SECTIO XXI.

SECTIO XXI.

An Proreges Indici communem possint indifferenter accipere.
310
*DIctum de hoc in Thesauro Tit. 4. Cap.
4. vbi resolutum non posse, quia id legibus prohibitum, eo quòd Præsides Audientiarum Regalium sint, & circa Præsides absoluta prohibitio procedit: quod quidem non videtur communiter obseruatum. Cui resolutioni videtur obstare posse, Proreges in ijs,
in quibus Præsides esse possunt, non habere suffragium, & ita cessare rationem prohibitionis, quæ eò tendat vt violandæ iustitiæ periculum amoueatur. Exodi 23. v. 8. Nec accipies munera,
Exodi 23. v. 8.
quæ etiam excœcant prudentes, & subuertunt verba | iustorum. Quæ vltima verba sic exponit Abulensis Quæst. 8. in citatum Caput: Dicuntur subuerti,
Quanta munerum vis.
vel mutari verba iustorum, quia verba antè benedicta, posteà mutantur in malum: vt si quis iudicet in aliqua caussa iustè, & posteà aliquis afferat munera
Abulensis.
(affectat habet ille, sed videtur error) mutabit verba retractando sententiam, vel inquirendo aliquem modum, per quem ipse, qui dat munera, debeat magis probare de iure suo, & ita sit color ad retractandam sententiam, tamquàm iniquam, vel indebitè latam, non allegato iure partis, vel concluso in caussa. Sic ille. Ex quo apparet, cùm de repellendis muneribus agitur, ad solos iudices prohitionem dirigi, vnde & in Iure vulgaris illa diuisio
Indicum diuisio.
iudicum Ordinariorum, & delegatorum, circa quos discrimen aliquod in munerum acceptione statuitur, de quo ex professo in Thesauro Tomo 1. Tit. 3. nu. 31. & Tit. 4. nu. 196. De alijs autem qui iudices non sunt, nihil tale statutum, nisi quatenus aliquas in iudicio partes habent, vt sunt Fiscales, qui pari cum Togatis alijs iure censentur; & in ijs, qui pro ministerio stipendium habent publica auctoritate taxatum, vt Tabelliones, Alguacelli Cancellariarum, & sic alij, cùm de stipendij ipsius solutione agitur, secus quando ab eo vacant, & amicabili ratione res agitur.
311
*Si dicatur Proreges eo ipsa quòd Præsi
des sunt, caussas litigantium posse magnoperè promouere, quia Auditores eorum ad vnam partem propensionem attendentes, in eam pariter propendebunt, ne eorum incurrant offensionem. Id non videtur vrgere, quia cùm Proreges sint viri principes, & præ nobilitate excelsioris animi, nec non verissimè Christiani, non est credibile propter sordes donariorum, rem apertè contrariam iustitiæ volituros, & extorquendo ab ipsis iniqua suffragia, cum onere restitutionis, vnde ipsis valde quæstuosa sit euasura coactio. Et quidem si Rex adesset, cuius amplissima potestas est,
non posset contra illum formari præsumptio talis, cùm primarius iustitiæ patronus sit: & ita videtur etiam de illo sentiendum, quem ipse loco sui cum amplissima destinat potestate, quam exponit pro Indicis religiosissimæ memoriæ Philippus Tertius Rex noster in quadam schedula die 19. Iulij An. 1614. in qua sic loquitur: Que los Vir
reyes como Lugartenientes del Rey pueden hacer y proveer lo que la Persona Real, y sean obedecidos como quien tiene sus veces, sin replica, ni interpretacion &c.
Pro quo Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 10. nu. 2. & in Politica Lib. 5. Cap. 13. §§. prioribus. Et licet contingere posset vt aliquando
non consonum iustitiæ quidquam patraretur, id quidem cùm rarum æstimari debeat, non debet communem regulam variare. Sic enim Proreges vxores in prouincia suæ gubernationis ducere prohibentur, de quo statim: nec proptereà quòd aliqui eorum ita iustitiæ zelatores inueniri possint, vt connubij occasione nihil sint eidem aduersum effecturi, generalis illa debet dispositio circa tales alterari, quia id rarum censeri debet, & ita non curandum.
312
*Accedit prætereà ratio ex eo desumpta
quòd in enumeratione eorum, quibus receptio munerum prohibetur, non sunt expressi Proreges: nam quando illi in alijs dispositionibus comprehensi veniunt, non parcitur eorum titulis, etiamsi de Præsidibus mentio expressa habeatur. Quod quidem videre licet in schedulis de non contrahendo matrimonio intra prouincias gubernationis agentibus, vt est obuium apud citatum Scriptorem Tomo 2. Lib. 4. Cap. 4. & in Po
Alia Philippi 2.
litica Lib. 5. Cap. 9. De casarse los nuestros Virreyes, Presidentes, Oydores &c. Et inferiùs. No se pueden casar, ni casan en las dichas nuestras Indias los dichos nuestros Virreyes., Presidentes, y Oydores &c. quæ sunt verba Philippi Secundi Regis nostri præclarissimæ recordationis, vt alia omittam. Idem videre licet in schedula alia Philippi Tertij die 17. Septemb. An. 1616. in qua cauetur, Que
Alia Philippi Tertij.
los Virreyes y Presidentes se abstengan de llamar à los Oydores à sus casas à horas desaccomodadas, è indecentes, si la grauedad de los negocios no obligare à ello: Et in recentissima quadam Serenissimæ Reginæ nostræ Gubernatricis die 30. Nouemb. An. 1666. pro colligendo pecuniario subsidio ad
sumptus in Canonizatione B. Francisci Borgiæ faciendos sic: Y mando à los Virreyes, Presidentes, y Oydores de las Audiencias Reales &c. Iuxta hæc ergo, & alia eisdem consona, videtur pars ista non leuiter roborata.
