PRO MATERIA DE RELIGIONE.

§. I.

§. I.

Circa Litanias Patris æterni.
841
*LItanias dicimus plurali nomine, ser
vata nominis proprietate, licet unica sit continuata precatio, qualem habet Jacobus Merlus in Paradiso animæ Christianæ pag. 34. Ubi quidem circa continuationem non videtur posse dubitari, ijs suppositis, quæ à Nobis dicta Sect. 29. Problem. 2. Cùm enim quælibet divina Persona adorari & invocari seorsim queat, in adoratione & invocatione continuata nullum speciale inconveniens occurrit. Id enim quod posset objici ex prohibitione Clementis VIII. circa Litanias jam est superiùs enodatum. Circa usum autem publicum videtur nonnulla versari difficultas ex eo desumpta, quòd Missa specialis de Patre æterno sit prohibita, quia cultus ille peculiaris in usu Ecclesiæ non fuit, unde & qui per hujusmodi precationem deferri pietas inconsulta contendit, consequenter videtur non esse ad usum adsciscendus. Nihilominus non est cur ita severè cum Patre misericordiarum agamus, ut id ipsi negemus, quod prohibitum specialiter non invenitur. A disparatis enim non fit illatio, ex noto Brocardico, & odia favorabiliter interpretanda sunt, cùm inter odia prohibitiones censeantur. Cùm aliàs ea, quæ in Litanijs apponuntur, ex divinis sint deprompta Scripturis. Et sparsim pro divinis officijs decantata. Cur non ergo & solicita accuratione collecta, ut grata inde fidelibus, & cælo plausibilis harmonia pariter hauriatur.
842
*In eo autem non probandum aliquid
potest admisceri, si ea, quæ pro Patre ex Scriptura proferuntur, non sint de Patre prima persona accipienda, licet in speciem id ita videatur, ut in præfatis Jacobi Merli videtur accidisse. Potest enim Deus dici pater non tantùm notionaliter, sed etiam essentialiter, & ita veniunt communiter intelligenda loca veteris Testamenti, Deuter. 32. v. 6. Numquid non ipse
est pater tuus? Sapient. 14. v. 3. Tua autem, Pater, providentia. Isaiæ 63. v. 16. Tu enim Pater noster, & Abraham nescivit nos. Et sic alibi. Eodem autem modo accipienda multa, quæ in citatis Litanijs occurrunt. Et in primis illud | ex Oratione Dominica Matth. 6. v. 9. Pater
noster, qui es in cælis. Licet enim fuerint nonnulli, qui ad primāprimam Deitatis personam referant, verosimiliùs alij ad totam Trinitatem esse referendum arbitrantur. Pro quo præstat P. Maldonatum sic loquentem excepisse: Magis aliorum probo sententiam, qui totam hic Trinitatem
P. Maldonatus.
Patrem à nobis vocari dicunt. Cur enim Deum Patrem appellamus? primùm quia creavit: at non solus Pater: sed tota nos Trinitas creavit. Deinde, quia conservat? At non solus Pater, sed tota Trinitas conservat. Tertiò, quia redemit? At non solus Pater, sed tota redemit Trinitas, tota Trinitas agendo, solus Filius patiendo. ItaItaque respectu quidem redemptionis solus potius Filius, quàm solus Pater, Pater nobis est appellandus. Quartò, quia per gratiam regeneravit? At tota Trinitas regeneravit. Sic doctissimus ille, & accuratissimus Interpres, & Theologus egregius: pro quo & stat P. Cornelius, P. Tirinus, P. Menochius, Franciscus Lucas, Sylveira, & plures alij. Ex quo fit ea, quæ in eadem Oratione continentur, ad totam Trinitatem similiter referenda, quod secus in Litanijs præfatis habetur. Sicut & il
Matth. 6. v. 6.
lud; quod ibidem præcedit v. 6. & clauso ostio, ora Patrem tuum, & Pater tuus, qui videt &c. Sic enim debet intelligi, cùm sensum eumdem præseferant, ut est ex contextu compertum. Quod tamen citatus Scriptor in eadem precatione concludit. Nec non & illud Matth. 5. v. 45. Vt sitis filij Patris vestri, qui solem suum oriri
Idem 5. v. 45. & 7. v. 11.
facit &c. & Cap. 7. v. 11. Quantò magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona (LucęLucæ 11. v. 13. Spiritum bonum) petentibus se? Quod autem habetur Matth. 10. v. 30. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt, incongruè adscribitur
Item 10. v. 30.
