SECTIO L.

SECTIO L.

Circa legem quamdam Indos donari prohibentem.

606
*HAbetur illa Tit. 10. lib. 5. nouæ reco
Lex Indos donari prohibens.
pilationis, & est ordine 12. tenoris sequentis: Mandamos que de aqui adelante ninguna merced se haga à persona alguna de Indios. Ante quam sic habetur: Don Carlos y Doña Iuana (eius mater) en Valladolid año de 1523. peticion. 26. Circa quam inquiri potest an ex ipsa obligatio aliqua conscientiæ suboriatur. Et duplicem illius intellectum adducit Ioannes Matienzus Glossa 1. Prior est vt prohibeatur ipsorum Indorum donatio, ne vt serui possideantur; sunt enim omnes liberi, nec ex aliqua caussa effici possunt serui, vt in l. 21. Indiarum. Posterior vt prohibeatur ne habeantur tamquam Vassalli, quod respectu Regis tantum habent, etiamsi fuerint Commendati, Commendatarij siquidem sola possunt exigere tributa, sine iurisdictione aliqua soli Regi, & eius loco iustitiam administrantibus competenti, vnde & tributi pars eo titulo Regi reseruatur, pro quo & sic loquitur: Prout nunc factum est per prudentißimum, egregiumque virum omnibus numeris consummatißimum Dom. Franciscum à Toleto huius regni Peru Proregem meritißimum. Quare ad hunc effectum partem tributorum septimam Regiæ Coronæ, me consulente, adiudicauit in taxationibus nouis tributorum, quas in toto regno denuò Regis mandato fecit. Quare secundus intellectus mihi applaudit. Sic ille, cui & applaudunt Azeuedus Ibidem nu. 1. & Dom. Solorzanus Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 2. Cap. 1. num. 27. & 28. & in Politica Lib. 3. Cap. 1. circa finem vers. En segundo lugar, & seqq.
607
*Sed quidem pro nullo ex præfatis sensi
bus lex ista alicuius videtur esse momenti. Quod enim ad seruitutem attinet, de illa profectò non agit, vnde intellectus talis docto Scriptori non placuit, nec erat cur, si reuerà talis esset, in noua recopilatione poneretur, quandoquidem id, quod ad seruitutem attinet, satis superque est legibus Indicis cautum, & sufficientissimè promulgatum. Quod verò ad Vassalagium spectat, sine sufficienti fundamento dicitur, cùm nullatenus exprimatur, vnde sic asserentes videntur diuinare. Deinde vt Dom. Solorzanus affirmat, lex dicta ad ininstantiam Episcopi Chiapensis lata est, facta conuenienti supputatione temporis, in quo ille circa res Indicas, bono quidem zelo, sed, vt iudicarunt, multi, non secundùm scientiam, turbas, illas, de quibus Indici Scriptores, & nostrates, & exteri etiam, excitauit. Quod quidem id, quod
ante dictam legem extat, videtur non leuiter indicare, cùm dicitur Peticion. 26. sicut & locus & tempus, En Valladolid año de 1523. Ibi enim tunc præfatus Episcopus caussam Indorum vrgebat, præsens quidem, si non (vt sæpè aliàs) immediatione suppositi, immediatione virtutis; quod ex relatione eiusdem constat Proposit. 29. Atqui ille non de vassalagio tantùm, sed de commendatione qualicumque agebat, vt sequentia eiusdem verba reddent manifestum, sic enim in citata Propositione: Vltimamente su Magestad estando en
Eiusdem narratio.
esta Villa de Valladolid en el año de 523. por el mes de Iunio, teniendo informacion como el dicho repartimiento era iniusto y tyranico, y ser causa de perecer todas aquellas infinitas naciones, auiendo precedido por su mandado ayuntamientos de Letrados de sus Consejos, y de Theologos, y de personas de muchas letras, y de buena y santa vida, como su Magestad mismo refiere: à los quales parecio que con buena conciencia, pues Dios N. Señor crio los dichos Indios libres y no sugetos, su Magestad no podia mandarlos encomendar, ni facer repartimiento dellos à los Christianos. Estas son palabras formales de su Magestad | en vna instruction, que enuio à Hernando Cortes, que poco auia que era entrado en la Nueua-España por las mismas tyranicas conquistas, en la qual le mandò que no hiciese encomienda, ni repartimiento, ni deposito alguno de Indios en Españoles, sino que los dejase viuir libremente como sus Vassallos en estos Reynos de Castilla viuen: y si quando aquella instruction llegase vbiese hecho algun repartimiento ô encomienda, luego lo reuocase, y los pusiese en su libertad &c.
Iuxta quæ manifestè infertur legem præfatam pro solo vassalagio remouendo conditam non fuisse.
