*Circa quam grauissimam quæstionem dictum à Nobis in
Thesauro Tomo 1.
Tit. 1.
Cap. 7.
&
10.
& Tit. 2.
num. 18.
& seqq. & Tit. 3.
num. 76.
& seqq. & ita quidem cumulatè, vt nihil hoc loco desiderari videatur. De qua agens
P. Herincx
Tomo 3.
Tract. 3.
Disput. 7.
Quæst. 3.
num. 29. affirmat quidem in concursu pro
Parochialibus Beneficijs, quod à Concilio Tridentino adhibendum
|
præcipitur
Seßione 24.
Cap. 18.
de Reformat. præferendum esse digniorem, & si secus fiat, obligationem restitutionis incumbere: concursus enim
indictione videtur contineri implicita sponsio seu
pactum dandi magis idoneo inter concurrentes.
Addit autem quòd posset concursus alia mente
institui, vt nimirùm collator non adstringatur ad
aliquem ex concurrentibus, atque adeò nec ad
dignissimum, sed vt deseruiat per modum inquisitionis ad prudenter, & si liberè, in collatione procedendum: quando videlicet ex aliquo capite id
prudenter colligi potest. Quod quidem cùm addat post assertam obligationem dictam, & inductum Concilij Tridentini decretum, videtur innuere posse id, quod posteà adijcit, in negotio
præsenti locum habere. Sed verò cùm dicat ita
illud accipiendum, cùm ex aliquo Capite prudenter collatoris mens colligi possit, & in casu, de
quo agimus, manifestam Concilij Tridentini
mentem agnoscat, non potuit consequenter loquendo additionem illam eidem applicare. Et
quidem doctrina illa de Paræcialibus Beneficijs
loquendo difficilis, immò & inuerosimilis prorsus
apparet. Collator enim non potest aliam seruare
formam, nec habere mentem, quæ non sit Concilij formæ & menti conformis: Atqui illa pro
electione dignioris stat, vt expressè indicant eius
verba, sic ab Auctore accepta
: ergo debet se ad
dignioris electionem adstringere. Quòd si Beneficia simplicia sint, & concursum ex fundatione requirant, iuxta fundatoris est mentem procedendum, & in ijs, quæ illum non postulant, similiter faciendum. Videtur autem quòd & si non
postulent, possit concursus institui, quia id est
meliori modo fundatoris exequi voluntatem. Et
quemadmodum alijs vijs idoneitas potest explorari, & prudens inquisitio fieri, ita & præfata assumi conuenienter potest, quæ omnium optima
visa est Ecclesiæ, vnde & illam in Beneficijs Paræcialibus præcipit adhiberi.