313
*In contrarium tamen sua sunt funda
In contrarium quæ faciant.
menta, & quidem non leuia: argui enim potest. Primò, quia cùm iudices sint, ad ipsos spectat quidquid de iudicibus supremæ potestati subie
ctis generaliter in Iure dispositum circa acceptionem munerum inuenitur: pro quo & Textus & Auctores congerit P. Thomas Sancius Lib. 3. Conciliorum Cap. Vnico Dub. 1. Cùm ergo Hispaniæ Regibus ardens iustitiæ zelus assistat, cui excipiendorum munerum ampla potestas nimis quantùm obsistit, non sunt credendi hac in parte ministris suis velle generaliter indulgere, aut eorum alicui, in quo forsitan maior esse prohibitionis ratio potest, & scandalum perniciosius: Secundò arguere, & quidem non con
temnendo discursu possumus, quia Ius Cæsaricum prohibitionem huiusmodi statuens, de Proconsulibus, & prouinciarum Præsidibus loquitur iuxta Romani Imperij dispositionem, vt constat ex l. solent §. finali, de officio Proconsulis, & l. Plebis cito. D. de officio Præsidis. Obseruant autem graues & eruditi Scriptores Proreges illis respon
l. Solent. l. Plebiscito.
dere, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 4. Cap. 9. nu. 7. vnde videntur eorum iure censendi. Tertiò, Quia Præsidibus onus præ
fatæ prohibitionis incumbit, vt vidimus, in quibus tamen eadem quæ in Proregibus ratio videtur militare, ijs non obstantibus, quæ pro eorum parte sunt à nobis adnotata. Præsides enim Regiorum Conciliorum viri magni constitui solent,
& qui Proreges in Regnis præcipuis aut fuerant, aut posteà fuerunt. Sic modo Excellentissimi Comites de Castrillo, & de Peñaranda, quorum prior ex Indiarum Consilio Prorex Neapolitanus constitutus, nunc in supremo Castellæ Consilio præsidet: alter ex Indiarum etiam Consilio in eodem Regno Prorex, ac perfunctus munere ad Indicas curas regressus, officij tanti retenta, dum abiret, proprietate. Marchio Salinarum Dom. Don Ludouicus de Velasco, bis in Noua Hispania, Prorex, in Peruuio semel, Indico Consilio datus Præses, quod & titulo gubernationis moderatus Excellentissimus Dux Metinæ, Turrium | Neapolitano potitus Proregnatu, quibus & addi magnus sanè Peres potest Marchio à S. Germano, & de la HinojoraHinojosa, Indici etiam Senatus PręsesPræses, magnis aliàs clarus muneribus, quia erat illi ad magna quæque peragenda promptum & expeditum ingenium; & qui hos præcessit omnes Excellentissimus Dom. D. Petrus de Castro, & Andrade, Comes de Lemus, prius Neapolitano in Regno Prorex, & deinde Indico Consilio Præses designatus. Et quis in viris talibus acceptione munerum periclitaturam iustitiam suspicari possit, sicut & in similibus, qui Consilijs alijs dati Præsides, non equidem minoris abollæ? & tamen legibus munerum acceptionem prohibentibus comprehensi, vt proptereà Proreges etiam comprehensos affirmare meritò debeamus.
314
*Quòd si dicatur Ius Cæsareum pro Hi
spania nullam inducere obligationem suas habente peculiares leges, & in præsenti caussa satis manifestas: id non videtur obstare: nam ex legibus Hispaniæ arguimus, quibus Præsides comprehensi, & vt excipi non debent cùm Proreges ita etiam sunt, vt contenditur, ex Cæsareo Iure vrgemus, cui neutiquam verosimile est voluisse Reges nostros contraire, cùm circa hoc generaliter loquendo vrgentiores illas reperiamus, quod apertè demonstrandum. Nain in citata l. solent sic habet Vlpianus: Non verò in totum Xenijs ab
Solent.