608
*Verum nihilominùs est etiam pro auer
tendo illo præfatum egisse Episcopum, vt videre est in Octauo remedio ab eôdem proposito Regijs Consiliarijs, & alijs pro consultatione adhibitis, de qua nuper, & pro quo sic ille: El octauo remedio, y que entre todos los remedios dichos es el mas principal y sustancial; porque sin este todos los otros valdrian nada, porque todos se ordenan y enderezan à este, como medios à su propio fin, en el qual va mas, è importa à V. Magestad, que nadie puede expresar: y va tanto, que no va menos que perder todas las Indias, ô ser Señor de las gentes de ellas, ô perderlas todas: Es este, que V. Magestad ordene y mande, y constituya con la suso dicha magestad y solenidad en solemnes Cortes por sus Pregmaticas sanciones, è leyes Reales, que todos los Indios, que ay en todas las Indias, asi los ya sugetos, tomocomo los que de aqui adelante se sugetaren, se pongan y reduzgan y encorporen en la Corona Real de Castilla y Leon, en cabeza de V. Magestad como subditos y Vasallos libres, que son, y ningunos estan encomendados à Christianos Espanoles; antes sea inuiolable constitucion, determinacion y ley Real, que ni agora, ni ningun tiempo jamas perpetuamente puedan ser sacados, ni enagenados de la dicha Corona Real, ni dados à nadie por Vasallos, ni Encomendados, ni dados en feudo, ni en Encomienda, ni en deposito, ni por otro ningun titulo, ni modo ô manera de enagenamiento, ô sacar de la dicha Corona Real por seruicios, que nadie haga, ni merecimientos que tenga, ni neceßidad que ocurra, ni causa ò color alguna otra, que se ofrezca ô se pretenda. Para firmeza de lo qual V. Magestad Iure formalmente por su fe, y palabra, y Corona Real, y por las otras cosas sagradas, que los Principes Christianos tienen de costumbre jurar, que en ningun tiempo por su persona Real, ni por sus Sucesores en estos Reynos, y en aquellos, en quanto en si fuere lo reuocaràn, antes les mandarà expresamente en su Real testamento que siempre lo guarden y sustenten y defiendan, y en quanto en si fuere lo confirmen y perpetuen. Y esto es asi necesario por vienteveinte causas ô razones siguientes. Hæc ille anno 1542. Ex quibus apparet ipsum pro depellendo etiam vassalagio fuisse solicitum, quod in rationibus subiunctis frequenter inculcat, & præsertim 14. vbi illud: Ha de ser pues V. Magestad de dar vn quilate de juridicion, ni señorio, ni vn Vasallo en las Indias à nadie, muy demasiadamente escaso, y encerarlaencerrarla y guardarla en su Real Corona, como la niñilla con el parpado de los ojos.
609
*Cùm ergo lex, de qua loquimur, con
dita fuerit ab Imperatore, & eius matre Serenissima Ioanna dicta anno 1523. dubitare iuuat quomodo Chiapensis Antistes sic pro ea condenda instet. Huius tamen dubij solutionem exhibet ille Ratione 19. vbi ita scribit: la decima nona razon es, porque esta fue determinacion muy acordada, considerada y disputada, y como Christianißimo Principe concluida y mandada executar por vuestra Magestad, con acuerdo y parecer de su Consejo Real, y de muchos Theologos y seruossieruos de Dios el año de 1523. y la mandò enuiar à Hernando Cortes, que la platicase y executase, la qual dice asi: Otro si, por quanto por larga experiencia &c. Donde V. Magestad confiesa que mandò juntar muchas personas doctas y temorastemerosas de Dios, para que platicasen lo que en esto podia y debia hacer, y que todas le respondieron despues de muy platicado y disputado y considerado, que con buena conciencia no los podia dar ni encomendar à los Españoles, y por tanto que le mandaba que no los diese, ni encomendase, ni depositase, è si lo auia hecho lo reuocase todo: y el pecador por su propio interesse no lo quiso hacer, y V. Magestad pensò siempre que lo auia hecho, en cubriendo todos à V. Magestad la verdad. Tambien la mandò dar y executar al licenciado Ayllon, que iba por Gobernador à la Florida, como parece en su instruccion &c.
610
*Inobseruantia ergo legis dictæ, & ac
ceptationis defectus eam inutilem, & obliuione quasi sepultam reddiderunt. Et præfati Antistitis clamor inualuit, vt inter leges Indicas ea, quæ sine vi & efficacia iacebat eodem anno poneretur. Pro quo citatus Matienzus, & ex eo D. Solorzanus. Sed neque illa diu viguit, ex vtero ferè translata ad tumulum; nam anno 1545. reuocata fuit die 20. Octobris alia edita, per quam liceret Proregibus, & Indiarum Moderatoribus Indos more solito commendare, vt Commendatarij eorum tributis potirentur, dum viuerent, & filij, vel vxores eorum, iuxta formam Regijs decretis traditam, ita quòd non excederet duorum vitam. Circa quam potestatem moderationes adhibitæ, vt modò non illa in Proregibus extet eius amplitudo, quæ annis prioribus videbatur. Et hoc quidem dicto Prælato arridere non potuit, qui Commendam quocumque modo factam eisdem inconuenientibus obnoxiam contendebat: Aunque
Chiapensis verba.
reseruen para si la juridicion y dominio vniuersal y supremo, y tambien la juridicion baja ô immediata,
vt ipse habet ratione 1. Eius ergo tandem rationes non ita concludentes deprehensæ sunt, vt contra illas disponere Augustissimo Imperatori, qui legem priorem condiderat, non liceret.
