SECTIO V.

SECTIO V.

Vtrùm Indici Mercatores peccent, dum iurant, quod merces pluris ipsis stent, vtendo æquiuocatione, vt ad pretium iustum deueniatur.
125
*GEneralis esse quæstio potest, sed ad Indicos Mercatores speciali ratione spectat, quia in ipsis vt sic iurent maior videtur ratio succurrere, eo quoad rerum pretia non ita explorata sint, cùm vltramarinæ existant, & ita ad illud explorandum desiderari maius aliquod testimonium, & fundamentum & ita iuramentum videatur. Circa quod P. Pasqualigus Decisione 445. adductu sententia Syluestri V. Iu
ramentum 3. Quæs. 2. & Cardinalis Toleti Lib. 4. Cap. 21. n. 9. affirmantium; oppositam tenendam esse resoluit, laudatis pro ea P. Lessio Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 42. Dub. 9. n. 46. vers. Respondeo. Et Ioanne Henriquez in Compendio Casuum moralium Cap. 5. nu. 32. & probat quia tale iuramentum non est ex obiecto malum, quia non est falsum, vt supponitur, (stante æquiuocatione) nec etiam ex fine, quia non ordinatur ad decipiendum, sed obtinendum iustum pretium, quod est quid licitum, & proinde ordinari possunt ad illum omnia media licita, quæ non sunt de se mala. Nec iuramentum temerè fit, quia supponitur necessitas pro obtinendo iusto pretio. Nec fit contra propriam iuramenti institutionem, quæ est confirmatio veritatis, quia confirmat verum, licet æquiuocum. Neque etiam fit contra communem verborum significationem, iuxta quam debet vsus procedere, quia verba æquiuoca etiam secundùm communem acceptionem, æquiuoco modo significant, & ita cùm proferuntur secundùm aliquem ex sensibus, quos habent, vsurpantur. Et licet audiens formet conceptum diuersum, non tamen iuramentum ordinatur ad decipiendum, quia iurans tantùm vult inducere ad soluendum iustum pretium.
126
*Si dicatur iurantem ideò iurare cum æqui
vocatione, quia vult inducere ementem ad credendum oppositum illius, quòd est, nempe quòd merces tanti ipsi steterint, cùm reuera ita non sit, quia nisi hoc crederet, non posset inducere ad iustum pretium, quia mediante hoc conceptu inducitur, & ita iuramentum ordinari ad decipiendum. Respondet iurantem non posse hoc intendere, alioquin iuraret falsum. Solùm ergo intendit iurare verum, sed cum æquiuocatione verborum, ex quibus formari possit conceptus diuersus: vnde respectu ementis tantùm intendit dare occasionem, vt, si velit, sibi persuadeat, quòd merces tanti emptæ sint, cùm ita non sit. Nec intendit mediante illa persuasione iustum pretium; sed tantùm stante illa persuasione, quæ potest sequi ex tali iuramento, ratione intellectus ementis determinantis verba, & accipientis in tali significatione, intendit illa vti ab obtinendum iustum pretium. Sic etiam Deus permittens peccatum, non intendit ipsum peccatum vt medium ad punitionem, sed ita permittit, vt si homo posteà peccet ex sua libertate, vtatur peccato ad punitionem. Sic ille philosophatur.
127
*Dico Primò. Si reuera ita sit, vt Mer
catores nequeant iustum pretium, nisi medio iuramento verbis æquiuocis obtinere, sine peccato iurare dicto modo possunt. Id sequitur ex generali doctrina, quam cum bonis Auctoribus dedimus in Thesauro Tomo 1. in Additionibus ad Titulum pro dictis in illo nu. 171. & 172. & Titulo 6. Cap. 1. Addit. num. 95. & 96. & supra in Appendice Sectionis 1. Proposit. 12. & nuper in Digressiuncula §. 3. scilicet posse iurari cum æquiuocatione quoties iusta caussa est occultandi veritatem: sicut etiam occultari sine mendacio potest æquiuocatione adhibita, ita & iuramento, cui nulla ex tribus circumstantijs deest, quas Doctores ex Ieremiæ 4. v. 2. elicuerunt, de quibus & Nos supra cum D. Thoma 2. 2. q. 89. arti. 3. veritas inquam, iustitia, & iudicium. Non enim prima, quia iuxta mentem iuratur: nec secunda, quia res iustas scilicet ex honesto fine: nec tertia, quia compellit necessitas: magnum enim aliàs Mercatores detrimentum paterentur, vt supponitur, & ipsi fatentur apud P. Lessium, & ideò addunt nihil se iniustum, dum sic iurant, velle committere.
