*Stet ergo iuxta hæc, si praxim specte
mus, in eo, de quo est quæstio, differentiam esse
non magnam; quandoquidem sicut sequi opinionem possumus, propriorum principiorum penetratione firmatam, caussarum & effectuum, aut
absurdorum atque impossibilium, ad quæ deducuntur oppositum sentientes, vt docet P. Vasquez
suprà nu. 10. & alij: ita & eam, quæ extrinseca
auctoritate firmatur. Et prætereà stet eum, qui
huiusmodi auctoritate mouetur, ad rationes etiam
talis opinionis attendere; cùm non sit credibile
viros doctos & prudentes irrationabiliter pronuntiare, quod & à Nobis dictum aliàs. Stet insuper auctoritatem ad opinionis formam pertinere
: quandoquidem iuxta illam crescit probabilitas: quando scilicet Auctores non gregatim
eunt in sententiam, sed qui rem vtrimque diligenter excusserint; vt benè cum obuijs alijs citatus Scriptor
suprà nu. 5. Quidquid mouere prudentem assensum potest, ad opinionis formam
spectat
: quod de obiectiua accipiendum est, vt
constat, eo modo quo opinio obiectiua esse po
test, de quo dictum
Parte 1.
n. 36. Sed non ita est
forma, vt sine illa stare probabilitas nequeat
: vnde nec firmum illud, quod asseritur, rationes ab
aliquo inuentas non esse probabiles, nisi quatenus possunt à prudentibus approbari. Pro quo id
facit, quod habet Auctor citato
n. 5. sic locutus
:
|
Liquet sanè vnius viri quas ad opinionem suam rationes affert, eas esse posse, vt præcedentium auctorum
argumenta elidant, veritatemque probabiliùs inuestigent & attingant, etiamsi contra torrentem eant,
& communi sententiæ aduersentur. Sic ille, addens
statim, quod non videtur cum præmissis posse
ritè componi, dum sic ait:
Tum autem illa particularis viri opinio erit probabilis, si illi paßim ab Auctoribus non contradicatur:
Sed contra potiùs rationibus ab eo allatis vt plurimùm acquiescant. Non inquam videtur: Si enim particularis opinio contra
torrentem eat, vt ire posse asseritur, quomodò
stet ab Auctorum torrente illi non contradici, aut
eius rationibus passim acquiescere
? Prætereà,
opinionem particularem congruis cum fundamentis à se modo dicto firmatis potest quis apud
se tenêre, nec publicam facere, & iuxta eam operari: quo euentu nulla extrinseca succurrit auctoritas
: ergo illa de essentia probabilis opinionis
non est. Quòd autem talis debeat esse, vt possit
iuxta eam prudenter operari vsu ad alios deriuato, non est auctoritatem ab extrinseco habere;
quia vtentes tali opinione, si viri docti non sint,
auctoritatem illi non conciliant; prudens autem
vsus esse in non doctis potest, quod est frequentius. Vnde quod additur de incertitudine futuræ
approbationis à viris doctis & prudentibus, non
videtur admittendum vti momenti quidquam
continens; nam etiamsi non approbent, sua probabilitate gaudebit, iuxta dicta.