*Verùm hæc erit qui audiat quispiam, sed
qui exaudiat nullus, cùm præsertim citata schedula circa hoc nullum iniicere scrupulum videatur. Erit tamen tunc indubitabilis restitutionis
obligatio, quando sic soluentibus Indis, inueniuntur alij, qui minori velint pretio laborare.
Item quando labor eius, qui eum pretio redimit,
non erat talis futurus, qualis eius, qui ex argenteo octi-regali conducitur; hi enim robusti & experti sunt, & vno die plus emolumenti præstant,
quàm alij duobus, adolescentuli, &
inerpertiinexperti;
non est simile pretium exigendum. Vnde cùm
Caciquij pro aliquibus personaliter non comparentibus, qui esse plures solent, pretium redemptionis offerant, non debent secundùm numerum
æstimari æqualiter, quia in illis multi sunt viribus
inæquales, vt non possint conductitiis exæquari.
Quæ quidem nimis delicata aliqui reputabunt,
qui ad maiora non hærent
: sed iustitia delicata
res est, cùm omnem profliget iniuriam, æqualitatem inducat. Et in hoc quidem non leue aliquod detrimentum vertitur, sed sanè ingentia,
dum de iniuriis pusillorum agitur, & grandi pro
redemptione labores pretio disceptatur.