SECTIO XX.

SECTIO XX.

Alia circa eamdem Regulam. Vbi duorum Scriptorum argumenta discussa, & veritas illustrata.
165
*CIrca P. Scildere cùm præfata suffi
ciant, ad ea veniendum, quæ ex Fagnano suo contra se Auctor adducit, omissis octo principijs, ex quibus citatus Pater affirmat in dubio de fundamento malitięmalitiæ materialis conscientiam conformandam, de quibus & dictum n. 158. & quidquid ad illa pertinet, ad præfata referendum. Arguit ergo præfatus Scriptor.
Primò, Quia nemo in sua possessione à se ipso
perturbatur, nec de illa secum contendit, aut litigat: nec, vt ait P. Vasquez 1. 2. Disput. 65. Cap. 3. vers. Qui verò priorem, potest quis contra Deum opponere quòd melior sit conditio possidentis. Et sanè quis imaginari vnquàm poterit Deum litigare & contendere nobiscum de anterioritate & potioritate possessionis? Quin immò & succumbere in caussa, si nostra possessio anterior sit? Quod vrgeri potest, quia si, cùm de meliori conditione agitur, illa stet pro homine, Dei conditio dicenda est peior: quod quàm sit absurdum statim apparet. Item, si ratione possessionis melior hominis dicenda conditio est, inde fit Deum imperfectè possidere, immò & in aliquo sensu non possidere rem, de qua agitur: quod est etiam dissonum, & ita penitus denegandum.
166
*Respondeo concedendo neminem in sua possessione à se perturbari, & ita accidere in casu, de quo agimus: cùm enim quis dubitare incipit,
non perturbatur à se ipso, sed ab extrinseco, ab obiecto inquam taliter occurrente, vt dubium excitet. Deinde dici potest non perturbari in possessione, quia ab illa quis non deijcitur ratione dubij, iuxta regulam, de qua agimus. Quòd autem quis contra Deum opponere possit meliorem esse conditionem possidentis, non sequitur in negotio præsenti, quia opponere significat, & designat litigatorem: Deus autem non litigat, sed homines iure suo, quod ipsis ratione suæ libertatis competit, agere sinit: vnde neque contendit de anterioritate, aut potioritate, neque in caussa succumbit, cui ipse fauet, dum modum obseruandi præcepta præscribit, nolens cùm incerto proponuntur modo, homines obligare. Dici etiam
Vt liceat iis contra illum.
potest aliquomodo valere quod assumitur, quia contra Deum iure agere homines possunt, sicut in retributione præmiorum videre licet, quæ Deus ex iustitia debet, vnde si negaret, contra se agentem admitteret, iuxta illud Isai. 1. v. 16. 17.
Isai. 1. v. 16. & seqq.
& 18. Lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum &c. Et venite, & arguite me, dicit Dominus. Quo euentu aliquomodo impeditur Dei dominium: sed quia eo sic volente fit, nihil ipso patratur indignum: sicut neque si dicamus succumbere in caussa: id enim & vult. Quod autem de peiori conditione dicitur, non videtur vsurpandum; sed id quod de meliori asseritur, ad sensum commodum ita trahendum, vt Deo id, quod est oppositum, possit conuenire. Itaque cùm dicimus, meliorem esse possidentis conditionem, sensus est præferendam esse illam, vnde in parte opposita ad summum sequitur postpositio in puncto iuris: nam aliàs præferenda est conditio præcepti, si de modo agendi perfecto loquamur: melius enim est Deo obedire, quomodocumque præceptum proponatur. Quia verò Deus ad eum agendi modum obligare nequit, ideò postpositio illa aliquomodo admitti potest: & quia quod de possessione dicitur, nihil aliud indicat, nihil Dei perfectissimo dominio indignum asseritur, vnde & negandum absolutè Deum perfectè non possidere, quia si quidquam, quod obstare videatur, admittitur, id Deo volente peragitur, vt nuper dicebamus. Verborum ergo maris præstigijs instructa argumentatio.
167
*Secundò, Quæ traduntur à Doctoribus
de hoc Interdicto vti possidentis, veluti quòd in eo probanda sint duo extrema: alterum, quòd actor possideat ante litem contestatam: alterum, vt inquietetur ab aduersario. Angelus Aretin. Cons. 19. Videtur omnino, in principio, quòd vterque sit actor, & vterque sit reus dicta. l. 3. §. penult. Instit. de Interdicto. Alexander Cons. 88. Quoniam, in principio. Lib. 5. & alia hic similia. Item regula quòd cùm sunt partium iura obscura, reo sit potiùs fauendum quàm actori. Cap. Cùm sunt partium, de regul. iur. in 6. & lex Fabstrabiliores ff. eod. & quòd accusatore non probante, absoluendus sit reus, etiam si nihil præstiterit. Cap. vnico. Vt Ecclesiast. beneficia, hæc inquam omnia nequaquàm verificari possunt in foro conscientiæ, sed in materia iustitiæ, & in foro fori dumtaxat: ac proptereà in dubio quis tenetur sequi partem tutiorem, & æstimare se culpabilem tantummodò | in foro pœnitentiali, vel quasi pœnitentiali, vbi non agitur ad pœnam propriè: non autem in suo contentioso, vbi agitur merè ad pœnam imponendam, vt distinguit Abbas, & alij, qui in hac materia constituunt duas regulas. Alteram quod Iudex in dubio non debet iudicare quemquam irregularem. Alteram quòd quilibet in dubio tenetur iudicare se irregularem, & abstinere à ministerio altaris, Hostiensis & alij. Prima enim procedit in materia iustitiæ, & in foro iudiciali, vbi agitur ad pœnam. Secunda verò in foro pœnitentiali, vel quasi, in quo necessariò ad euitandum periculum pars tutior est eligenda. Pro quo Cardinalis, Maiolus, Nauarrus, contra PP. Suarium & Sancium: sed iuxta D. Thomam 2.