stinere debebit Proconsul, sed modum adijcere: vt neque morosè in totum abstineat; neque auarè modum Xeniorum excedat: quam rem Diuus Seuerus, & Imperator Antoninus elegantißimè Epistola sunt moderati, cuius Epistolæ verba hæc sunt: Quantùm ad Xenia pertinet audi quid sentimus: Vetus prouerbium est, οὐτε πανι, οὕτε παντονε, οὐτε παρὰ παντων, (idest, Neque omnino, neque semper, neque ab omnibus) Nam valde inhumanum est à nemine accipere: Sed passim, vilißimum est: & omnia, auarißimum. Et quod mandatis continetur, ne donum, vel munus ipse Proconsul, vel qui in alio officio erit, accipiat, ematue quid, nisi victus quotidiani caussa, ad Xeniola non pertinet, sed ad ea, quæ edulium excedant vsum. Sed nec Xenia producenda sunt ad munerum qualitatem. Hæc ibi, iuxta quæ apparet prohibi
tionem non esse adeò strictam, vt Xeniola accipi nequeant, quæ frequentiùs ad palati solent gustum pertinere. Postrema autem verba interpretatione videntur indigere. Dum dicitur Xenia ad munerum non esse perducenda qualitatem. Circa quæ Glossa qualitatis nomine necessitatem dicit indicatam: pro quo adducit. l. Scio D. de annuo legato. §. 1. vbi nihil ad rem. Melius probari potest ex l. Munus. la. 2. D. de Verborum significat. vbi sic
l. Munus sala. 2.
dicitur: Munus propriè est quod necessario obimus, lege, more, imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. Dona autem propriè sunt, quæ nulla necessitate
iuris, officij, sed sponte præstantur; quæ si non præstentur, nulla reprehensio est: & si præstentur, plerumque laus est. Sed in summa, in hoc ventum est, vt non quodcumque munus, id & donum accipiatur: at quod donum fuerit, id munus rectè dicatur. Sic ibi. Xenia ergo non esse producenda ad munerum qualitatem, est dicere, non esse ita extendenda, vt liberalitas in necessitatem adducatur: quod quidem non rarò accidit: & Indis hoc esse malum non semel illatum, à nobis dictum aliàs, nonnullorum inclementia, qui in pusillis istis in Christum credentibus volunt facere necessitatem ex virtute, cùm in se ipsis virtutem de necessitate facere debuissent. Potest etiam dici muneris nomine honorarium in supremis Magistratibus designatum, ex diuisione muneris honorarij, & quod puri est oneris, de qua in l. Munus. cit. Tit. vt sit sensus Xenia non debere extendi, vt qualitatem talium Magistratuum exæquent, aut illi cum proportione respondeant, vt magnis magna dentur, eximijs eximia, sed quæ decent, & sine rubore possint ab offerentibus præsentari. Addi & illud potest, quod ex discrimine inter Xenium & munus verosimile etiam occurrit, vt Xenia non sint ad qualitatem munerum producenda, vt scilicet non tam Xenia, quàm munera, idest, largitiones quæstuosæ videantur.
315
*In l. Plebis scito. Sic Modestinus: Plebis
l,. Plebis scito.
scito continetur, vt ne quis Præsidum munus, donumve caperet, nisi esculentum, poculentumve, quod intra dies proximos prodigatur. Sic ibi Xeniorum
Authenticum Iustiniani.
licentia coarctata. Id autem Correctum nouo iure Authenticorum à Iustiniano Collat. 2. Cap. 14. §. Scriptum est exemplar huiusmodi. Vbi sic Imperator Dominico Præfecto Prætoriorum apud Illyricum, post alia: Sicut enim Curialibus parcere volumus, ita & defensorum castigare & retinere auaritiam Sancimus: & ab eis præsumere accipere à nostris subiectis, nisi secundùm quod eis administrat Respublica; aut si non est aliquod eis publicum salarium, quantùm inculpabilis antiquitas definiuit à Spontaneis ipsis magis, quàm ab inuitis accipiant: & hoc primum, & quantùm eis ad mediocrem sufficit vitæ gubernationem. Sciant enim quia si citra hæc aliquid acceperint, non solùm quadrupli subiacebunt pœnæ, sed etiam exilium habitabunt continuum, priùs eis plagis corporis infligendis. Sic Imperator. In qua tamen rigida sanctione, neque vxorum, neque filiorum adiuncta mentio, vt ij scilicet Xenia prohibeantur accipere, quod & in præfatis Digestorum legibus licet obseruemus; id tamen à Regibus nostris aliter constitutum, dum & vxores & filij munera accipere prohibentur, etiam quæ ad victum spectant: vt videre est in l. 56. Tit. 5. Lib. 2. nouæ Recopilat. ibi: Ni dadiua
alguna de qualquier valor que sea, ni cosas de comer, ni beber &c. durante sus officios:
ni lo pueden recebir mugeres, ni hijos, en poca, ni en mucha cantidad, directè ô indirectè &c. Ex quo non obscurè conuincitur leges Hispaniæ strictiores esse Cæsareis, & ita non esse admittendum in Proregibus id, quod neque in summæ post Imperialem dignitatis iudicibus permissum inuenitur.