Patri ob præcedens illud: Nonne duo passeres asse væneunt: & unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Nam & ad totam Trinitatem manifestè spectat, neque ullum vel leve est fundamentum, ut ad Patrem sub notionali debeat proprietate referri. Jacob. 1. v. 17. Omne
Iacob. 1. v. 17.
datum optimum, & omne donum perfectum, de sursum est, descendens à Patre luminum. Sensu prolatum eodem.
843
*Id etiam ibidem ex 2. Thessal. 2. v. 15. &
2. Thessal. 2 v. 15. 16.
16. Ipse autem Dominus noster IESVS Christus, & Deus & Pater noster, qui dilexit nos, & dedit consolationem æternam, & spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra &c. Circa quod sic precatio: Qui dilexisti nos, & dedisti consolationem æternam. Atqui hoc non ita proprium Patri affirmat Apostolus, ut non idem velit Filio tribuendum, ut ex eodem textus tenore constat. Ubi D. Joannes Chrysostomus observat contra quosdam errantes profectò in fide, qui ex eo quòd in forma Baptismi Filius post Patrem pronuntietur, eum minorem asserebant, hoc loco ab Apostolo priorem statui, & consolationis æternæ pariter largitorem. Non ergo prærogativa prædicta specialis ipsi. Sicut & aliæ, quæ ipsi adscribuntur ut creatori omnium, cùm illa sint communia Trinitati. Ut omittam vocem illam in Baptismo & Transfiguratione; In quo mihi bene complacui, quam Adrianus Pontifex in Concilio Francofordiensi illi etiam attribuit, quia majori cum fundamento in eo præfatus Auctor locutus, de quo suo loco. Propter quæ elegans illa formula minùs apparet exacta, cùm revera in hujusmodi litaneuticis invocationibus curandum sit, ut certa & explorata proponantur. Quod admonui aliàs de Divo Michaele loquens, cui cùm multa à pio & erudito Scriptore fuissent, sed minimè certa attributa, ex eisdem in fine Litanias construit. Licet autem quæ æterno
Quid circa appropriationem.
Patri in memoratis aptāturaptantur, vera profectò sint, quia communia tribus divinis Personis, non tamen juxta mentem Scripturæ sacræ verba prædicta assumuntur, & uti singularia, quæ sunt Communia, proferuntur. Et ita de Filio, & Spiritu sancto possent etiam enuntiari. Neque obstat quòd per appropriationem aliqua Patri & Spiritui sancto in Symbolo Apostolorum & Nicæno proponuntur aptata, quia id auctoritate superiori est factum, & convenienti aliqua ratione: nobis autem non licet, quæ sine appropriatione divinis Personis tribuuntur, à proprio illa sensu removere, & errandi occasiones ministrare.
844
*Est autem valde conveniens cognos
cere verborum sensum, ut juxta illum oratio dirigatur. Si enim quid nomen Patris importet ignoretur, qui orat cœco procedet modo, quem alloquatur ignarus, unde & fructu orationis poterit defraudari. Licet enim dici possit verbum Pater usurpari secundùm eum sensum; quem divinus Magister intendit, & Patris potentiam eamdem esse, quæ totius Trinitatis, & ita ab ipso sperari omnia posse quæ ab illa. Hoc quidem convenienter stare nequit, quia sub illa consideratione prioribus explicata verbis procedere, ignorare est, & ignorantia in præsenti negotio minimè utilis; cùm tamen possit
multùm notitia benè fundata prodesse. Si videlicet Deus oretur ut unus & trinus: hujus enim divinissimi notitia mysterij utilissima est, & specialis ad promerendum & impetrandum il
Eccli. 51. v. 14. & 15.
