1
*MErcatores in Indiis, si non
præcipua, præcipuæ proxima portio sunt, de iis loquendo, quæ ad ciuilem statum pertinent: quia cùm plurima ex Hispaniâ in Indias, & non pauca ex Indiis in Hispaniam transuehantur, in hoc commercialis vitæ genere, & validissimo & necessario, multæ hominum myriades occupantur. Quando etiam intra regna ipsa Indiarum, quæ est earum opulentia, vt diuitias parent, multi nundinationum auidi reperiuntur. Hinc factum vt mercatura nobilitati non officiat, nisi quando in tabernis, quas Teendos dicimus, actu personaliter exercetur. Quod est conforme L. Nequis C. de dignit. liber. lib. 12. & iuribus aliis. De quo Tiraquellus de Nobilitate. Cap. 27. num. 7. & seqq. & Cap. 33. num. 19. & fusiùs Cap. 10. per totum; & alij, quos adducit D. Solorzanus. Lib. 4. Cap. 1. num. 10. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 1. Col. 1. & Hæuia in labyrintho Cap. 1. num. 28. Vnde videmus multos ex præcipuis mercatoribus Equestrium Ordinum insignibus decoratos, sancti scilicet Iacobi, Calatrabæ & Alcantaræ, quibus maior Hispaniæ nobilitas gloriatur. Quia verò quæ ad contractus speciales spectant, meliùs ipsi quàm ordinarij Iudices norunt, optimo rerum nostrorum consilio speciale ex ipsis Tribunal erectum caussis huiusmodi decidendis, in quo vnus præsidet Prior, & Consules duo, qui annuatim eliguntur. Habent autem primam tantùm instantiam, nam ab illis ad Regium Auditorem pro eo designatum appellatur, de quo diximus Titulo 4. num. 92. & de cuius erectione & authoritate necessariâ ad illud, videndus Ioannes de Heuia in Citato labyrintho contractuum lib. 2. Cap. 15. circa illorum ergo obligationes, & contractuum quorumdam genera in Indiis peculiarium oportet inquiramus. Pro quo sit
Loading...