316
*Vbi dicet forsan aliquis Iustinianum in
suo Authentico de Præfecto Illyrici non locutum, sed de inferioribus iudicibus, seu Curialibus, circa quos vult inuigilare Præfectum, ne id à subiectis recipiant, quod Edicto Imperiali cauetur: Id quod etiam ex pœnæ qualitate colligitur, postremis illis verbis: Priùs eis plagis corporis infligendis. Talis enim neutiquàm infligenda Præfecto, quem Gloriosissimum vocat, vt videtur manifestum. Sed hoc certè non videtur vrgere; nam cùm Authenticum dictum statuat ius strictius, minimè ex eo arguere licet ad introducendam laxitatem. Præterquàm quòd vigilantia ipsa commendata Præfecto, id ipsum indicat: si enim ille iuberet, & secus faceret, vana esset eius cura, | quandoquidem vna destrueret manu, & quidem validiore, quod alia construxisset. Notissimum enim est quod à Claudiano eleganter dictum:
Nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent quàm vita regentis.
Claudianus.
Adde in rectoribus dictis rationem militare eamdem, submouendæ inquam auaritiæ, quæ malorum omnium radix: & quòd à Republica commodum suo statui salarium accipiant; quod in Peruuianis Proregibus est quam verissimum; nullis enim in vniuersa Hispanica Monarchia sublimioris notæ Magistratibus luculentius stipendium inuenietur assignatum: Quod autem de pœna dicitur, congruum suscipit intellectum, vt scilicet cum proportione accommoda accipi debeat iuxta peccantium conditionem, id quod in alijs delictorum generibus constat euenire. Ex quibus Tertiò argumentari possumus, ex obligatione scilicet aduigilandi in Proregibus, ne subiecti ministri munera accipiant, quia id commodè præstari nequit, si ipsi aliter se gerant, & quod in alijs punire pergunt, in se ipsis amplectuntur.
317
*Argui etiam Quartò potest, quia in Pro
4. Ex synditatusyndicatu.
regum Syndicatu prædicta munerum acceptio censuræ subest, & solerter agitur, ne quis de repetendo eo, quod est largitus, tractet: & solet sic petentibus reddi ante iudicialem expostulationem, vt nota ex huiusmodi tractatibus euitetur. Mutantur enim hominum voluntates, & quando neque timent, neque sperant, aliorum honori non consulunt, actione vna & vindictam & compen dium relaturi. Tandem qui accipiunt solicitè curant vt res secretò transigatur. Et quare hoc? Nam si id licitum, quid timent; soli enim qui malè agunt, odio habent lucem, luce ipsa mundi Christo sic clamante Ioan. 3. Reges certè cùm donaria accipiunt, in publica id esse luce non verentur, sicut & Dynastæ, dum à subditis id genus obsequij recipiunt; quia licitum cùm sit, non est curlucis officium reformident. Videtur ergo hoc satis verosimile.
318
*Dico Primò. Proreges Indici generali
ter loquendo non sunt à legibus acceptionem munerum prohibentibus exempti. Sic diximus citato Thesauri loco: id quod etiam adducta nuper fundamenta videntur euincere.
Dico Secundò. Quæ ad edulia spectant, aut
poculenta non videntur cum rigore prohibita. Id ex eo ostenditur, quia sic vsu receptum, & vsu quidem non quorumlibet, sed ipsorum etiam Religiosorum, qui affectum suum, quem testatum esse oportet erga viros tantos, à quibus omnes in multis dependent, sic solent reddere manifestum. Et res tales in Indijs non ea sunt regulanda mensura, quæ in Europa solet attendi, quia singularis opulentia, splendidiùs & copiosiùs exercetur. Pro quo & stat communis sententia scriptorum asserentium posse accipi munera citra mortalem reatum, quando nullum est periculum peruersionis, pro qua P. Fragosus Tomo 1. Parte 1. Lib. 3.
Disputat. 9. n. 30. alios adducens P. Tamburinus Lib. 9. in Decalogum Cap. 2. n. 7. iunctis ijs, quæ habet n. 6. P. Molina Tomo 1. Disput. 88. §. Illud admonuerim. Et alij. Atqui in Proregibus nequit cum fundamento dici, sicut nec timeri, ob receptionem munerum prædictorum peruersionis periculum incursuros: ergo sine grauis culpæ reatu illa possunt acceptare. Accedit sententiam esse multorum, non obstante Authentico citato vim suam retinere l. Solent. & l. Plebis cito admittentes, quas vidimus, largitiones; immò & legibus Hispaniæ non esse introductas sunt etiam qui tradant, vt significat P. Palaus Disputat. 2. de Iustitia,
P. Palaus.
commutatiua Puncto 21. n. 7. & 13. Quod quidem in Proregibus potiori ratione locum habet, vt nuper dicebamus. Quibus & videtur colenda,
secundùm se loquendo, nullum peccatum esse, quia vel legibus non prohibita, vel consuetudine firmata, & omnis periculo peruersionis immunis: vnde aliqui ex citatis licitam dicunt, sic autem & veniale excludunt, quia id quod sine veniali fieri nequit, licitum non est. Dixi Secundùm se loquendo, quia ex adiunctis circumstantijs vitiari potest, vt ex nimia cupiditate, aliquali scandalo, aut gloria vana, dum genus illud quasi adorationis exoptant. Quamuis & hoc vltimum honestari possit, si non vanæ sit gloriæ studium, sed cultus decentis, attenta sublimi eorum dignitate.
