generaliùs amplectitur P. Lessius in Resolutionibus posthumis. Verb. Iudex. Casu. 2. Non esse autem moraliter improbabile in Indiis, comprobatur, & in casu de quo loquimur, passim accidit; propter distantiam enim, & alias circumstantias difficillimum sæpiùs est Episcopos circa modum agendi Parochorum pleniùs informari. Ego tamen in casus eiusmodi contingentiâ auctor essem
Commendatariis, vt minimè iudicialem informationem efformarent, quæ eo ipso odiosa futura est, & penitus reiicienda; & ita opportunius erit sine auctoritate iudicio eam instrui, & cum omni securitate transmitti.
15
*Sed quid si Prælati remedium efficax
non apponant, vt accidere potest, & vtinam non srequenter; solent enim ista visitatoribus committi, per quos nihil videtur in melius commutari; videtur equidem remedium difficile, si enim adeatur Patronus, vt Prælatum admoneat, & ille respondeat à se circa ista prouisum, & in iudicio nihil contra delatum resultasse ob quod debeat castigari: quid vltra est Patrono faciendum? Nihilominùs instandum; sic enim res meliùs agitabitur, & Patronus Prælatum vrgebit, atque hic ad remedium adhibendum efficaci instantiâ compelletur. Et ad hæc quidem Commendatarius grauiter obligatur, nec tuta illius esse conscientia potest, si cuicumque succumbat obstaculo. Faciendum namque ab illo, quod absque dubio fieret, si de auferenda ipsi Commenda tractaretur: vni enim sententiæ non cederet, sed supplicaret, & in supplicatione victus, ad supre|mum Consilium prouocaret, nullumque non moueret lapidem, ne Commendæ emolumentis priuaretur. Cùm ergo illa eo cum onere data sit, cùm spiritualis totum hoc complectatur, quandoquidem extraordinarium non est, vt probat diligentia explicata pro non admittendâ CōmendâCommendâ; fit ex eo non esse in conscientiâ tutum, qui cum medio frustrato desistit, videns cum ouibus pariter perire Pastorem, aut cum Pastore oues, pro vitęvitæ fontibus toxica propinante. Quod
vlterius roborari potest ex obligatione defensionis, quæ non modo quolibet facienda est, sed vsque ad sanguinis effusionem certandum pro ea, vnde arma & equos habere debent Commendatarij, & cum illis omnibus hostiliter inuadentibus occurrere: ergo & in negotio salutis animamarum pro virili etiam decertandum. Id quod ex maioritate rationis conuincitur; quod est argumentum in iure fortissimum, de quo Euerardus Loco 66. & alij apud P. Sancium Lib. 8. de
Matrim. Disp. 1. num. 21. Sicut & valet argumentum de milite corporali ad spiritualem, ex iis, quæ adducit Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 15. n. 13.
Loading...