CAPVT V.

CAPVT V.

Minerarius an possit viuum argentum vendere, quod pro Minis propriis eidem à Regiis Officialibus moderato pretio venditur.
26
*ARgentum viuum cùm solus Rex
Ratio dubitandi.
per Officiales suos Minerariis vendere possit; qui habere Minas aut proprias, aut sibi locatas comperiuntur, illud quidem moderato pretio tradit, cùm tamen secundùm vulgarem æstimationem maius sit, vt suprà Titul. 5. Cap. 10. & Titul. 9. Cap. 5. diximus. Hinc aliqui lucri occasionem arripientes, metallum, quod pro argenti beneficio accipiunt, pretio dicto, aliis maiori tradunt, erga Minas proprias parum soliciti, vnde & Indos pro eisdem acceptos vendere etiam soliti, de quibus dictum in superioribus. Modò de venditione quærimus; an scilicet liceat cùm ad proprij argenti beneficium tribuatur, & præsertim maiori pretio, cuius emolumenti non apparet fundamentum.
27
*Dico primò: si metallum dictum
vendatur eò deferendum, vbi Regia iura magnum sunt detrimentum habitura; non licet venditio, & est graue peccatum cum onere restitutionis. Probatur; quia metallum istud à Rege eâ lege traditur, vt in Minarum eius, qui emit, fructibus insumatur, commodum inde suorum iurium habituro; & qui emit ad id se obligat, non recepturus aliàs metalli vnciam: ergo conuentioni dictędictæ non stans, grauiter peccat, cumq́ue aliàs Rex suis iuribus defraudetur, nulla restat ratio, ob quam possit à peccato & restitutionis onere sic vendens excusari.
Dico secundò: si quis metallum accipiat,
quod si ipse non emisset, aliis tradendum fuisset suis in Minis laborantibus, peccat etiam mortaliter, cum obligatione restitutionis. Probatur; quia in contractu delinquens modo dicto graue damnum aliis infert, quibus metal|lum maiori pretio vendit, qui illud erant moderato, iuxta taxam à Rege impositam, accepturi.
28
*Dico tertiò. Metallum emens, &
vendens modo dicto, quod tamen aliis dandum non fuisset, quia vnusquisque suam habet quantitatem assignatam, etsi videatur grauiter peccare ob infidelitatem in contractu, non tamen est ita ad restitutionem aliquam obligatus, vt non possit verosimiliter excusari. Probatur; quia Rex non patitur iurium suorum graue detrimentum; quod enim ipse daturus fuisset, dabit alius, cui metallum ad eumdem effectum traditur: lucrum autem, quod ex tali venditioni reportat, fructus industriæ est, licet cum infidelitate coniunctæ.
29
*Dices: contractum venditionis prioris
fuisse nullum ob rationem indicatam, quia Regi est inuoluntarius, cùm ex ignorantiâ procedat: si enim constaret emptorem istum suis in Minis non laborare, neque metalli vncia ad beneficium traderetur. Sed licet hoc non leuiter ad probationem partis contrariæ deseruiat, vnde illa valde verosimilis est; non tamen penitus conuincit, vt pars alia non debeat aliquomodo probabiliter reputari. Licèt enim ignorantia
faciat inuoluntarium generaliter loquendo, id tamen exceptionem habet, vt non procedat quando contrahens, id, quod reuerà non faceret, non vult irritum prorsus haberi. Vt cùm quis vendit aliquid vili pretio, ignorans citò futuram rerum talium raritatem, & ita pretium augendum; contractus sustinetur, etiamsi ex ignorantia procedat; & cùm quis vendit inimico, quem talem esse ignorauit, minimè aliàs venditurus. Aut rem meliorem pro alia dedit, ex iis quæ idem habent pretium, & volebat sibi, aut alteri reseruare, & sic in aliis. In casu autem nostro similiter accidit, quia Rex sic contrahens, nusquam significauit contractum dictum esse nullum, & penitus irritandum; sciens metallum sic venditum suo non fine fraudari. Quod autem non reddatur nullus contractus, ex eo quòd sit lege prohibitus, vnde argui posset ad probandum venditionem factam ab eo, qui metallum emit, esse nullam; communissima sententia est, & ita ex eâ parte probabilitas positionis dictæ nequit infirmari, de quo & nos suprà.
30
*Sed quid de Regio Ministro vendente
metallum dictum iis, quos scit in Minis suis non laborare. Respondeo grauiter peccare, & teneri ad restitutionem damnorum, quæ ex venditione tali in Regium possunt patrimonium redundare. Tenetur autem in defectum eius, qui immediata caussa est, & quia tales homines numquam restituere solent, debitis plurimis prægrauati, dici possunt primariò teneri; quia juxta ea, quæ communiter accidunt, est in rebus moralibus iudicandum, vt non semel dictum aliàs.
An autem Minerariis dari metallum dictum
creditò possit. Negant plura Regia rescripta ob difficilem solutionem; vnde multa millia argenteorum ponderum Regi ex huiusmodi confidentiali venditione debentur, quorum plurima numquam soluenda; quia ad impossibilitatem redacti debitores. Quod equidem Minarum exilitate non accidit, licet aliquando tales sint, sed sumptuum istorum hominum granditate, ex quibus multi superflui, & vani. Nihilominùs Regij aliqui Ministri, rescriptis prædictis non obstantibus, & recuperandi periculis anteuisis, contra illa egerunt; quia visum ipsis sic Regij patrimonij caussam vtilius agi; si enim ita non venderetur, parum argenti suppeteret, quandoquidem Minerarij præsenti emere pecuniâ non poterant, vnde & in ipsos iacturæ ingentes, detrimenta in Regem, & circa bonum publicum præiudicia non leuia sequerentur. Et pro securitate recuperationis specialia firmamenta prouiderunt. Quæ omnia cùm ex peculiaribus circumstantiis pendeant non aliâ regulâ, quàm Regij seruitij post maturam deliberationem veniunt mensuranda. Vnde onerandæ conscientiæ tunc tantùm periculum incumbit, cùm sine vrgenti ratione metallum creditò venditur, quæ venditio, si non rectè cedat restitutionis obligatio, suborietur, Regium Ministrum grauatura. Et hos quidem ante visitationem, aut syndicatum, cùm sit manifestum damnum, & hæc de Minerariis, vt iam ad alios.

Loading...