611
*Ex quo & positio nostra redditur mani
Recopilatam fuisse nil iuuat.
festa, legem scilicet dictam nullius esse momenti. Contra quod ex eo argui potest, quòd in Noua recopilatione proposita reperiatur, ex quo saltim videtur inferri obligationem non conferendi vassalagij superesse. Contra quod tamen est legem dictam pro vassalagio non esse specialiter constitutam, sed pro omnimoda, & cuiusuis generis donatione, vt ex discursu præcedenti liquet: neque alio sensu in Recopilatione vulgata, quàm fuerit primæ eius conditionis: atqui sub eo propositam fuisse affirmari nequit, ita vt eius vigeat obligatio, & de peculiari alio non constat: ergo absolutè sentiendum nullam ex reproductione obligationem resultare. Videtur ergo, vt quibusdam placet, ex defectu notitiæ id factum, quæ si adfuisset, editionis anno 1542. quando confirmata & roborata illa, fieri debuisset.
612
*Inter rationes autem à Chiapensi Præ
lato allatas prima videtur specialiùs conscientiæ negotium vrgere: arguit enim ex obligatione Regibus Catholicis à Sede Apostolica imposita circa conuersionem Indorum, quando eis Indiarum est facta concessio, iuxta quam per semetipsos & non per alios debent caussam istam agere, & promouere, & ita Indos nulli alteri tradere, sed suo sub dominio, cura & tutela conseruare, & ita commendas, quomodocumque illæ constiterint, salua non posse conscientia constare; iam enim illi alienæ curæ, & minimè securæ, sed apertè exitiosæ, committuntur. Nam ex magnitudine dignitatis, ex magna perfectione personæ, ex ponderositate caussæ, siue rei, præsumitur electa industria personæ quia credidit Princeps eos, qui ob singularem industriam, explorata eorum fide & grauitate ad huius Officij magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis
l. 1. Tit 11.
suæ, quàm ipse foret iudicaturus. ff. de Offic. præfect. prætor. in fine. C. de Summa Trinitate, in Epistola, inter claras. Quæ in casu nostro concurrunt, cùm de magnitudine dignitatis Regum Catholicorum constet, ac singulari eorum zelo pro amplificanda Catholica religione: & negotium tale sit, vt nullum maius excogitari possit, mundi inquam noui conuersio. Quod roboratur ex duplici iuris regula, quando scilicet in commissione apponitur clausula, De tua fide, prudentia, aut rectitudine confidimus, vel adijcitur præceptum. Et vtrumque in Bulla Alexandri VI. videre licet. Et Reges quidem Catholici se ita facturos iuridica sunt pollicitatione testati, quæ pollicitatio à Sede Apostolica acceptata, in pactum transijt, à quo non licet tuta conscientia resilire.
613
*Sed hæc non vrgere facilè demonstratur:
concedimus enim electam Regum Catholicorum industriam in negotio propagationis fidei, & eam iuxta eam formam, sub qua est ab Apostolica Sede concessa in alium non posse transferri, & ita neque Regem alium prærogatiua tali inuestire, & propagationis dictæ constituere promotorem, aut alicui ex filijs eam deferre curam cum eadem, quæ sibi est tradita, potestate. Cùm verò ipse ea exequi nequeat, quæ ad munus tale necessaria sunt, aliorum potest & debet vti ministerio, quod quidem Bulla in ipsa Pontificiæ concessionis habetur expressum. Duo autem sunt ad negotium præfatum requisita. Primum instructio circa res fidei, & morum Christianorum cum Sacramentorum administratione. Secundum, Indorum protectio, vti miserabilium personarum, quæ tunc opportunior, quo immediatior, & magis peculiaris, vt non omnes ad vnius pertineant curam, sed speciales habeant protectores, quibus proptereà subsidijs temporalibus obsequantur. Hæc ergo à Regibus Catholicis magna sunt circumspectione disposita: Parochi enim, qui circa primum adlaborent Indis designantur, & protectionis cura Commendatarijs aliquibus demandatur, quibus Indi ea soluant tributa, quæ essent Regibus ipsis
soluturi. Sed clamat hic præfatus Antistes, & gratiam Commendatarijs factam in rabiem verti lupinam ingeminat, & neque vmbram protectionis in illis deprehensam. Sit hoc verum turbidis illis temporibus, posteà certè moderatiùs actum, & Indi in Commendatarijs multis sedulos sunt experti defensores: quidquid de nonnullis minùs pijs fuerit; quod si nonnullorum defectus obstare censendus sit, amoueantur etiam Parochi, plures siquidem quæ sua sunt quærere deprehensi sunt, non quæ IESV Christi, in quo & repertus Episcopus auri Sacra fame damnabilis, de quo Auctor idem in Relatione de Terra firma. vers. Y porque: & quidem Reges tributa sibi debita alijs quibusdam suo iudicio benemeritis cedere nihil habet Commissioni Pontificiæ contrarium, neque id est per alium agere quod suæ est tantùm industrięindustriæ reseruatum. Quod autem cum remuneratione huiusmodi cura aliqualis tributariorum iniungatur, nihil Indis præsefert incommodi; immò commodiùs cum ipsis videtur agi, quàm cum illis, qui Regi tributa pendunt, cùm habeant pro se & Regiam curam, quæ omnibus est communis, & quam diximus, peculiarem.