lecebra. Eccli. 51. v. 14. ita Siracides: Invocavi Dominum Patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis, & in tempore superborum sine adjutorio. Circa quod ita scribit P. Cornelius: Nota hic Siracidi, & Iudæis priscis cogni
P. Cornel.
tum fuisse Deum Patrem, & Deum Filium: adeoq̃ue mysterium S. Trinitatis. Vide jam quod sequitur: Laudabo nomen tuum aßiduè, & collaudabo illud in Confeßione, & exaudita est oratio mea. v. 15. Ubi ita citatus Scriptor: Est Hyperbaton, sive inversus ordo. Invocavi Dominum Patrem Domini mei &c. Et exaudita est ab eo oratio mea. Quocirca laudabo Domine nomen tuum aßiduè. Sic doctissimus & pijssimus Commentator. Iuxta quæ satis dilucidè apparet quanti sit in oratione momenti SS. Confessio Trinitatis, cùm illam exauditio præsentanea subsequatur. Pro quo & facit illud Jacobi 1. v. 5. & 6. Si quis
Iacobi 1. v. 5. & 6.
autem vestrum indiget sapientia, postulet à Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat. Postulat autem in fide nihil hæsitans. Ecce orationem, ecce affluentiam respondentem petitioni. Sed unde illud? Ex fidei firmitate. Ubi cùm nihil hæsitandum circa credenda dicitur, primarium omnium mysterium designatur. Sic D. Athanasius in Symbolo: Ante omnia opus
Symbolum S. Athanas,.
| est ut teneat Catholicam fidem. Et statim: Fides autem Catholica hæc est, ut unum Deum in Trinitate &c. In oratione ergo ante omnia mysterium hoc est omnium maximum præmittendum, ut fortunatus ipsi exitus conferatur. Novi eum, qui in quotidianæ orationis exordio ter genua flectebat, primo Patri petens fortitudinem ad assistendum dignè in ejus conspectu: deinde Filio, verba condigna postulans, utpotè à Verbo: tandem Spiritui sancto, affectuum fervorem exorans, eo quòd Amor personalis sit. Addita quarta genuflexione ad unitatem divinarum Personarum contestandam. Quo autem fructu, ipse novit, qui in spiritu & veritate voluit adorari, quod mirificè in hujus mysterij recognitione præstatur. Sed venit hora,
Ioan. 4. v. 23.
& nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu & veritate. Joan. 4. v. 23. Ubi SS. Trinitatis mysterium profundo sensu designatum: habemus enim Patrem, & Veritatem, Filium scilicet, qui de se protulit: Ego sum
Ioan. 14. v. 6.
via, veritas, & vita. Joan. 14. v. 6. & suo nomine expressum Spiritum, qui pro veritate testimonium perhibet 1. Joan. 5. v. 6. & Spiritus
1. Ioan. 5. v. 6.
testificatur, quoniāquoniam Christus est veritas. Sic fidelis fiduciali animositate accedere ad DeũDeum potest, quàm Salomea parens meliùs: Adorans, & pe
Matth. 20. v. 20.
tens aliquid ab eo. Matth. 20. v. 20. Pro quo & convenienter assumenda Litaneutica precatio apud citatum Merlum ante præfatam de Patre, & alia ex Thesauro precum P. Thomæ Saillij pag. 14. 15. & 39.
§. II.

§. II.

Circa Missam SSS. Trinitatis.
845
*MUlta circa illam citato Problemate 3.
