*Dico secundò. Leges, quæ de non exe
quendis Bullis in Consilio Indiarum non recognitis agunt, non obligant in conscientiâ, & ita
poterunt Indiarum iudices iuxta eas iudicare. Id
probo. Tum quia quamplures, vt vidimus, illicitam retentionem dicunt; vnde & consequenter dicendum debere eos, ad quos spectant, eas
executioni mandare. Tum etiam, quia ratio,
propter quam registrari solent, ea est, quam diximus; ne scilicet pacificus Indiarum status in spiritualibus aut temporalibus per aliquam illarum
ex minori rerum notitiâ profectam, aliquomodo
perturbatur. Hæc autem ratio cessat
: nam qui
in Indiis degunt, meliùs id nosse possunt, cùm
res præsentes habeant, quàm ii, qui per immensam distantiam sunt diuisi
: quâ veritate nihil esse
exploratius potest. Cessante autem ratione legis,
illius obligationem cessare, quamplurium & grauium est sententia Doctorum, quos adduximus
Titulo præced. num. 27. & prætereà aliorum, quos
adducit & sequitur Bassæus,
v. Lex. §. 5.
num. 3.
& videndus præsertim P. Suarez
lib. 6.
de legibus
cap. 8.
num. 1.
& cap. 9.
num. 15. vbi & plures refert P. Palaus
Tomo 1.
tract. 3.
disp. 5.
Puncto 1.
n. 4.
& 5. qui licèt aliter sentiant quando cessat ratio
tantùm in aliquo particulari & non in communi,
vbi & plures contrarium sentiunt, videndi apud
ipsos; in præsenti tamen ita contingit; respectu
enim communitatis, & non tantùm aliquorum
particularium, cessat ratio legum dictarum
: maior enim notitia rerum propriarum generaliter
est in Indiis, quàm in Europâ, & ita de conuenientiâ meliùs potest judicari. Loqui enim hîc
possumus vt aliàs Cassianus
Collatione 13.
cap. 18.
cùm ait
: & idcircò fide non dubiâ, &, vt ita dicam,
palpabili experientiâ comprobatur. Sic ille. Meliùs
procul dubio videt vnus propè, quàm mille à longè. Quid si
èex contrà, pauci à longè, & mille propè. Videndus etiam circa nuper positam positionem de cessatione legis Dom. Solarzanus
lib. 3.
cap. 23.
num. 51. vbi quòd ratio legis est mens &
medulla ipsius, & se habet vt anima, & verbum
vt corpus siue superficies, & in illa consistit tota
vis, substantia & virtus intrinseca legis, ex Tiraquello.