614
*Quæ autem in contrarium adducuntur,
Adducta ex Iure diluuntur.
nullius roboris sunt. Textus ex Titulo de Præfecti prætorij Officio, ad eumdem Præfectum spectat, cui ob Officij eminẽtiameminentiam concessum fuit, vt ab eius sententijs non posset appellari, qui non aliter ac Princeps ipse iudicaturus credebatur. Et quid inde ad intentum? In Officialibus quidem qui eliguntur ex publico id ita habet, vt Officium nequeant exercere per alium, vt tradit Baldus Cons. 165. lib. 5. Atqui Rex Officialis non est, etiamsi commissionis aliquid proprium admittamus, quod secus accedere remanet demonstratum. Item vbi mera executio facti committitur, electa videtur industria personæ: Regi au
tem merum ministerium, aut executio non committitur, sed superior, & tantæ Maiestatis digna prouidentia. Ex Beroio in Cap. Quoniam Abbas in fine de Offic. deleg. In Epistola Inter claras, quæ est Sanctissimi, vt ibidem dicitur Ioannis Romanæ Vrbis Patriarchæ, nihil habetur speciale, quod præsenti queat deseruire proposito, in ea siquidem ille Iustiniani Imperatoris studium tuendi fidem & Christianam religionem luculenta laudatione commendat, edictum approbans, quod ab eo fuerat pro submouenda hæreticorum intentione, Episcoporum interueniente consensu vulgatum. Et prodesse tantummodò potest, quatenus ex ea deduci aliquæ sententiæ possunt Catholicis nostris Regibus verosimiliùs congruentes. Et illud sanè his licet, si vsquàm aliàs his vsurpare temporibus: Quamobrem, Gloriosißimè Prin
S. Ioannes Pontifex.
cipum votis omnibus exorabitur diuina potentia, vt pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac deuotione mentis, in hoc integræ religionis studio sine defectu sui in longiora tempora conseruet: hoc enim & sanctis credimus Ecclesijs expedire. Amen, Amen, Amen.
615
*Clausulam de tua fide, prudentia, ac re
De Clausula Confidimus.
ctitudine confidimus, libenter admittimus, circa quam Romanus Consilio 330. vbi & discretio addi solita, quæ & prudentiæ nomine intelligenda venit. Et licet ita communiter scriptores censeant industriam tunc personæ electam, nihil inde contra propositam resolutionem, quia Reges Catholici id, in quo industria ipsorum exigitur, minimè alijs committunt, superiorem scilicet prouidentiam, pro qua administros necessariò tenentur adhibere. Item Pontifex onus circa distributionem tributorum, aut eorum receptionem non impo|nit, dum confidentiam rectæ administrationis in ordine ad fidei propagationem exponit: ergo licet illis ea ijs, qui benè sibi visi fuerint condonare.
De mendatomandato.
Neque quod de mandato additur plus vrget, quod similiter explicandum: nihil enim in eo circa tributorum dispositionem. Denique circa punctum electionis industriæ tot sunt dicendi modi, vt plurima pro vtrâque parte adducat Mascardus Conclus. 594. Sicut & Cardinalis Tuschus Tomo 4. Conclus. 105. & 106. vt inde argumentum efficax difficilè valeat efformari. Neque quod ex
De contractu.
contractu arguebatur vllius est ponderis; contractum siquidem admittimus, & obligationem ex parte Regum Catholicorum, sed ad illud tantùm, quod est sufficienter declaratum, neque in eo, de tributis quidquàm, quorum dispositio, Regia inuestitura supposita, ad ipsos debet necessario pertinere, & à Pontifice non obscurè indicatum verbis illis: Vosque, & heredes, ac successores præfatos illarum dominos cum plena, libera, & omnimoda potestate, auctoritate, & iurisdictione, facimus, constituimus, & deputamus. Sic Alexander VI. Addi etiam potest in ijs, quæ sunt concessa alicui ratione contractus, licet videantur personalia, posse tamen cedi, vt ex Baldo Consil. 93. habet Cardinalis Tuschus citata Conclus. 105. n. 12. Vnde ex ratione contractus non ita argui potest vt præfato est visum Auctori, nisi quando personalis industria est expressè in omnibus, de quibus agitur, obligata, quod secus accidere in præsenti caussa remanet euidenter comprobatum.

De Censura quadam Scriptoris adducti circa res Indicas, & alijs obseruatione dignis erga ipsas.

616
*CItatus Chiapensis Præsul, cuius scripta
iam pridem oblitterata, nescio quo spiritu sine licentijs necessarijs denuò recusa, cùm reuerà in illis libellus infamatorius Indicorum Conquisitorum, & multorum aliorum videatur contineri, vt eidem obiecit Genesius de Sepulueda Obiectione 12. in Catholicos Reges, & nationem Hispanam maledicentia redundante, vt meritò visum fuerit ea colligi & asseruari, Regia auctoritate, pro vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. de Iure Indiarum lib. 2. Cap. 1. num. 23. vers. Sextus, quoddam, qui præfati scriptoris, acerrimi quamuis, virtutes agnoscit, & cum multis, quos adducit, deprædicat eodem Cap. 1. num. 26. & 27. quibus ego nihil detractum velim, dum aliqua ipsius effata refellenda propono: sic enim in multis accidisse compertum est eximiæ sanctitatis commendatione celebribus, quorum sententiæ aliquæ à verò penitus deuiarunt, vt opus fuerit illas à scriptoribus fidei sincerè refelli.