Cap. Quidam.
quibus modò addere juvat Cap. Quidam de celebratione Missarum, & circa ipsum nonnulla. Sic ex Concilio Triburiense illud: Quidam locorum habent in consuetudine, ut per singulos dies audiant Evangelium, In principio erat Verbum, & Missas peculiares, hoc est de Sancta Trinitate, & de Sancto Michaele: & ideò sancitum est in eodem Concilio, ut ulteriùs hoc non fiat: nisi suo tempore, & nisi aliquis velit propter reverentiam Sanctæ Trinitatis, non pro alia devotione audire. Sed si voluerint ut sibi Missæ cantentur, de eodem die Missas audiant pro salute vivorum, & etiam defunctorum. Sic ibi. Et præfatum quidem Concilium celebratum in Germania anno 895. quo tempore devotio erga SS. Trinitatem, & ipsius cultum celebratione Missæ fervebat, neque prohibita illa, sed ad diem proprium, hoc enim verba illa apertè significant. Nisi suo tempore. Concedi autem circa votivas peculiare privilegium non video ab Interpretibus observatum. Et Glossa quidem exceptionis non meminit, sed ita concludit: Missæ
Glossa.
de die audiendæ sunt, ubi aliquis ex devotione velit audire. Quod & Summarium Capitis sic habet: Propter Missam specialem Missa de Feria dimittenda non est. Illustrissimus autem Barbosa in Collectaneis ad citatum Caput, exceptionis quidem meminit, sed ampliorem intulit, quàm revera in textu contineatur: sic enim ille in Summaria collectione: Laicis permitti non de
Dom. Barbosa.
bet ut ex consuetudine audiant Missam votivam, V.Verbi ggratia, de Trinitate, vel de S. Michaele, nisi suo tempore, vel aliquando, sed audiant Missam currentem in illo die. Sic ille. Qui exceptionem illam Sed aliquando ad præmemoratas Missas extendit, cùm tamen ad solam Missam SS. Trinitatis referenda, ut ex contextu est manifestum.
846
*Et nisi quis velit propter reverentiam
Sanctæ Trinitatis, non pro alia devotione. Non ergo propter devotionem S. Michaelis, & ita ad eum non se protendit exceptio, sicut neq;neque ad alios. Licet autem jam diversum statum negotium istud habere videatur, novis circa divinum officium regulis constitutis; & pro Missis votivis hebdomadaria serie præstituta: cùm tamen Missa de SS. Trinitate jam liceat; Juris Canonici debet dispositio non abrogata censeri, cùm de illo mentio nulla, neque etiam in dubio debet existimari ipsi derogatum, ex legibus & Doctoribus adductis à Dom. Mario Antonino Lib. 1. Select. Resolut. 15. nu. 2. Pro quo & stat celebre Axioma, de quo Dom. Barbosa Tractatu de illis, Axiom. 199. n. 13. quòd res de facili revertitur ad primævam suam naturam. Licebit ergo id, quod citato in Capite conceditur, audire seilicetscilicet per singulas dies Missam de Sancta Trinitate: quòd si audire licet, præeunte celebrationis instantia, etiam & celebrare licebit. Unde non est necessarium ad eam interpretationem recurrere, quam proponit P. Azor Tomo 1. Lib. 10. Cap. 32. Quæs. 7.
P. Azor.
ubi ita scribit: Si quæras an in diebus profestus fas sit Sacerdoti sacrum facere pro sui animi voto & sententia, eo prætermisso, quod tempori convenit? Quidam opinantur non esse licitum id facere, eo
Missæ votivæ ut liceant.