319
*Dico Tertiò. Si caussa aliqua apud Pro
regem criminalis aut ciuilis agitur, quodcumque munerum genus eis debet censeri prohibitum. Id probo, Quia sine graui inconuenienti stare talis acceptio nequit: non quidem ex eo quòd peruersionis periculum sit, vt diximus, sed quia si in fauorem dantis non feratur sententia, inhumanum videtur rerum illius dispendium admisisse, & non leuis querelæ occasionem præbuisse. Quòd si dicatur munus posse accipi antequàm Prorex animum suum circa ius litigantium informârit, & sententiam præconceperit: Non videtur satisfacere, quia præconcipere debuit muneris largitorem aduersa fortuna feriendum, vnde & inhumanè agendi periculo se exponit, & grauis querimoniæ. Hoc autem non euenit quando ante caussæ, nec de illa in speciali cogitatum, dicta præcurrit acceptio, quia illa non animo alliciendi Proregem in ordine ad lites, & criminales caussas videtur disposita, sed beneuolentiam sibi conciliandi, quæ omni iudiciali respectu circumscripto exoptabilis est, & potest obsequijs prædictis obtineri, & ex præfata instantia firmatur etiam idem dicendum quando sententia est in fauorem dantis munera præconcepta; quia cùm talia esse occulta nequeant, is, contra quem sententia lata est, præ dolore victoriæ, si res inter partes agitetur, Proregem muneribus corruptum inclamabit. Et licet falsò, cùm apparenti tamen fundamento, & non sine boni nominis iactura, cùm debeat ille præ alijs satis compertum diuini Spiritus dictamen amplecti: Curam habe de bono
Eccli. 41. v. 35.
nomine. Eccli. 41. v. 15. In quo quidem Proreges aliqui singulari exemplo præfulsere. Et etiamsi res inter partes non agatur, vnde timeri præfata nequeant, semper bonis nominis est timenda iactura, quia vt dictum nuper. Secretum pro talibus esse nequit, & dantes ipsi sunt etiam quandôque præcones, qui & existimare poterunt suis se obtinuisse muneribus: & certè dum ad largitiones procedunt, non rectè de ijs iudicant, quos illis flectere nituntur, & sic ad iudicia procedere, puris manibus non venturos. Et resolutio præsens, quòd ad illius auctoritatem spectat, pro se habet Iuris communis leges, & Hispaniæ pecu|liares, cum auctoribus loquentibus iuxta ipsarum mentem. Neque suffragatur quod de consuetudine Assertione præcedenti dictum, quia circa hoc illa non extat, & reuera si extaret, non esset rationabilis & legitimè præscripta, sed abusus, qui etiam circa alia minimè tolerandus, inualuit.
320
*Dico Quartò. Licet munerum accep
tio, de quibus nuper, cum ea ampliatione, quam pro Indijs admitti posse statuimus, tolerabilis sit, non tamen si ita excrescant, vt sustentationi magna ex parte deseruiant, aut ex illorum venditione copiosa pecunia redigatur. Id facilè ostenditur attentis legibus adductis, in quibus Xeniola dicuntur, vel si Xenia, cum eà tamen limitatione, vt Xeniola censeri debeant, vnde nihil contrarietatis in ipsis. Quòd verò pro Indijs augeri possint; prudenti est auctione regulandum, non ita tamen excessiua, vt locupletior inde reddatur accipiens, & illud impleatur, quod Hispano iactatur prouerbio: Quien te hace el pico, te hace ritorico. Idest, Qui tibi præstat victum, ille & te facit diuitem. Quomodo ergo Xeniola dici possint, quæ tali habentur in pretio, & copiosos in accipientibus sumptus impediunt, & ita possunt reddere locupletes?
321
*Dico Quintò. Acceptio rerum aliqua
rum Oratoria spectantium non videtur damnanda, etiam si argenteæ, aut decoratæ, nec leuis pretij sint. Probari potest, quia in hoc nihil apparet turpis cupiditatis execrationem sapiens: vnde & nonnulli circa receptionem munerum scrupulosi Proreges, circa huius generis donoria non hærent, dicentes illa non tam sibi, quàm Deo, aut Deiparæ, agnita circa ipsam singulari illorum deuotione, conferri. In quo quidem neque scandalum esse potest, quod timendum vereantur: si præsertim, & dantium conditio, & tempus, aliæque circumstantiæ, vt vitetur, expendantur. Ne scilicet ab eo, qui pendentem habet caussam accipiantur, aut pretium videatur officij, vel pompaticè deferantur. Vbi obseruandum est, quòd licet dicta munera deuotionis tribuantur intuitu, & sacris ministerijs applicanda; non ideò accipiens prohibetur quo minùs de ijs possit tempore labente disponere, quia hoc modo interpretanda est voluntas largientium, qui Proregum voluerunt obsequi voluntati, & eo vsi sunt largitionis modo, qui ipsis arbitrati sunt futurum gratiorem. Vnde aliqua ad vsus etiam non sacros apta ad illos quandoque adduci poterunt, vt candelabra, phialæ, suffumigatoria, & sic alia.