617
*Sic ergo ille Proposit. 10. Entre los In
fieles, que tienen Reynos apartados, que nunca oieron nueuas de Christo, ni reciuieron la fe, ay verdaderos Señores Reyes y Principes, y el Señorio y dignidad y preeminencia Real les compete de derecho natural, y de derecho de las gentes, en quanto el tal Señorio se endereza al regimiento y gobernacion de los Reynos confirmado por el derecho diuino Euangelico, lo mismo à las personas singulares el Señorio de las cosas inferiores:
y por tanto en el aduenimiento de IESV Christo, de los tales Señorios, honras, preeminencias Reales y lo demas, no fueron priuados en vniuersal, ni en particular, ipso facto, nec ipso iure.
Sic cùm statuerit, statim Proposit. 11. ita subdit: la opinion contradictoria de la precedente Proposicion es erronea y perniciosißima, y quien con pertinacia la defendiere, incurrirá formal heregia. Es asi mismo impijßima, iniquißima, y causatiua de innumerables robos, violencias y tiranias, estragos y latrocinios, daños irreparables, y pecados grauißimos, infamia, hedor, y aborrecimiento del nombre de Christo, y de la religion Christiana, y eficacißimo impedimento de nuestra Catholica Fe, muerte, perdicion y jactura de la mayor parte del linage humano, damnacion certißima de infinitas almas: y finalmente de la piedad, mansedumbre, y costumbre Euangelica y Christiana cruel y capital enemiga. Sic ille.
618
*Contra quem tamen stat agmen nume
rosum scriptorum, pietate ac doctrina illustrium, asserentium infideles vero rerum suarum dominio carere, sicut & principes iurisdictione, & ita eo ex titulo posse eorum terras à Christianis Principibus occupari, & si resistātresistant, bello coërceri. Sic Cardinalis Hostiensis, Panormitanus, Antonius de Butrio, Baldus, D. Antoninus, Oldradus, Aretinus, Ioannes de Annania, Præpositiuus, Henricus Boic, Philippus Paschalis, Albertinus, Albarus Pelagius, Petrus Belluga, Archidiaconus, Alexander Alensis, Simon Maiolus, Turrecremata, Ioannes de Fantuc, Laudensis, Ioannes Maior, Matthæus de Afflictis, Masquardas de Susannis, Doctor Martha, Antonius Scappus, Oldradus, Genesius de Sepulueda, Petrus Malferitus, Alfonsus Guerrerus, Petrus Bellinus, quos adducit Dom. Solorzanus suprà Cap. 10. num. 3. & seqq. Et Doctor quidem Martha de Iurisdict. 1. p. Cap. 24. ex num. 10. opinionem non solùm ait esse magis communem, sed etiam magis Catholicam: & Christianæ fidei magis vtilem. Et ipse quidem Dom. Solorzanus licet in contrariam inclinet, pro qua à num. 41. quamplures Doctores accumulat, sequenti tamen Cap. 11. vtramque vt probabilem problematicè proponit, & vtriusque argumenta dissoluit, vnde & sine nota aliqua posse defendi satis est iuxta ipsius mentem manifestum. Quod & Doctores alij, (licet aduersentur, & minimè sufficientem titulum pro bello inferendo pronuntient) nullatenus inficiantur probabilitati aut expressè aut æquiualentibus terminis suffragantes. Vnde, vt dixi Tomo 1. Thesauri Tit. 1. num. 12. nonnulli Doctores apud P. Salas affirmant Pontificem in concessione Indiarum probabilem opinionem secutum. Probabilitatem etiam agnoscit P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum lib. 1. Cap. 33. num. 28. & 29. vbi & alios pro ea adducit. Et eum omnino videndum admonet Diana Parte 6. Tract. 4. Resolut. 16. vers. Verùm, quidquid. Trullench lib. 1. in 1. præceptum Decalogi Cap. 19. num. 9. assertum negatiuum verius tantùm esse ait P. Azor Tomo 1. lib. 8. cap. 24. Quæs. 8. vtrâque sententia suis cum fautoribus præmissa concludit negatiuam sibi magis arridere, satis indicans oppositam non penitus displicere, & de Idololatris agit, qui Quæs. 6. de Infidelibus generaliter agens affirmatiuam sententiam omnium dixerat esse Canonici iuris inter|pretum, stante ex aduerso communi consensu Theologorum. Et de Idololatris agens etiam Couarrubias in Regula Peccatum. Parte 2. §. 10. vers.
Quid autem, & neganti sententiæ adhærens, sic in fine scribit: Hæc denique adduximus aduersus priorem sententiam, quæ fortaßis ab his obiectionibus virorum ingenio & iudicio facillimè defensa, potiores partes obtinebit. Sic ille, qui vers. Sed nihilominus de Infidelibus absolutè disserens, negatiuam sententiam seueriorem censere profatur. Non ergo iuxta ipsum opposita omnino à veritate discordans. Non ergo eidem omnino conformis illa P. Acostæ clausula Lib. 2. de procuranda Indor. salute
Cap. 2. tenoris sequentis: Quod quia sine controuersia omnes sentiunt, qui modò aliquid sentiunt, non est quod morosa disputatione reuocetur in dubium. Hæc doctus Pater. Cùm enim constet rem esse disputationi obnoxiam, & multos, quorum est non contemnendus sensus, id quod diximus, arbitrari, non est inanis operæ circa illam aliquantulùm immorari.
