SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

Circa Reliquias Beatificatorum.
175
*PRælatus quidam, dum de approbatione Reliquiarum ageretur, & Bea
torum aliquæ ipsi vt approbarentur fuissent præsentatæ, abnuit, in ea visus esse sententia, vt quæ tales sunt, approbari nequeant, quandoquidem approbatio eò tendit vt ReliquięReliquiæ possint publicæ exponi venerationi, quod sibi non esse licitum videtur censuisse. Et eius est qui de hoc agebat, obsecutus iudicio, atque ita Reliquiæ sine approbatione relictæ. Vbi quidem (vt hoc datum sit Prælati censuræ) ita disponi res potuit, vt Reliquiæ sub conditione approbarentur, si videlicet Beati, ad quos spectabant, Canonizationis cultum obtinerent: quod & re ipsa accidit in reliquijs S. Francisci Borgiæ, & breui etiam, vt speramus videndum in B. Aloysio Gonzaga iam in Martyrologio Romano proposito cum præclaro elogio, quod esse Canonizationis non infrequens sumus experti præludium. Et quidem cùm Prælatus ille omnes alias Reliquias approbans, quæ sunt illi propositæ, in prædicti nihil quod approbationi obstare posset, inuenerit, præter gradum inferiorem Beatificationis, stante Canonizatione, videtur iam approbatio necessaria consistere, cùm pro Reliquijs testimonia legitima habeantur. Cùm sit aliàs indubitabile approbationem, si Canonizatio extaret, præbiturum. Vnde sine scrupulo videtur hoc in negotio, vbi de mero fauore agitur, posse procedi.
176
*Sed quidem Prælatus dictus ibi videtur
Approbari posse ostenditur.
trepidasse, vbi non erat timor; Reliquiæ namque Beatificatorum ad publicam possunt venerationem exponi, & consequenter in ordine ad illam approbari. Cùm enim illis, quarum sunt Missæ & Officij sacri concedantur honores, quibus esse maiores nequeunt, minores profectò negari nequeunt, quales sunt, qui eorum Reliquijs deferuntur. Vnde in more est, vt Beatificatione obtenta, Beatorum corpora suis èex tumulis extrahantur, venerationi publicæ deinceps, exponenda. Quod ergo erga corpora præstandũpræstandum conceditur, consequenter & erga eorum Reliquias censetur esse concessum, quandoquidem eisdem æqualis est debita veneratio proptereamdem formalissimam rationem. Circa quod ita scribit P. Quintanadueñas Tract. 7. Singul. 27.
P. Quintanaduenas.
n. 9. Nam cùm Beatificati Reliquias, sicut & Canonizati, posse approbari ab Episcopo indubitatum sit, ex ijs, quæ Doctores tradunt. Suarius Tomo 1. in 3. p. Disput. 51. Sect. 2. Azorius Tomo 1. Lib. 9. Cap. 14. Barbosa de Episcop. Parte 3. Allegat. 97. n. 10. & alij: atque ex alio capite concedatur facultas vt de Sancto, cuius Reliquia approbata habetur, celebretur: à Pontificeque hic Beatus celebratione hac dignus sit iudicatus, concessa est enim hæc aliquibus; à fortiori Ecclesiæ, in qua eius Reliquia seruatur, conceditur, seu concessa credenda est. Hæc ille.
177
*Sunt tamen huius Auctoris parùm ex
exactæ citationes. P. Suarez eo loco nihil habet, vbi tantùm de adoratione Dei latè disputat. Disputatione autem 55. Sectionem 2. sacris Reliquijs impendit, & in ea contrarium potiùs videtur tenuisse, ita enim scribit. Vers. Sed quæret aliquis post nonnulla alia: Aliud est enim loqui de publico & solemni ritu sub honore Reliquiarum, aliud de priuato ex singulari deuotione alicuius personæ. Vt enim aliquæ Reliquiæ publicè ab Vniuersali Ecclesia colantur, primò netessenecesse est vt de sanctitate personæ, vel per vniuersalem Ecclesiæ consensum, seu traditionem, vel per Summi Pontificis Canonizationem constet. Deinde oportet publica auctoritate Reliquiæ proponantur vt veræ, & ad talem personam pertinentes: hæc autem auctoritas est apud Summum Pontificem, & Episcopos, qui sufficientem diligentiam ante approbationem adhibere tenentur. Sic Doctor Eximius, iuxta quem Canonizatio eius, cuius est publicè exponenda Reliquia, videtur prorsus requirenda. Barbosa citato in loco sic ha
Dom. Barbosa.
