SECTIO XXIV.

SECTIO XXIV.

An Regulares exempti incurrant suspensionem, si contra Episcopi Edictum audiant mulierum Confeßiones in priuatis domibus.
241
*PRæfatæ resolutioni visum est oppor
tunum difficultatis propositæ enodationem, ob consimilem materiam, & & doctrinam, adiunxisse, de quo P. D. Angelus Maria Verricelli in Quæstionibus Moralibus & Legalibus Tract. 8. Quæst. 48. affirmatiuè respondet, si in Edicto de Regularibus mentio specialis habeatur. Et probat, quia quidquid sit an validè an inualidè sine iusta caussa Episcopus approbet Regulares ad Confessiones cum limitatione quoad tempus, locum, & personas, circa quod diuersimodè loquuntur Auctores: omnes tamen vno ore docent iusta existente caussa posse Episcopum, validè & licitè approbare Regulares cum limitatione, quoad tempus locum & personas: pro quo in speciali adducit P. Suarium, P. Vasquez, Nauarrum, Gutierrez, Rodriguez, Vgolinum, Villalobos, P. Fagundez, Cenedum, Dianam & Cardinalem Lugo. Id quod ex Clementina Dudum de sepulturis videtur compertum, iuxta quam Episcopus potest ex caussa Regularem reprobare: ergo & cum limitatione approbare, quod genus quoddam reprobationis est. Et ita decretum à Sacra Congregatione die 20. Nouemb. 1615. vt affirmat Gauantus in Manuali Episcoporum. verb. Confessor. nu. 23. & 24. & Barbosa de potest. Episcopi. Allegat. 25. nu. 30. Vt autem Pœnitentiæ Sacramentum in priuatis domibus non administretur congruentissima dispositio est, ob multa quæ in eo esse inconuenientia possunt, cuicumque consideranti obuia. Vnde & addit circa ætatem similiter posse limitationem adhiberi cum Patre Suario, Fagundez, Cardinali Lugo, & Miranda, & ex eo arguit pro præsenti casu. Concludens excipiendos casus necessitatis, quæ amplè accipienda est, vnde & videtur id viri prudentis arbitrio relinquendum.
242
*Dico Primò. Citatum Edictum, licet eos exprimat, nequit afficere exemptos Regulares. Pro hoc citat præfatus scriptor P. Bordonum Resolut. 36. nu. 34. Tomo scilicet 2. Vbi tamen non videtur in terminis quæstionis loqui: rogat enim, An Confessarius Regularis habens facultatem ab Ordinario ministrandi Sacramentum Pœnitentiæ in Ecclesia, vel Ecclesijs sui Ordinis, validè absoluat, si illud ministret in aliena Ecclesia, vel ægrotis etiam in domibus suis? solent enim Episcopi, vt ille ait, diuersimodè concedere facultates, vt Mediolani pro Ecclesijs Ordinis, & grauiter ægrotantibus. Et affirmatiuè respondet, quia iurisdictio voluntaria, qualis est illa, quæ Confessario competit, in quouis loco exerceri potest, vt ex diuersis constat legibus, iuxta quas & loquuntur Scriptores. Limitatio ergo addita non conditionem, sed modum importat, ex quo actus non redditur inualidus, si contingat non obseruari, iuxta communem Doctorum sensum; & apponitur ad rixas inter Regulares & Parochos euitandas. Iuxta quæ non videtur huius Auctoris resolutio casui, de quo agimus, adaptanda: quia suspensio stare potest etiamsi actus contra legem factus possit esse validus, & non est idem designari locum aliquem pro actione aliqua, & sic non vitiari substantialiter factum alibi; & prohiberi locum expressè, & nihilominùs actum in eo exercitum minimè suo valore fraudari. Prætereà P. Bordonus de excipiente Confessiones ægrotantium rogat, & non in speciali mulierum; cùm tamen Edictum de mulieribus procedat, nec ægrotantes includat, vnde pro illis, si ægrotent, aut rationabili ex caussa ad Ecclesiam ire non valeant, fauorabiliter decernit, vtpotè ab Episcopi mente penitus alienum. Quidquid de hoc sit, in eo videtur P. Bordonus Assertioni nostræ fauere, quòd validam absolutionem statuit, cum tamẽtamen id neget P. Verricelli, & item quia se refert ad dicta Quæs. 3. nu. 23. in eadem Resol. vbi quærit an Episcopus possit quoad tempus, loca, & personas, facultatem dare audiendi Confessiones? & respondet affirmatiuè, addens sic: & ita decreuit Sacra Congregatio hoc
procedere quando Regulares reperiunt non ita idoneos, secus verò quando sunt simpliciter idonei. Sic ille statim tenore Declarationis inducto. Pro quo magis in specie Cespedes de Exemptione Regularium Dub. 147. n. 7. & 8. Pasqualigus Quæst. 198. & generaliter Bruno Chassaing de Priuilegijs Regularium Tract. 5. Cap. 2. Proposit. 4. Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disputat. 2. num. 7. & alij, de quibus Sect. præced.