619
*Sed obijci potest Primò id quod habet
citatus P. Acosta suprà Cap. 4. in fine sic locutus: Quorum sententia iam dudum (Scriptorum inquam sine nomine apud ipsum) apud omnes obtinuit, Salmantino & Complutensi illustribus gymnasijs damnantibus, vt audio, atque explodentibus scriptum cuiusdam librum contra caussam Indorum, atque ipso Catholici Regis Senatu longè aliam rationem in expeditionibus Indicis præcipiente. Sic ille. Ad quod respondeo sententiam illam iam dudum apud omnes, id est, communiter, & vt magis probabilem, ac negotio, de quo agebatur, obtinuisse, neque ab Academijs illis oppositam absolutè potuisse damnari. Quòd si de scripto Genesij de Sepulueda præfatus locutus Auctor, pro eo. Sic ille Obiectione 12. in fine:
Genesius Sepulueda.
Con estas respuestas me parece que he satisfecho à las objeciones y argumentos del Señor Obispo, y de los que siguen su opinion, que casi à todo ello està respondido en mi libro y Suma del, que està impressa en Roma, examinada y aprobada por Iuicio de los doctißimos y grauißimos Señores el Vicario del Papa, y el Maestro del Sacro Palacio, y vn Auditor de Rota, y alabada por comun parecer de otros muchos varones doctißimos de la Corte Romana, como parece por la misma Impreßion. Sic Auctor.
620
*Secundò obijci potest in Concilio Con
stantiensi damnatum fuisse errorem Ioannis Hus & Wicleph asserentium dominium rerum ipso iure amitti propter peccatum. Qui & fuit error Armachani, in libro, cui titulus, Defensorium pacis, improbatus à Ioanne Maiore in 2. dist. 42. & Iacobo Almaino in 4. dist. 15. Quæst. 2. Col. 10. Ex quo arguit Couarrubias suprà num. 2. & luculentiùs Dom. Solorzanus citato Cap. 10. nu. 56. & seqq. Concilium siquidem negans pec peccatum dominium rerum amitti, nullum speciale excipit; & cum absoluta decisio sit, infidelitatem etiam comprehendit. Ad quod in primis dici potest Infideles non priuari ratione infidelitatis eo domino, qualecumque illud sit, quod ipsis etiam stante in fidelitate potest competere, quatenus sine alicuius iniuria rebus, quas possident, vti pro libitu possunt, dum auctoritate Ecclesiæ ab eisdem non auferuntur. Dominij enim nomine aliquando venit non solùm absoluta proprietas, sed administrationem, possessionem, aut vsum fructum, vt notauit Dom. Solorzanus citato Cap. 11. nu. 26. Qui ibidem. nu. 6. &
seqq. respondet verum dominium in Infidelibus dari, sed ab Ecclesia posse iusta de caussa ad fidelia regna transferri. & sic Hostiensis sententiam, aliorumque defendit problematico ritu. Atqui Hostiensis & multi alij cum eo sentientes existimant verum dominium & absolutam iurisdictionis & bonorum proprietatem apud Infideles non extare, & sic ex eorum mente proponitur ab ipso citato Cap. 10. num. 1. & seqq. & ita non videtur exacta & accommodata responsio: licet iuxta sententiam aliam possit verosimiliùs sustineri, si dicatur apud Infideles verum extare dominium, sed auctoritate Ecclesiæ auferri ab illis posse, & fidelibus Principibus prærogari.
621
*Deinde responderi potest Concilium
Constantiense damnare eos, qui absolutè affirmant per mortale peccatum dominium amitti, quodcumq;quodcumque illud sit: non verò eos, qui secundùm probabilem sententiam de aliquo id affirmarint: vt constat de peccato hæresis externo, per quod iuxta probabilem sententiam ipso iure, sine sententia iudicis, dominium bonorum amittitur, & fisco penitus applicantur, vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. in Decalogum Cap. 22. num. 6. licet ipse contrarium tueatur. Quod ergo Doctores sententiam præfatam conplectentes de hæresi probabiliter censent, Hostiensis & alij de infidelitate iudicarunt. Et quemadmodum Concilium non aduersatur sententiæ illi, ita neque isti, vt eam nota grauiori dignam dicere debeamus.
622
*Cùm ergo solius Ecclesiæ auctoritate
dominium ab Infidelibus auferri queat, ex sententia prædicta non illa sequuntur absurda, quæ à Prælato dicto proclamantur: in ordine enim ad eorum damnificationem, vt erga ipsos non liceat, perinde se habet bonorum possessio, ac si verum, proprium, & maximè legitimum dominium asseratur. Sic ab hæreticis ante sententiam condemnatoriam aut criminis declaratoriam, nequeunt bona auferri, quia ante illam aut dominium eorum habent, aut iustam possessionem, vt ait P. Sancius suprà nu. 18.