bet: Secundò colligitur nullo modo licere Episcopo approbare Reliquias personæ nondum canonizatæ, aut eas publicè venerandas exponere. Sic ille plurimos congerens pro ea positione Doctores. P. Azor nihil habet eo, in quo allegatur Libro, & Capite, in quo de re valde aliena pertractat. Citatur à Barbosa eodem lib. Cap. 8. Quæs. 8. vbi illius habetur assertum, & Parte 2. Lib. 1. Cap. 26. Quæs. 4. & Cap. 6. Quæs. 1. Lib. 5. Vbi de Reliquijs in speciali nihil, sed tantùm de necessitate Canonizationis ad publicam venerationem, cum festiuis diebus, & cultu Sanctis attribui solito sacrorum Officiorum. Quod & alij ex citatis ab eodem scriptore affirmant, licet nonnulli de Reliquijs expressè loquantur, ex quibus P. Palaus Tomo 2. Tract. 8. Disput. 1. Puncto 3. n. 8. Et quid ad hæc? Dicam.
178
*Canonistæ, ex quorum gremio, graui
quidem & venerando, præfatus erat Antistes, litteræ solent esse nimiùm addicti; & ita cùm Canonizationem audiunt, & necessariam illam esse apud Scriptores legunt, vltimum illud, & solemnissimum Ecclesiæ iudicium, & definitiuam sententiam intelligunt, qua in Sanctorum Catalogum serui Dei aliqui virtutibus & miraculis insignes adsciscuntur; non animaduertentes particularem alium esse, & minùs solemnem Canonizationis modum, Beatificationis nomine à temporibus non ab hinc multis in Ecclesia receptum, quo plures ex honoribus Canonizatis impendi solitos ipsis Pontificia Sedes attribuit: de quo alibi à Nobis dictum, & ita sicut in Canonizatione, sic etiam in Beatificatione Pontificem errare non posse. Videnda quæ diximus. Tomo 1. Theologicorum Problematum in Prolusione Apologetica nu. 62. vbi Auctores dati ea, quæ diximus comprobantes. Circa quod notanda verba SS. Dom. Clementis X. in Breui pro Festo Canonizationis S. Francisci Borgiæ die 24. Aprilis 1671. vbi sic ille: Cùm nos nuper ad honorem San
ctißimæ Trinitatis, ac ad exaltationem Catholicæ fidei, & Christianæ Religionis incrementum, de Venerabilium Patrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, & Episco|porum in Alma Vrbe nostra existentium consilio, Beatum Franciscum Borgiam, dum vixit Præpositum Generalem Societatis IESV auctoritate Nobis à Domino tradita Sanctum esse decreuerimus, & definiuerimus, ac Sanctorum Catalogo solemni ritu adscripserimus &c. Vbi animaduersione dignum occurrit, ad significandum vltimum pro Sanctitate & gloria B. Francisci iudicium non fuisse Pontificem priori verbo contentum, Decreuerimus, quia sine iudicio tali stare Decretum potest, & in Beatificatione profertur, qua is, qui eo decoratur honore dignus vt pro eo Missa & Officium dici possit, iudicatur: & ideò additum Definiuerimus, id est definitiua sententia quod iam decretum à Nobis fuerit pronuntiatum, in quo quidem substantia Canonizationis videtur constituta, quæ & stare sine solemnitate illa potest, de qua ibidem, & fuisse adhibitam meritò declarauit.
179
*Stet igitur Beatorum Reliquias posse
ab Episcopis approbari, quod, vt reor, nullus, qui fuerit Theologus, recusabit. Theologi siquidem quanta sit Beatificationis vis, & ad quæ se possit extendere, quale & inter illam ac definitiuam Canonizationem discrimen, iusto examine trutinabunt. Experientia mihi pernotũpernotum magnos etiam
Præsules Theologicis non imbutos notitijs, circa res diuinas & sacras magna caligine laborare, & ita eorum affectus erga illas pios quidem, sed aridos & exsuccos, quod & ipsi de se ingenuè fatebantur. Quàm alius S. Franciscus Salesius,
qui cum Iuris non leui peritia Theologica lumina in Scholis Societatis Romæ vbi Eximium Doctorem P. Franciscum Suarium, felicissimum tali discipulo nactus magistrum, potuit haurire, vt & mysticus ipse magister euaderet, & de praxi diuini amoris, vt nullus vnquam locutus alter, loqueretur. Et Pater quidem Quintanadueñas dum Doctores illos pro Beatificatorum Reliquijs approbandis adduxit, qui tamen de Canozatis locuti, ea forsitan consideratione processit, vt eos de Canonizatione, vt à Nobis est explicata, locutos fuerit arbitratus, quod tamen ab ipso oportuit explicari. Nec nos de Beatificatione plura, de qua etiam Tomo 1. & 2. Auctarij non pauca reperienda, pro quibus Indices consulendi.
Loading...