128
*Dico Secundò. Mercatoribus sic asseren
tibus non est facilè credendum. Sic P. Lessius n. citato id quod ego cum distinctione accipiendum iudico. Quod enim dicunt nihil se velle iniustum sic iurando triplicem habere sensum potest 1. non eo animo iurare, vt iniustum pretium extorqueant, in quo quidem fides est illis penitus adhibenda, cùm de eo, quod est in eorum conscientia, testantur, cuius esse fideles testes possunt, & ita affirmant, vt negotium conscientiæ tractent apud Confessarios, aut probos alios Consiliarios. 2. ita se iurare, vt nolint sic iurantes vllo modo peccare, putantes sibi licere. In quo etiam adhibenda eis fides propter rationem dictam, etiamsi contingere posset per conscientiam erroneam lapsos 3. Non posse aliter iustum obtinere pretium. Et in hoc quidem meritò affirmare potuit P. Lessius non facilè ipsis credendum; quia rerum pretia seclusis iuramentis currunt, & ex raritate, aut abundantia variantur, suntq;suntque in foro recepta, quidquid sit de pretio, quo emptæ sunt, aut de expensis circa illas factis. Quod & in Mercatoribus Indicis est videre, qui merces propter dilatum earum aduentum classesque morantes, carissimè distrahunt, & ad primum aduentus nuntium de pretio nimis quantùm deminuunt, nullo habito ad pretium, quo ipsis constitere, respectu.
129
*Dico Tertiò. Mercatores peccant graui
ter ordinariè loquendo iurantes circa pretium. Id experientia constat, quia sic iurantes vt reos se criminis lethalis accusant, & quidem cùm ita iurant, eos qui emere volunt, omnino sibi fidem adhibere desiderant, quia aliàs inutile iuramentum existimant, & subtilitates illæ ac pręcisionespræcisiones, quas ex citato Scriptore vidimus, multi non admittunt, | vnde & paucis ex foro vsui esse possunt, vel potiùs nullis, etsi ad compendia sua lynces videantur.
130
*Dico Quartò. Mercatores cum æqui
vocatione iurantes ordinariè peccant saltim venialiter, si eo fine id faciunt, qui est explicatus. Sic colligitur ex Cardinali Toleto, qui licet de iuramento cum æquiuocatione non loquatur, cuius nec facit mentionem, pro quo tamen citatur à Pasqualigo suprà nu. 123. quia tamen ait iura
Quia sola deficit necessitas.
mentum, cui sola deficit necessitas, esse solùm veniale, hoc videtur insinuare, quia iuramento cum æquiuocatione, cui necessitas deficit, eo solo laborat defectu, & sic accidit in iuramento Mercatorum, vt statim explicabimus. Syluester
Syluester.
autem quem citatus Auctor pro sententia eâdem adducit, Mercatorum non meminit circa casum, de quo agitur, neque circa alium, sic tantùm generaliter locutus: Et adde, quòd etiamsi priuatus non exigat vi iuramentemiuramentum, sed sponte offeratur, secundùm aliquos non est iurandum dolosè, quia hoc est vti iuramento ad alium finem, quàm sit inuentum: quia hoc est vti ad fallendum, & inuentum est ad certificandum. Si autem exigat quidem, sed non vi, sed deprecatiuè, licitum est iurare cautelosè, non ad fallendum, sed ad occultandum, quæ non expedit reuelare. Sic ille. Vbi cùm sententiam negantem non vt propriam proponat, sed tantùm secundùm aliquos, in ea non videtur penitus conquiescere quando scilicet iuramentum sponte offertur: sed quia ex eo quòd illam non improbat, dici potest eamdem approbare, & inde inferri Mercatoribus non esse licitum iuramentum; instari potest non esse legitimam consequentiam, & ita non benè pro sententia præfata citari, quia cùm iuratur non vi, sed deprecatiuè, potest cautelosè iurari, eo quòd non expediat veritatem reuelari, & necessitas in caussa est vt licitè æquiuocatio sic adhibeatur: Atqui Mercatoribus dici potest esse vtile iuramentum: ergo cùm tale est, non negabitur à Syluestro, qui tantùm secundùm aliquos non licere affirmat, quando sponte offertur, si videlicet in eo vtilitas nulla versatur. Quid autem circa Mercatores ille senserit penitus ignoratur. Quibus prælibatis ad Assertionis iam probationem veniamus.