623
*Velle autem armorum strepitum in or
dine ad introductionem aut propagationem fidei penitus amoueri, id velle est quod multiplici potest ratione conuelli. Posse siquidem cogi vt Prædicatores audiant, timore incusso, & belli illatione, post media adhibita, quæ sunt pietati Christianæ conformia, frequentißima & verißima est omnium ferè Theologorum ac Iurisperitorum opinio, vt ait Dom. Solorzanus suprà Cap. 20. num. 1. pro quo multa congerit solido eruditio
nis apparatu. Prætereà pro securitate Prædicatorum posse conduci militare præsidium ex Regijs Schedulis, & operariorum Euangelicorum testimonijs ostendit Illustrissimus Quitensis Episcopus in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 1. Tractat. 10. Sessione 2. in cuius fine dictum viri profectò Apostolici, satis mihi noti, & satis quidem notabile proponit, affirmantis sibi eo in operela boranti plus momenti afferre duos Arcabu|siarios pro defensione attestantes, quàm socios quinquaginta eiusdem operis comministros. Circa quod P. Palaus Tomo 1. Tract. 4. Disput. 2. Pun
P. Palai. doctrina pro eadem.
cto 5. num. 9. absolutè asserit hoc esse licitum, si in præcisa defensione sistatur, immò & conueniens, vt impediatur quoad fieri possit innocentis iniuria, & irreuerentia Religionis Christianæ. Addit tamen ex accidenti & ratione scandali esse illicitam huiusmodi securitatem: quia meritò timere possunt Infideles videntes Prædicatores ita munitos se debellandos ab illis, nisi prædicationem audiant, illique assentiantur: ac proinde auditionem fidei & receptionem esse coactam, & non voluntariam. Quocirca Prædicatores imitatores Christi, & Apostolorum, non strepitu armorum, & potentia mundana, sed potiùs humilitate, mansuetudine, & patientia vestiti, prædicationem suscipere debent. Sic dictus Auctor.
624
*Sed verò, cùm militarem defensionem
Non videri prorsus exactam.
non solùm licitam, sed etiam conuenientem adstruxerit, non videtur quomodò absolutè illicitam ratione scandali potuerit affirmare. Nam vel accidens illud scandali est separabile, aut non? Si separabile, ergo resolutio de illicita defensione non debuit esse absoluta, sed cum limitatione, si videlicet cum scandalo sit futura, secus eo deficiente. Si autem inseparabile: ergo nequit dici si in præcisa defensione sistatur, non solùm esse licitam, sed conuenientem, cùm nequeat vlla ratione licitum & conueniens censeri, quod scandalum semper habet adiunctum. Vt ergo eius possit stare doctrina, primum ex dictis sustinendum, & ita videtur intellexisse Trullench suprà nu. 10. ipsum allegans, & resolutionem cum limitatione futuram: si videlicet adsit, aut absit scandalum; & abfuturum Doctores stantes pro defensione supponunt: quia licet armati appareant milites, pacificè tamen, mansuetè, & amanter cum Indis agendum, declarandumque voluntariam futuram fidei susceptionem. Quòd si non nihil timoris in susceptione fuerit admixtum, filij sic recipientium sponte suscipient, & nati natorum, & qui nascentur ab illis. Id quod à D. Gregorio circa Iudæos & di
ctum & factum; sic enim ille lib. 4. Registri Epist. 6. Nec hoc inutiliter facimus, si pro leuandis pensionum oneribus eos ad Christi gratiam perducamus; quia & si ipsi minus fideliter veniunt; hi tamen qui de eu nati fuerint, iam fideliùs baptizantur. Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur. Sic Doctor sanctus. Neque quod de Christo & Apostolis dicitur quidquam vrget, vt præfati Auctoris potest doctrina probari; subdit siquidem quòd si infideles pacis signis abusi fuerint, & prædicationem repulerint, Prædicatoresque dehonestauerint, tunc poterit Ecclesia pro suo iure defendendo exercitum mittere, & infideles subiugare. Atqui hoc neque à Christo, neque ab Apostolis factum, ad quos sic Dominus Matth. 10. v. 14. & quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel ciuitate, excutite puluerem de pedibus vestris. Cur autem prædicationis forma mutanda sit postquàm Ecclesia eam, quam videmus, est nacta potestatem docti Scriptores elucidant apud Dom. Solorzanum suprà Cap. 18. nu. 9. & 10. qui & circa securitatem videndus nu. 11. & seqq.
625
*Pro quo etiam stat Bulla celebris Ale
xandri VI. donationis Indiarum, in qua sic dicitur: Ac præfatus Christophorus in vna ex principalibus Insulis prædictis, iam vnam turrim satis munitam, in qua certos Christianos, qui secum iuerant in custodiam, & vt alias Insulas ac terras firmas remotas & incognitas inquirerent, posuit, construi, & ædificari fecit. Sic Pontifex ex fideli ad ipsum narratione delatum, in quo nihil quod improbaret inuenit, sed cum laude egregij Conquisitoris Columbi prolatum. Quis autem non videat turrim dictam sic munitam terrori Indis futuram, qui nondum receperant fidem: quod tamen non est inconueniens iudicatum, quandoquidem pro securitate eorum, qui introductioni fidei & eius propagatione sedulam erant adhibituri curam, seruiebat. Pro quo & videri possunt dicta à Nobis in Thesauro Tit. 1. Cap. 1. §. 3.