322
*Dico Sextò. Munera gratitudinis gratia
collata Proregibus, quæ pecunia non constant, admitti possunt, si exorbitantia non sint. Hoc vsus iam pridem admisit, & vtinam apud omnes cum limitationibus præfatis. Et eorum, qui vsum probarunt conscientiarum Proregum directores, ex eo fortè permoti, quòd existimarent generaliter loquendo non esse prohibita in illis munerum acceptionem, quia rem istam non curarunt penitius inscrutari, contenti circa venditionem officiorum absurdum non tolerandum amouere, qui interuenire non videtur, quando ante officij collationem nihil datur, sed eo finito, aut tendente ad finem: cùm tamen generaliter prohibitio extat, vt benè probat P. Thomas Sancius citato Cap. 1. n. 18. & 30. & P. Molina Disputat. 88. citata §. Contraria sententia. Quo pacto etiam accipiendum id quod tradit P. Fragosus nu. 39. §.
P. Fragosus
Quæres. Vbi cum Marsilio ait posse iudices aliquid ampliùs quàm merentur recipere post la
tam sententiam, quæ transiuit in rem iudicatam, si nullum de hoc intercedat pactum, & partes ex liberalitate, siue ex gratitudine donent, neque ipsi capiant pro pretio, aut ob caussam principalem. Accipiendum inquam seclusis legibus, vt sibi constet in ijs, quæ habet nu. 28. & 33. Erat autem pro eo specialis cautio l. 2. Tit. 1. Lib. 9. nouæ
Lex morænouæ Recopilat.
Recopilationis, ibi: Aunque sean fenecidos los negocios. Et verò nisi generalis prohibitio, quæ in
Obstare ostenditur.
communi sorte, & municipalibus extat, hoc modo Iure esset intelligenda, corruptioni iustitiæ porta latissima panderetur, Iudices enim spe munerum accipiendorum ditioribus & potentioribus fauerent, & ita pauperes iniquis sententijs subiacerent, & reuera iudicibus, si iustè iudicent, non est debita gratitudo, quia ad id eorum obligatio compellit officij & quando sic accidit, cùm beneficium non sit, neque etiam gratitudo debetur. Si verò aliquid gratuitum interuenerit, nec tamen constat quo id animo factum sit, neque beneficium æstimari debet, atque ita qui in lite vincunt communiter arbitrari solent pro se iustitiam stetisse; etsi caussa cadunt, de iudicibus solent conqueri, & violatam ab eis iustitiam conclamare. Et vt reuera gratuitum illud beneficij
rationem subeat, sicque gratitudinem mereatur, hæc modis alijs exhiberi potest, neque est ad munera solum modò reuocanda: verbalis enim gratiarum actio esse potest, & vrbanis officijs quandoque vtilibus gratus animus ostendi. Pro quo ita Seneca Lib. 6. de beneficijs. Cap. 29. Quam
Seneca.
multa sunt, per quæ quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus; fidele consilium, assidua conuersatio, sermo comis, & sine adulatione iucundus, aures, si deliberare velit, diligentes; tutæ si credere: conuictus familiaris &c.
323
*Cùm ergo generalis ratio gratitudinis
fundamentum non præbeat Assertioni, videndum vnde illa Proregibus suffragetur. Et in primis afferri potest vsus, de quo dictum; pro quo illis in syndicatu lis numquàm intenditur, vnde
& Regia indulgentia pro eo videtur assistere: posse enim Reges licentiam pro accipiendis muneribus largiri, videtur compertum, & ita vt certum statuit P. Palaus citato Puncto 21. §. 3. nu. 1. Vnde & vtrumque Ius esculenta, vt vidimus, & poculenta etiam iudicibus circa caussarum particularium decisionem intentis, indulgent. Quod intelligendum quandò neq;neque scandalum, neque periculum peruersionis imminet. Prædicta autem licentia præsumitur, quia Proreges copiosas Regi solent facere largitiones ex Indiarum præcipuis fructibus, auro, scilicet & argento; quas & exigi quandoque scimus, quas tamen ex salario, licet pingue illud, non ea pecuniæ copia supersit, vt largitionibus adeò splendidis satis esse queat, si largientibus notabile aliquod ex suo sit labore subsidium relinquendum, vt Regia petitio supponit, quæ circa moderatam portionem, & non circa præcipuam emolumentorum substantiam ordinatur. Prætereà ipsa Proregalis dignitas ad
hoc videtur conducere, quæ valde ad Regium | accedit; & vt eruditi Scriptores volunt apud Dom. Solorzanum supra nu. 8. supra Proconsularem, & Præsidentialem eminet, vnde mirum non est, si id genus obsequii admittat, quod gratitudinis titulo exhibetur ab ijs, qui acceptis officijs, & honorem & emolumenta pretiosa compararunt.