131
*Probatur ergo, Quia iuramento tali de
ficit circumstantia iudicij, videlicet necessitas, quòd constat ex dictis n. 128. rerum enim pretia independenter sunt à iuramentis constituta. Deinde Mercatores iurant, vt illis fides adhibeatur: Atqui non adhibetur, etiamsi iurent, vt experientia constat: ergo inutile est iuramentum. Prætereà id probatur ex opinione prædicta, iuxta quam id licitè facere possunt, quæ apud Auctores vulgari lingua scribentes extat, vt & Theologizant Mercatores, & alij etiam eorum Theologias agnoscant. Cùm ergo notorium sit talem opinionem extare, & eos libenter eam arripere: ex eo habetur, cùm iurant, quali intentione id præstent, emptoribus notum esse, & ita etiam qualem & ipsi debeant fidem eorum iuramentis adhibere. Item, emptores etsi certò sibi persuadeant Mercatores tanti emisse, quanti iurant, minimè id curant, sed quanti sibi oporteat id quod sibi est opus comparare. Et quidem si indigent, de iusto pretio non tergiuersabuntur, & cùm Mercatores iusto sint vendituri pretio, stat mutua illorum conuentio. Ad quid ergo iuramentum? Certè vt infeliciter distractio mercium eueniat, cùm sit experientia compertum eos, qui à iuramentis abstinent, suis esse in contractibus feliciores, & ad eos frequentiùs, ita ipsorum Christiana moderatione agente, recurri.
132
*Dico Quintò. Aliquandò stare potest
iuramentum cùm æquiuocatione sine aliquo peccato. Id probo, quia potest contingere vt emptores aliqui tale iuramentum exigant, dum iurari sibi volunt, & si dicto modo non iuretur, ad iustum non est pretium deueniendum. Itaque opus est emptores expressè exigant, sed adeò esse increduli circa mercium valorem possunt, vt prudenter iudicent Mercatores in ijs circumstantijs futurum vtile iuramentum, hoc enim est virtualiter exigere, nisi fortè credant non iuratis esse credendum, quia emptores rebus in istis versati sunt, quales non sunt ordinariè feminæ, aliàs contentiosissimæ in talibus, sicut & in alijs, pro quo nequit regula certa præscribi. Ad saluandam autem veritatem in huiusmodi Mercatorum iuramentis præter dicta citatis Thesauri locis, expediet vt Mercatores cer
quiQui præconcipiendi sensus.
tos quosdam sensu præconceptos habeant, vt videlicet, cùm dixerint Tanti emi hoc, intelligant, vt sic dicerem, seu verbaliter, non realiter: viginti aureis emi vlnam, non vulgarem, sed imaginariam, maiorem inquam imaginatione confictam, quæ scilicet vlnam & dimidiam habeat, & sic valorem affirmatum adæquantem, vel plus aut minùs. Stat hoc mihi centum argenteis, non communibus, sed minoris æstimationis, similiter imaginarijs, valorem exæquantibus. Similiter cùm de rebus agitur, quæ sint modis alijs mensurabiles. Quòd si de re non diuidua agatur, dici potest: Tanti stetit, quia aut tanti sit empta, aut tantum habeat expensarum, iusta ipsius conditionem, sensus congruus esto: Tanti inquam stetit, computatione nummorum facta dictis modis, minoris scilicet æstimationis. Et quia ad ista minùs apti inuenientur multi, sit sensus generaliter loquendo de omni mercium genere: Iuro tanti mihi stare, eo modo, quo iurare possum sine mendacio. Quod si non possum, non est meæ intentionis iurare: iuxta ea quæ nu. 77. & 81. dicta sunt, de materiali tantum vsu verborum, quibus iuramentum secundum se sumptis importatur.
Loading...