quòd in Cap. Quidam de celebrat. Missar. reprehenduntur ij, qui singulis diebus peculiaria Sacra Sanctæ Trinitatis, & S. Michaelis audiebant, & Sacra tempori congruentia negligebant. Ceterùm, ut Glossa, & Abbas, ac ceteri communi consensu docent, in eo Capite solùm reprehenduntur ij, qui id faciebant superstitiosa quadam religione moti: & statuitur ibi, & in Cap. Et hoc de Consecrat. dist. 1. ne sacra tempori convenientia absque justa & debita caussa prætermittantur: quæ verba Panormitanus & Glossa sic exponunt: In Ecclesijs, in quibus plures sunt Sacerdotes, uno faciente Sacrum, quod diei est accommodatum ceteris licitum est arbitratu suo sacrum facere, quod ipsis libuerit: in Ecclesijs verò ubi unus tantùm est Sacerdos, id sacrum facere debet, quod tempori convenit: non igitur relinquendum est sacrum tempori conveniens sine justa caussa. Sic doctus Pater, & licet dici queat Auctores ab eo citatos ante reformationem Officij post Concilium Tridentinum factam scripsisse, Pater ipse post ipsam egregium opus edidit, cujus discendi modo conformem se pręstatpræstat Dom. Barbosa suprà n. 5. nonnullis alijs allegatis. Non esse autem necessarium ad prædictam interpretationem recurrere de superstitiosa religione, ex eo constat, quia circa Missam de SS. Trinitate nihil tale potuit indulgeri, ut est planum: unde & non videtur adeò certa interpretatio dicta; sin minùs locus ex|ceptioni præfatæ non fuisset: immò circa SS. Trinitatem præcipua quadam ratione superstitio devitanda.
847
*Quamvis autem hæc ita sint, mode
Moderatio in illis adhibenda.
rationem circa illa censeo futuram esse laudabilem, ut non per singulos dies id fiat, quod sine aliqua audientium offensione interrupta numquàm consuetudo illa non poterit consistere, neque ita Trinitati ipsi videtur placitura, ac humilis cum Ecclesiæ manifestiore dispositione conformitas. Quamvis enim in citato Capite concessio præfata extet, illa quidem exemplaris moderationis ornamenta non removet, sed supponit potiùs: neque ita quisque circa exteriora se gerat oportet, ut solus ipse videri in mundo possit, qui erga mysterium tantum veram & condignam foveat fervidi pectoris devotionem. Devotissima quidem Ecclesia est, cujus spiritu totum ejus corpus sanctificatur & regitur, & moderationem erga hoc suis in regulis tenendam demonstravit. Ubi & addendum cùm Missa votiva brevis sit, non ita aliæ convenientes tempori, aliquid timeri humanum posse, ut commodum potiùs quàm devotio in quotidiana celebratione misceatur; & quidem quod in hac parte de Sacrificio quotidiano deesse videri posset, sacrificio alio Deo etiam gratissimo supplendum, juxta id, quod cælesti magisterio didicit P. Franciscus Daix
Gallus, de quo ita scribit P. Nadasi in Anno dierum memorabilium die 10. Februarij: Vbique quidquid ageret colendæ, quærendæque majori Sanctißimæ Trinitatis gloriæ studebat, ajebatq́ue illum sibi unicum finem esse: tantiq́ue mysterij venerationem se didicisse à Christo. Huc ille quotidianas preces, huc afflictationes corporis varias & quotidianas dirigebat, ut spirituale quoddam sacrificium augustißimæ Trinitati offerret. Sicille, laudabiliter & utiliter imitandus.
848
*Sed quid Franciscus alter, Folianus
Aliud P. Francisci Foliani.
