*Circa quæ verum quidem est grauem
illam, & valde inter Doctores agitatam esse quæstionem, si generaliter loquamur, de qua & Nos
in
Thesauro Tomo 1.
Tit. 5.
n. 309.
& seqq. vbi probauimus, & adductis Doctoribus ac rationibus
stabiliuimus id, quod citatus scriptor vt probabile
|
defendit. Et ibi citatis addendus Auctor Tractatus de Bulla Cruciata additus Medullæ Theologicæ P. Bussembaum
Dub. 17.
arti. 3.
nu. 13. Sed
verò de Indis loquendo res est penitus explorata
ob priuilegium Gregorij XIII. de quo
citato Thesauri loco n. 315. Id quod etiam probatum
Tomo
2.
Tit. 12.
n. 485.
& seqq. de Indulgentijs, ijs exceptis, quæ in Bulla ipsa specialiter conceduntur:
vnde circa hoc non est, cur diutiùs immoremur.
Citat præfatus Præsul Fr. Ioannem Baptistam in
Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum fol. 100.
vbi post adductam sententiam negantem necessitatem Bullæ generaliter loquendo, quam tenet
Fr. Emmanuel
Tomo 1.
qq. regular. q. 61.
arti. 4.
vbi eam affirmatiuæ præfert, quam in Explicatione ipsius Bullæ tenuerat, ipsam confirmat
fol.
dicto & seqq. vbi priuilegij non meminit, quia fortè quando id scribebat, ad eius notitiam non peruenerat, aut memoriæ non occurrit. Habet tamen illud
fol. vltimo. vbi & illud videre præfatus
Dominus potuit. Sed non vidit. Quid inde? Videndis alijs sanctè forsitan occupatus.