324
*Dixi, Quæ pecunia non constant, si exor
Cur pecunia non admittatur.
bitantia non sint. Et quod ad pecuniam attinet, ex se apparet indecorum, & rationem solutionis habere, cùm sit illa pro commercijs inuenta, & quidem xeniorum nomine ea, quæ Magistratibus offerri possunt iuxta Cæsareas leges, vt iam vidimus, designantur: xenium autem illud dictum quod dari solebat hospitibus, aut mitti ami
Quid xenium.
cis, de quo Grammatici, & Martialis Interpretes Lib. 13. qui est de xenijs, inter quæ de pecunia nihil. Posset autem mitti & admitti, quando in pecuniâ aliquid speciale esset, propter quod æstimationem sibi peculiarem conciliaret, ratione artificiosæ cusionis, splendoris, nouitatis &c. Et ita non tam commercijs, quàm amicabilibus obsequijs seruitura. Quòd verò ad exorbitantiam
spectat per se videtur apertum, & conuincitur prætereà ex dictis Assertione 4. circa illa, quæ ad victum spectant, nec non ex nuper dictis de proprietate xeniorum, & quidem luculenta adeò munera non sine graui esse nota possunt. Præterquam quòd vt comparari à donaturis queant, quibus & insuper opima est substantia futura, multa agenda sunt minimè iustitiæ consentanea, aut Christianæ pietati: Vnde ianua hæc claudenda à Confessarijs, & conscientiæ Proregum
moderatoribus. Quòd si fortè sint qui aperiant, ipsi viderint, directionis suæ rationem iudici omnium reddituri. Sed quid fortè dixerim, cum certò sciam fuisse qui dicerent Excellentissimo Proregi iuxta hæc inflexibili, vt quæreret qui accipiendorum munerum vtilia ipsi futura consilia præberet, & viam hinc timoratæ conscientiæ difficilem complanaret. Et præbuisset sanè ille, eo tamen ipso Principi Christiano suspectus, qui non placentia, sed secura conquirit.
325
*Dico Septimò. Prohibitio munerum, de
quibus diximus, obligationem sub reatu culpæ lethalis inducit. Sic citati generaliter loquentes, & alij apud ipsos. Ratio est, quia materia est valde grauis, & violatio legum prohibentium in magnum redundat Reipublicæ detrimentum: ex quo fundamento Doctores complures adducti à nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 2. n. 3. grauitatem obligationis desumendam affirmant. Pro quo etiam videndus Iosephus Rocafull in Praxi totius Theolo
Rocafull.
giæ Parte 3. Lib. 6. de legibus. Cap. 8. §. Sit assertio: ex materia. Quibus accedit id quod aliqui, pariter adducti, asserunt, tunc scilicet obligationem esse
grauem, quando si talis non esset, bono publico non fuisset conuenienti remedio prouisum in rebus momenti magni: quod quidem in casu nostro videtur manifestum, vbi si obligatio sub veniali tantùm sit, vix erit qui illam attendat; quandoquidem sub lethali etiam reatu vrgens, rem magnam fecerit qui illam non violauerit. Et quidem quando scandalum, aut periculum peruersionis incumbit, lethalem transgressionem futuram omnes affirmant; ex quibus prius rarò abesse poterit, & erunt non pauci qui credunt nec posterius: licet enim apud Proreges caussæ largientium munera, agitandæ non sint (quamuis & hoc sæpiùs accidere possit) sed apud inferiores iudices, ijs certè, illi tales de se benemeritos commendabunt, ex quo peruersionis periculum constat imminere. Plus enim aliquando indignatio Proregum, quàm Regum ipsorum formidatur, & nullius est qui infensos sibi eos habere non penitus extimescat.
326
*Dico Octauò. Non desunt Auctores,
qui generaliter loquendo censeant acceptionem munerum non esse lethalem. Illorum fundamentum ex multorum sententia desumitur asserentium leges pœnales ciuiles in conscientia non obligare; quod cùm probabile sit, non est cur in casu nostro non possit securè applicari, vbi de non accipiendis muneribus leges pœnas statuunt, vt vidimus n. 315. pro quibus etiam Authent. Nouo iure. C. de pœna iudicum, qui malè iudicant. & l. 1. ad finem. C. Ad l. Iul. repetund. Sic P. Tamburinus
Tambur.
n. 318. adductus. Cuius sententiam auidè arripuerunt ex ijs aliqui, de quibus agimus, vel potius eorum conscientiæ directores. Vnde cùm à me ex eis quidam (quem omnes vtinam hac in parte, sicut & in alijs Christianis dotibus sequerentur) quid tuta conscientia posset agere in casu generis huiusce requireret, & ego securam, & genio eius consentaneam responsionem præstitissem: mihi sententiam P. Tamburini proposuit, quæ proculdubio ab aliquo eius conscientiæ ductore fuerat instillata. Cui quidem opponi potest leges Hispaniæ, in quibus Proreges videntur comprehensi, pœnas non apponere, licet pro nonnullis alijs iustitiæ ministris adijciant: vt videri potest apud P. Sancium citato Dubio 1. & ita pro illis legum pœnalium libertatem à culpa non extare. Sed ad hoc dici poterit reuera pœnales esse, etiam si pœna non exprimatur in eis, quia arbitraria esse potest, quandoquidem iuxta Ius commune tales sunt, cui se conformare iudex residentiæ potest, aut aliter huius generis reum conuictum castigare. Et ita censet Leander à Murcia in Disquisitionibus moralibus Lib. 2. Disp. 5. Resolut. 34. n. 17. ex quo infert n. 18. non obligare ad restitutionem, pro eo adducens Dianam Parte 6. Tract. 6. Resolut. 59. ita sentientem cum P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 8. Cap. 26. n. 32. & 33. in fine, vbi manifestè contrarium statuit.