inquam, de quo sic Scriptor idem die 29. Septembris? Sanctißimæ Trinitati multifariam colendæ unicè fuit addictus, unde multa de illa conscripsit, & à Pontifice obtenta venia, quotidie Præfationi in Sacro adjecit illam, quæ est de SSS. Trinitate. Tria illi erant omnia, religiosa ejus numeri observatione in usu communi. Nomen Dei non nisi fixis humi genibus scribebat. Templa, sacella, imagines illi ut fierent procurabat. Per octo dies ante & post festum SSS. Trinitatis, consuetis afflictationibus & precibus alterum tantum addebat. Festi illius nocte tota in sacello sacrificali apparatu indutus pervigil stabat ante altare: ac manè incredibili animi voluptate Sacrum per horam integram celebrabat. Sic dictus Pater. Ex quo habemus à consuetudine illa quotidianæ celebrationis valde fuisse remotum; ideò enim ex Pontificia venia Præfationem mysterij communi temporis adjiciebat: non enim necessaria venia pro votiva, in qua juxta Ecclesiasticas est adjicienda
sanctiones. In quo quidem devotissimus Pater venerandus potiùs, quàm imitandus, non enim pro SSS. Trinitatis celebratione adjectio illa necessaria est, licet elegantissima sit illius expressio: communis siquidem præfatio illius præconium est: cùm enim præcedat illud Gratias agamus Domino Deo nostro, quod statim sequitur ad eum spectat sub eadem consideratione. Et ita ad SSS. Trinitatem, unde Præfatio trisagio clauditur, Supplici Confeßione dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus. Unde nomen Pater, ad eamdem refertur: licet quando additur illius Præfatio aliter videatur dicendum, cùm sequatur: Qui cum Vnigenito Filio tuo, & Spiritu sancto &c. Circa quod non hærendum, ut scilicet juxta rituum varietatem varietas etiam sensus inducatur, Spiritu sancto rectore Ecclesiæ intentionem dirigente. Unde in Præfatione Apostolorum singularem mutationem agnoscimus, quandoquidem ad Filium refertur, ut ex ejus tenore constat: Apostoli enim Vicarij Christi sunt, & ille Ecclesiæ Pastor, fidelesq́ue ipsius grex peculiari ratione, juxta quam ipse in Evangelio loquitur.
849
*Prætereà etsi venia Pontificia acces
serit, id quidem ostendit fieri sine peccato potuisse; sed quidem oportunius fuisset communi se Ecclesiæ stylo conformasse; concessiones enim hujusmodi non arguunt convenientiam majorem, sunt enim permissivæ condescensiones, quibus non uti melius esset, licet prudenter soleant Pontifices ad hujusmodi benignitatem suam inclinare. Sic concedunt quandoq́ue usum carnium in diebus prohibitis, dispensationes matrimoniales in gradibus prohibitis; à quibus satius fuisset abstinere. Id autem quod adjectione præfata mereri coràm Deo potuit, aliundè potuit, & satis quidem religiosè suppleri, voluntate scilicet fervida illius si liceret, & subjectione humili erga Ecclesiæ leges: nec suppleri tantùm, sed augeri, meriti titulo geminato. Nam venia prædicta stante, non est meritum denegandum, neque tale quid innuere in animo fuit, ex eo quòd dictum in eo non fuisse peccatum. Circa id tamen pro singulari eventu non est judicium obfirmandum, de quo Spirituum ponderator Dominus solus potest judicare. Et cùm pro eo rationes esse peculiares potuerint ignotæ nobis, juxta illas non posse procedi manifestum est, unde quando minorem convenientiam statuimus, rem seclusis circumstantijs, & juxta generales prudentiæ regulas usurpamus. Unde neque illud de antici
pata per noctem Sacerdotalium ornamentorum assumptione in exemplum advocandum, minimè Rubricis sacris conforme, ut ex earum tenore liquet. Assumptio etiam indumentorum inchoatio sacrificij est, & ita debet moralem cum illo simultatem habere; id quod in anticipata modo prædicto stare nequit. Nec videtur quisnam affectus peculiaris pro SSS. Trinitatis gloria ex tali potuerit apparatu colligi: ubi, & nisi miraculosum aliquid intercesserit, humanum aliquid juxta inevitabiles corporis necessitates, & minùs profectò decent, potuit subvereri. Quasi rem mirabilem narrat P. Lancicius Tomo 1. Opusculorum spiritualium pag. 516 col. 2. in fine id, quod ejus est verbis proponendum, dum sic ait: Verùm postquàm hoc ipsum mihi aparuit (Virgo Bonaventura) qui per 17.
continuò horas ei astiti usque ad mortem, nulla prorsus humanæ neceßitate ab ejus præsentia avocatus, tentatio dæmonis, qua illi desperationem frustra ingerebat, evanuit. Sic ille. Quod si | tale aliquid in P. Foliano, mirabile quidem, sed quis sibi talia, nisi temerè, audeat polliceri?
Loading...