*Vbi mirari præstat quàm sine fundamento
scriptor iste Dom. Caramuelem fuerit insectatus,
nolens ad omnia, quæ ab eo sunt dicta attentum
& sincerum animum applicare
: quod si fecisset,
deprehendisset profectò nihil sua illa censura dignum obscuritatis & fallaciæ in superlatiuo gradu, sed luce perspicuum veritatis, vt ex dicendis
constabit. Ergo num. 2007. Theologiæ Fundamentalis resolutoriæ respondenti
n. 1329. citato
prioris impressionis, ita scribit:
Ad ieiunium na
turale, quod Ecclesia requirit in communicaturo occurrit ratio, quæ indiget solutione. Non habet Romana Ecclesia auctoritatem, & cetera vt
n. præced.
Deinde
vers. seq. habet ea, quæ ex eodem dedimus
nu. 196. & nonnulla alia pro vrgenda obiectione statim soluenda. Cùm ergo ibi nihil decernat, sed rationem tantùm, quam oporteat solui, proponat, immeritissimo ipsi illatio illa erronea adscribitur, de qua
nu. 196. & falsissima ac
fallacissima eius ratio proclamatur. Quod quidem
tunc iure fieri posset, si eam insolutam reliquisset, & pro veritate non apertissimè pronuntiasset.
Quod tamen secus accidit, siquidem
num. 2008.
ita loquitur:
His tamen non obstantibus sit resolu
tio. Ille qui non ieiunus (sic legendum, nam ex
errore typographico deest
Non) communicat, peccat mortaliter. Huius resolutionis demonstratio pendet ab ijs, quæ diximus Arti. præced. (scilicet
n. 2006
|
vbi luculentiùs id quod num. præced. est dictum, & statim reponit, de Ecclesiastica institutione circa ea, quæ ad reuerentiam spectant,
licet secundùm se sint indifferentia declarat, &
comprobat)
cùm primam dubitationem soluebamus. Certum est enim non posse Ecclesiam præcipere
rem paruam sub culpa graui:
certum est etiam leuem
comestionem secundùm se consideratam non esse grauem irreuerentiam etsi ad ebrietatem recurratur
&c. Ergo ex his capitibus Conclusio demonstrari non
poterit. Dico igitur non depositionem pilei &c. (vt
num. præced.)
Ita omnes Theologi nemine dempto:
nec est cur in re, de qua nemo Christianus dubitat,
vos soli velitis dubitare. Hæc ille, quibus se ab omni calumniæ iaculo in tuto videtur collocasse.