*
PRolusio tota pro de
finitione militat, in
cujus
Num. 54. adductus Alexander IV. &
cùm in auctographo
sic esset IIII. quarta
littera omissa, aut non
expressa atramenti defectu; vel compressionis III. legitur errore manifesto. Sicut
n. 135.
in principio, ubi sic habetur.
D. Eusebio, ubi
post D. deficit
E, quod ex contextu liquet, &
n. 137.
& 194.
Xepes pro
Yepes. & nu. 182.
Quintus pro
Sixtus, lapsu inexcusabili, qui si
de Sixto V. ageretur, poterat tolerari: cùm
autem de Quarto trium illarum, de quibus ibi,
Bullarum auctore, neutiquam excusandum.
Ubi quidem de Virginis purissima Conceptio
ne agitur, & dici quidem meritissimò potest
eos, qui circa illam errant, non habere sui erroris excusationem. Cùm enim piè & rationabiliter hanc gloriam Virgini possimus asserere, pro qua debet semper Christiana pietas
militare, & ad ita sentiendum Ecclesiæ sensus
festiva celebritate, Indulgentijs, & religiosis
alijs significationibus ardentis devotionis invitat: quomodo non errare censendus sit, qui
hac luce despecta proprij judicij vult dictamen
erraticum consectari
? Stultus homo despicit ma
trem suam. Et quæ mater ut Ecclesia? Et quæ
stultitia major, quàm eam despicere, dum illius
non statur judicio, sed pertinaciæ proprij posthabetur? Aptiùs ad intentum & vivacius illud
Eccli. 3. v. 3.
Et judicium matris exquirens fir
mavit in filios. Deus inquam, de quo ibidem
:
Deus enim honoravit patrem in filijs. Vult ergo
ille ut filij matris judicium amplectantur, pro
quo solicitum se curatorem affirmat. Audiendus ibi P. Cornelius sic locutus
: Iudicium hîc
significat tum jus, auctoritatem, & imperium, tum
sententiam & præceptum. q. d. Deus vult cuique
suum jus servari: unde exquirit, id est, severè jubet, exigit, & punit, ut judicium, id est sententia,
& auctoritas matris conservetur & fiat à filijs:
atque hoc ipso sancit & confirmat matris jus, auctoritatem, sententiam, & præceptum apud filios: ut
filij illud quasi Dei præceptum audire, eiq́ue obedire
teneantur:
ei enim suam, id est, divinam auctoritatem addidit, dum jußit & statuit, ut filij obediant
parentibus quasi Vicarijs suis. Hæc ille: Juxta
quæ satis superq́ue intelligitur, quanti sit Matris Ecclesiæ judicium habendum, quanta
promptitudine amplectenda sententia. Ubi ad
illam hoc loco adlusum prior versus indicat,
dum sic ille
: Filij sapientiæ, Ecclesia justorum.
v. 1. Ut penitus inexcusabiles sint, qui tali judicio ac sententia posthabitis, periculosum judicium, & formidandam sententiam proprij
cerebri, ac devij spiritus, amplectuntur.