D. Thom.
2. q. 60. art. 4. vbi sic ait: Vbi non apparent manifesta indicia debet vnusquisque eum vt bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est; alioquin iniuriatur ei, & contemnit ipsum. Nullus autem debet alium contemnere, aut nocumentum quodcumque inferre absque caussa cogente. At verò circa seipsum homo debet dubia interpretari in peiorem partem, secundum illud Iob 9. Verebar omnia opera mea, eo quòd cùm debemus nostris malis adhibere remedium, expedit ad hoc vt securius remedium apponatur, vt supponatur id, quod est deterius. Sic D. Thomas, pro quo & alios congerit textus & Doctores.
168
*Respondeo quod Doctores tradunt de
possessionis natura & effectibus, iuxta eam intelligendum de qua agunt: sunt enim aliqua quæ possessioni ciuili, & in materia iustitiæ conueniunt, & huic ea congruunt, quæ adducuntur in argumento. Alia autem possessio est, quæ in negotio conscientiæ reperitur, & à grauissimis Theologis ac Iuristis ita appellatur, quia similitudinem quamdam habet cum priori, in qua quis ideò possidere dicitur, quia in eo præcedit certum aliquid, quod nequit superueniente dubio aliquo superari, in ordine ad obligationem inducendam, sicut in ciuili possessione accidit: cùm enim supponatur certa facultas vtendi re, quæ apud eum extat, non est æquitati conforme vt dubio accedente priuetur illa. Ita cùm quis in possessione suæ libertatis sit ad aliquid faciendum, dubium circa legem, aut præceptum obstare nequit, quo minùs operari vt anteà possit. Quando autem lex aut præceptum certum præsupponitur, impedita est facultas licitè, quod est illi contrarium, faciendi,. Et ex dubio an satisfecerit, an non, libertatis non recuperatur possessio, quia lex aut præceptum dici possunt possidere, cùm sint certa: sed quia hoc minùs propriè dicitur, licet boni eo loquendi modo vtantur Auctores, dici potest, quòd licet in illis possessio non sit, sunt tamen fundamenta valida vt homo libertatem suam ratione dubij non recuperet. In eo autem quòd homo libertatem suam physicam & etiam moralem possideat, non videtur absurdum quidquam, cùm ita loquimur, admisceri.
Vnde neganda differentia illa de foro pœnitentiali & contentioso. Et stat ritè consequentia P. Suarij Tomo 5. in 3. p. Disputat. 4. Sect. 6. num. 3. quam dictus Scriptor impugnat, dum ait sic: Iudex non cogitur imponere pœnam, quæ per sententiam imponenda est, donec in suo foro certus sit de delicto. Ergo nec reus cogetur in conscientia exequi in se pænam legis, donec in eôdem foro conscientiæ sit certus de delicto.
169
*Neque D. Thomas aduersatur, quia verba illa, quæ de interpretatione, quam homo
erga seipsum debet adhibere, apud S. Doctorem citato loco non extant, sicut neque auctoritas ex B. Lib. verbis desumpta. Priora autem præpostero sunt ordine posita; ex quo apparet suo in fonte non lecta, sicut & alibi non semel accidit. Illa quidem verba ab Scriptore proposita in fine apud eumdem habentur, sed non sola: quædam enim interposita suppressa sunt, ex quibus contrarium potiùs eliciendum. Cùm debemus nostris malis adhibere remedium. Sic apud illum: cùm in textu sic habeatur in responsione ad Tertium: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis, expedit &c. Ergo D. Thomas non agit de
interpretatione tantùm, qua quis vti debet circa seipsum, sed etiam circa alios. Atqui erga alios contrariam dicitur interpretationem adhibendam iuxta eumdem S. Doctorem: ergo & circa seipsum. Quod cùm non videatur admittendum, ne ille sibi contrarius, nullo ferè interposito spatio, comprobetur, attendenda est illius mens, ex cuius obseruationis defectu peccatur. Audiendus ergo, dum ita loquitur: Dicendum quòd interpretari aliquid in deteriorem vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quamdam suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis &c. Loquitur ergo de malis, quæ supponuntur, & tamen quanta, ac qualia sint ignoratur. In his ergo dubijs vt securius illis remedium adhibeatur, in deteriorem partem interpretanda sunt, non quidem asserendo esesse talia, sed quia talia esse possunt, ita remedium applicandum, vt si fortè sint, commodè ipsis occurratur. In casu autem, de quo loquimur, malum non supponitur, quod remedio indigeat, vt est planum: aliàs eodem remedio est circa alios vtendo, & supponendo in ipsis id, quod deterius est, similiter occurrendum, quia de omnibus loquitur Doctor sanctus, ex quo fiet sibi esse contrarium.