626
*Tertiò obijcias dogma à Paulo Tertio
definitum in Bulla an. 1537. 4. Nonas Iunij circa Indorum rationalem capacitatem, ad quod illud pertinet, quod verbis sequentibus expressit: Licet extra fidem Christianam existant, sua liberate, ac rerum suarum dominio huiusmodi vti, & potiri, & gaudere liberè & licitè posse: nec in seruitutem redigi debere: ac quidquid secus fieri contigerit, irritum, & inane: ipsosque Indos & alias gentes Verbi Dei prædicatione, & exemplo bonæ vitæ, ad dictam Fidem Christi inuitandos fore, auctoritate Apostolica per præsentes Litteras decernimus & declaramus. Sic Pontifex, iuxta cuius irrefragabilem decisionem non videtur locus relinqui probabilitati sententiæ pręfatæpræfatæ dominium infidelibus denegantis. Sed responderi potest iuxta dicta n. 620. & 621. Neque ad intentum Pontificis plus quidquam necessarium erat; neque enim æquare eos voluit infidelibus alijs, de quorum capacitate humanæ naturæ propria numquàm est dubitatum; cùm tamen circa eorum dominium diuersæ Scriptorum fuerint quæstiones, & varietas sententiarum. Addi potest, etiamsi dominium absolutum, & vndequaque perfectum apud Gentiles Indos non sit, sed apud Ecclesiam; posse tamen illam ipsum illis cedere, vt illud habeant, sicut habent, qui fidem fuerint amplexi Catholicam. Cùm enim ratione infidelitatis eo priuentur, sic disponente Christo Domino; ea per fidei susceptionem depulsa, titulus prædictus cessat, nec iam Ecclesia potest dominium in alium transferre, nisi caussa aliqua interuenerit fidelibus communis omnibus, de quibus Doctores soliti disputare.
627
*Ex eo autem quòd Pontifex Indos Verbi
Dei prædicatione, & exemplo bonæ vitæ ad fidem inuitandos asserat, nulla timoris, quem incutere arma solent, facta mentione; non licet inferre quidquid ad timorem spectat, penitus remouendum; sed illis vtendum armis Euangelicorum ministrorum proprijs, quæ quandoque sufficientia esse possunt, & de quibus Pontifices præcipuè debent esse soliciti, quia non contraria paci, etiamsi illis Christi milites studeant obarmari ritu Apostolico, de quo per excellentiam Apostolus
Ephes. 6. v. 13. & seqq.
Ephes. 6. v. 13. & seqq. vbi & lorica, & galea, & scutum, & gladius, & calceati pedes in præparatione Euangelij pacis. A pace siquidem auspicandũauspicandum.
Quòd si quidquam aliud ad timorem spectans opportunum visum fuerit, id ad prouidentiam pe|culiarem spectat; iuxta quam pijssimus Rex noster Philippus Tertius in rescripto anni 1619. die 17. Martij ita loquitur: Y pues el principal intento es la predicacion del Euangelio, y lo demas secundario, os encargo con particulares veras è instancia, que procureis con buen consejo y medios à proposito, proseguilla y fenecella, Et inferiùs. Procurando, que pues en aquella tierra no se ha visto gente de à caballo, ni armas de fuego, que de esto aya el mejor recaudo que se pueda, Y sobre todo os encargo afectuosamentoafectuosamente el buen tratamiento &c. Pacifico ergo ingressui, id quod timori esse possit, non est contrarium reputandum, dummodò fides absolutè loquendo liberè suspiciatur. Pro quo & facit generalis illa protestatio, quæ ex Catholicorum Regum Ferdi
Protestatio Conquisitorum.
nandi & Isabellæ præscripto Conquisitoribus præmittenda fuit, & apud Indicum Historiographum Antonium de Herrera extat, ex quo illam exhibet Dom. Solorzanus suprà Cap. 24. nu. 32. ibi: Si no lo hicieredes, ô en ello dilacion maliciosamente pusieredes, certifico os, que con el ayuda de Dios, yo entrare poderosamentopoderosamente &c.
628
*Quartò argui potest ex rescripto Magni
Philippi Secundi die 1. Aprilis 1580. in quo sic ille Gubernatori Philippinarum: Que proceda seueramente contra los Descubridores, que no guardan las instrucciones: porque ay algunos qui piensan, que por ser los Indios infieles, pueden ser conquistados y sugetados por fuerza de armas. Respondeo Primò id non esse sufficiens ad censuram oppositæ sententiæ inurendam, potuit enim Rex probabiliorem amplecti, & iuxta eam velle Conquisitores procedere sui interpositione præcepti. Secundò id præcepisse Regem, quod nullius opinionis probabilis suffragio poterat à Conquisitoribus violari. Nullus enim asseruit infidelitatem ius præbedere fidelibus, vt possint Infideles inuadere, suis spoliare bonis, & penitus subiugare. Solius enim auctoritate Pontificis id fieri potest, quod ratione est, & Christiana pietate regulandum: necessaria enim pro vitæ sustentatione, & etiam familiæ, subtrahi neque auctoritate Pontificia possunt; vnde neque Catholicis Regibus tale aliquid concessum, quod & ipsi satis perspectum habuerunt.
Loading...