243
*Probatur fundamentis ibidem adductis,
Et priuilegia pro eodem.
& prætereà ex Declaratione Cardinalium apud P. Bordonum suprà. Item & alia apud citatum Brunonem vers. Secunda pars. Quibusdam enim Episcopis arbitrantibus in vi Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili posse limitationes in suis approbationibus apponere, sic respondit: Sacra Congregatio decreuit vi illius Con
Declaratio alia magis vrgens.
stitutionis Episcopos Regularibus, quibus non incumbit cura animarum, non posse præscribere, vt certis tantùm in locis, vel temporibus, aut certarum personarum Confeßiones audiant, vel alia illorum priuilegia in Sacramentis administrandis restringere aut moderari. Sic Eminentissimi Patres, supponentes vt certum & penitus exploratum Regulares pri|uilegium habere, vt sine limitatione loci possint vbique Confessiones excipere, & est illud à Paulo IV. & Pio V. concessum Mendicantibus apud eumdem, & consequenter ijs, qui eorum priuilegijs potiuntur. Ex quo habemus immeritò P. Verricellum Decretum S. Congregationis anni 1615. die 20. Nouembris opponere, quandoquidem quod à Nobis est adductum, recentius est, post Gregorium inquam XV. anno 1621. electum: cuius & Constitutionem ab eôdem scriptore propositam, non obstare, habetur pariter manifestum Et fuisse illam quoad Censuras ab Vrbano VIII. reuocatam dictum à Nobis aliàs.
Parte 4. n. 160. & seq.
Sicut neque Decretum Alexandri VII. exponendum iuxta dicta n. 237.
244
*Dico Secundò. Ob vitandas cum Epis
copis controuersias, vbi Edictum tale fuerit, si Religiosus Confessarius ex caussa non ita manifesta, iudicauerit audiendam esse in priuata domo Confessionem, potest id cum dissimulatione præstare, ita cum muliere se gerens, vt nullus Confessionem, sed secretum aliquid apprehendat. Putat P. Verricelli, stante Edicti præfati obligatione, licere Confessionem eius, quæ eo die ad Ecclesiam nequit accedere, ne vel vno die in statu peccati sit, aut cum graui scrupulorum cruciatu, iuxta sententiam P. Petri Hurtadi de Mendoza 2. 2. Disput. 173. §. 224. vbi asserit sufficientem esse caussam petendi Sacramentum ab indignè ministraturo, ne quis cubitum eat cum peccato mortali. Quæ ratio cùm nequeat esse omnibus manifesta, sufficiens esse in casu, de quo agimus, ad dissimulandam modo prædicto Confessionem. Indicat autem Auctor idem etiamsi non sit peccatum mortale, scrupulorum cruciatum sufficere, qui tamen numquam sine remorsu mortalis peccati contingunt. Sic autem affectos non semper etiam in Ecclesia audiendos confiteri volentes spiritualium Magistrorum salubre documentum est, de quo ille Tract. 5. Quæst. 5. n. 22. vnde titulus ille non videtur sic generaliter admittendus.
Loading...