*Gauantus, qui circa ea, quæ ad diuinum
Officium spectant, solet esse solertissimus indagator, circa quæstionem præsentem non videtur
suam satis mentem aperuisse
Parte 1.
Thesauri
Sect. 3.
Cap. 3. dolet multiplicatione Festorum
feriale obrui officium mentione inducta Ecclesiarum, de quibus Decretum, & deinde gratulatur de sublato, Deo dante, abusu, per Decretum
præfatum, quod ad litteram exhibet. Et posteà
de Reliquia insigni agit, referens se ad ea, quæ
Parte 1.
Tit. 11.
circa finem dixerat, nullibi quidquam, quod præsenti seruire possit intento, prolocutus.
Sectionem autem 2.
Cap. 2.
num. 26. eos
omnes refutans titulos qui insufficientes sunt vt
fieri alicuius Sancti Officium possit, duo hæc profert:
Nec eo, quia conformare se debent Ecclesiæ
minores Matrici, seu Cathedrali. Neque quia habetur in ciuitate, seu loco, Abbatialis, vel Parochialis,
vel Regularis Ecclesia. Et priora quidem verba adducens P. Guyetus
citata quæst. 9. suum esse ait,
non enim absolutè negat de Sanctis, qui in Ecclesia Cathedrali seu Matrice celebrantur fieri
debere Officium in minoribus Ecclesijs: sed non
ob eam præcisè rationem, quòd isti se illi conformare debeant
: fallit enim hæc regula in aliquibus, vt in Reliquijs, pro quo improbando decertabat. Sed verò, cùm in sequenti clausula,
Ecclesijs, de quibus Decretum mentionem habet expressam, memoratis, nullam Reliquiarum
attexat mentionem, cùm tamen omnia in illo
contineantur, titulum huiusmodi ad celebrationem extra Cathedralem & Matricem non videtur repulisse. Reuera tamen in negatiuam partem videtur inclinare. Cùm enim
citato cap. 3.
remedium à S. Congregatione adhibitum asserat
Decreto prædicto ad verbum relato, in quo de
Reliquijs agitur, ratione quarum, si extensio illa
liceret, non parùm feriale obruetur Officium,
etiam per Decretum huic est occursum incommodo, vnde circa Reliquias nihil habuit quod
adijceret contentus rationem, propter quam dicantur, & haberi debeant insignes, reddidisse. In
priori etiam clausula idem non leuiter indicatum:
quia pro extensione officij in Reliquijs solus ille
allegatur titulus conformitatis: Atqui ille est insufficiens iuxta ipsum
: non ergo licet, & ea de
caussa in subsequenti clausula nullam de Reliquijs intulit mentionem, quia in priori satis suam
mentem fecerat manifestam. Et ita etiam tenet
P. Henao
Tomo 3.
de Missæ Sacrificio Disput. 28.
n.
429. Quibus præ iactis.