*Quia verò respectu Paræcianorum ea
instructionis adhiberi diligentia nequit, non videtur talis ad eorum Confessiones audiendas exponi. Circa quod tamen non omittendum, quod
apud eumdem P. Dicastillum occurrit
num. 352.
vbi ita scribit:
Immò non desunt aliqui Recentiores,
qui putent id licere in casu grauis neceßitatis, etiam
non extremæ, vt si defectu aliorum Confessariorum
aliquis populus longo tempore destitutus maneret:
tunc enim satiùs putant confiteri sic ignoranti, quàm
tamdiu manêre sine Confeßione;
cum obligatione tamen posteà confitendi coràm idoneo:
quod non videtur improbabile;
non tamen necessarium esset sic confiteri extra extremam necessitatem, aut morale periculum incidendi in illam tempore, quo non sit neque
alia, neque illa copia Confessoris. Sic ille: quod ad
Indorum Parochos videtur posse pariter applicari. Cùm enim illi sciant Indos suis Parochis inuitos confiteri, & periculum sacrilegiorum, quod
diximus, esse certissimum; nec sit medium aliud
secundùm præsentem statum, quo illi possit obuiari, nisi copia facta Sacerdoti tali excipiendi
eorum Confessiones, non videtur improbabile sic
posse facere, iuxta prædictorum Auctorum sensum. Si addamus Indos sic Confessos non esse obligandos ad iterandas Confessiones, sed sua bona
in fide relinquendos; ne damna, quæ præfato
agendi modo vitare curatum est, obligatione iterationis exposita, cum eorum maiori detrimento
recurrant. Cùm aliàs plurium ac grauissimorum
scriptorum sententia sit non esse iterandam Confessionem factam cum Confessario valdè ignaro,
vt videri potest apud citatum Leandrum
suprà
Disput. 5.
Quæst. 84. qui agmen eorum adducit.
Sed videat Parochus an in huiusmodi vagis sacerdotibus cum ignorantia alia morum inquinamen
ta concurrant, propter quæ solet illis approbatio
denegari. Quod cùm accidit, arcendi vtpotè lupi ab ouili Christi, & maiora damna ex administratione Sacramentorum futura penitus præcauenda. Quidquid de Parochi ipsius confessione
sit, in qua nullum potest timeri periculum.