327
*His addi potest id quod tradit Guilielmus
Guilielmus Herincx.
Herincx post alios Tomo seu Parte 2. Summæ Theologicæ. Tract. 3. Disput. 3. n. 172. scilicet ex consuetudine fieri posse, & frequenter fieri, vt leges
quæ appositam habent moderatam saltem pœnam temporalem, non obligent in conscientia, etsi vtuntur verbis præceptiuis. In casu autem nostro ita videtur accidere: licet enim in citatis legibus apponuntur pœnæ, ex consuetudine tamen Proregibus moderatæ tantùm imponuntur, vnde leges consuetudine temperatæ; & quando tales sunt, vt moderatam pœnam imponant, non obligare sub mortali tenent multi, qui pro argumento grauis obligationis impositionem pœnæ grauis accipiunt, vt videri potest apud citatum num. 167. & apud Rocafull suprà §. Dico 1.
Rocafull.
Benè verum est Scriptorem hunc obligationem sub mortali agnoscere, si grauitas mate|riæ subsit, etiam si pœna non adijciatur, vt diximus.
328
*Sed certè modus dicendi prædictus solido
videtur fundamento destitutus. Et applicatio sententiæ illius de legibus pœnalibus in conscientia non obligantibus minimè subsistere potest; cùm videamus Auctores pro illa stantes, circa munerum acceptionem aliter pronuntiare, vt videri in Nauarro potest, inter illos præcipuo, qui non solùm acceptionem lethalem censet, sed obligationem restitutionis ex illa resultare multoties asseuerar, vt videri est in Manuali Cap. 17. §. 31.
Nauarrus.
& 33. & in Commentario de datis & promissis Tomo 2. quia iudicat munerum acceptionem esse naturali iure prohibitam, & cùm leges sæculares supra tale aliquid cadunt, licet grauem obligationem non addant, illam tamen roborare. Pro quo n. 57. citati Capitis & n. 4. §. Quare quòd omnia & n. 5. §. Secundo quod etiam, citati Commentarij. Neque alia est mens aliorum. Et quidem neque P. Tamburinus videtur de muneribus magni
valoris locutus, quia n. 6. citato affirmat, si munera ita accipiantur à iudice, vt ab illis nec moueatur ad iniustitiam, nec periculum graue & proximum sit, vt ad eamdem afficiatur, tunc iure naturæ neque illicita, neque restitutioni esse obnoxia. Et huius generis regulariter esse munuscula ex esculentis, vel ex rebus parui momenti; quia tunc non adest caput nec vllius culpæ, nec vllius pœnæ. Quando autem Assertionem suam statuit circa obligationem per leges ciuiles, id quod ex iure naturæ habetur non excludit, sed loquitur præscindendo ab eo, quod dictum à se fuerat de iure naturæ. Atqui iuxta ipsum solum munuscula accipi possunt: immò & in ipsis periculum esse posse significat, dum ait regulariter ita contingere, vnde & aliquoties periculosa esse possunt. Quidquid ergo de obligatione sit ex legibus sæcularibus orta, quod ad rem moralem spectat, & praxim, quam securam inquirimus, non multum consideratio illa conducere potest, iuxta scriptorem dictum.
329
*Sit ergo sententia illa metaphysicè pro
babilis, quoad praxim verò rarò poterit vsui licito deseruire. Apponam autem vnum vel alterum casum in quo vsus non sit penitus damnabilis iudicandus. Prætoris officio functus magnam ex eo pecuniæ summam extraxit, cogitatque in Hispaniam se conferre, & ante nauigationem gratum se Proregi, cui eximium illum fortunæ fructum debere se conspicit, exhibere. Det tunc quod libeat, secluso scandalo, quia cessat iam quidquid obstare poterat licitæ largitioni. Item. Prorex iam finem suæ gubernationis attingens, ab ijs, quos sua beneficentia reddidit locupletes opima dona recipiens, si etiam scandalum absit, non videtur mortalis culpæ reus, quia periculum peruersionis non imminet, suo cùm sit iam officio functurus. Et videbitur forsan alicui idem dici posse, si tunc officium conferat, & grande aliquid titulo gratitudinis ipsi tribuatur. Sed opponi potest in eo palliatam esse venditionem, talis enim accelerata largitio id videtur indicare. Verùm si gratis omnino officium est datum, & accipiens eo se pacto velit gratum demonstrare, licebit illi de suis esse profusum. Quamuis timeri aliunde possit sic dantem, vt id quod dedit suppleat, & aliquid insuper pretij non leuis acquirat, in administranda iustitia non se vt oportet esse gesturum, quod incommodum non semel lamentabilis experientia comprobauit. Si alia his similia eueniant, de illis est similiter iudicandum.
Loading...