170
*Quod quidem ex ijs, quæ Cardinalis Caietanus habet in eum locum, venit compro
bandum: affirmat enim vti verissimum neminem teneri positiuè dubia in meliorem partem interpretari, sed negatiuè, suspendendo scilicet iudicium, ne sinistrum aliquid de proximo concipiat, quo illam omittat, quam de illius probitate opinionem habebat. Suppositionem autem alio modo explicat, sed qui nostræ sit commodus assertioni: ait enim in meliorem partem dubia interpretanda ex suppositione quòd interpretatio per actum sit positiuum seu formale iudicium facienda. Iuxta quæ nihil habet aduersarius in Doctore Sancto ex quo possit contra receptissimam sententiam argutari. Si enim dubia non sunt in meliorem partem positiuè interpretanda, ideò est quia vt ait doctus Interpres, recta ratio non tradit vt ex obiecto neutrali generetur aut
Card. Caietan.
sumatur opinio declinans ad alteram partem, sed quòd neuter præseruetur intellectus. & boni rationem non habet, vt absque neceßitate aut pietate | aliqua; exponam intellectum meum periculo falsitatis sæpiùs incurrendæ. Quæ rationes manifestissimè procedunt etiam in dubijs, quæ quis habet circa seipsum, quia & obiectum neutrale est, & periculum incurrendæ sæpiùs falsitatis: vnde quod de iudicio ex suppositione dicatur, similiter applicandum. Licet enim dubium circa seipsum in deteriorem partem interpretatur, iniuriam sibi non irrogat, quia nullus sibi iniurius esse potest, sicut neque iustitiam erga se exercere, non tenetur tamen in se sine iniuria admittere, quod erga alios faciens iniurius haberetur, quando pro vtroque est idem fundamentum. Sicut enim charitas incipit à seipso, ita & iustitia similem seruat æquitatem, licet non eamdem habeat circa vtrumque rationem. Sic enim erga alterum tendit, vt modum ostendat, quo erga seipsum se debeat habere. Quamuis enim charitatem erga se propriam non habeat quispiam, vt D. Gregorius ait homilia 17. in Euang.
D. Gregor.
quia minùs quàm inter duos haberi illa non potest: id tamen iuxta illam habetur: vt in eam habente incipiat à seipso: vnde & in iustitia idem debemus agnoscare, vt ita erga alium tendat, quòd exercentem peioris conditionis non reddat. Et cùm res similiter se habeant, melius sit alteri, quàm sibi consulendum, & hoc quidem procedit iuxta suppositionem illam, quæ quidem nihil ponit in re, sicut & conditionalis assertio, quia numquàm necessaria est interpretatio in meliorem partem, iuxta fundamentum adductum, interpretatione inquam per iudicium positiuum. Pro quo hæc satis, si addamus, iuxta dicta fal
sum esse quod de irregularitate dicitur: id enim non stat, nisi vbi dispositio Pontificia habetur, vt in homicidio, quod de dubio propriè sumpto accipiendum, non de probabili opinione.
171
*Tertiò arguitur ex absurdo. Nam iudi
cium constat ex tribus personis, id est iudice, actore, & reo Cap. Forus §. In omni de verb. significat. l. vbi C. ad legem Carnal. de fals. l. Inter litigantes, ff. de iudic. Tu dicis hoc iudicium de possessione agi inter Deum & hominem. Inquiro, quis erit iudex; qui in hac caussa pronuntiet, & hominem in sua possessione contra Deum manu teneat: Bertholus in Tractatu quæstionis ventilatæ coràm Iesv Christo inter Virginem Mariam ex vna parte, & diabolum ex alia, facit diabolum actorem, & humanum genus reum, eiusque aduocatam Beatissimam Virginem, & iudicẽiudicem Iesvm Christum. Tu verò constituis Deum actorem, & hominem reum, sed iudicem non designas. Respondeo formam iudicij forensis ita procede
re, vt dicitur, in casu autem nostro eam non seruari, sed iuxta ea procedi, quæ dicta sunt n. 158. Deinde dici posse formam aliquam iudicij seruari, & in ea Deum esse iudicem, licet sit actor, quia vterque in illo potest obseruari respectus, quatenus vt legislator præcipit, sed vt iudex absoluit prudenter operantem. Prætereà affirmari etiam potest rationem esse iudicem, iuxta illud quod in Psal. 50. v. 6. habetur: Vt iustificeris in sermonibus
tuis, & vincas cum iudicaris. Circa quod sic Cardinalis Bellarminus: & si iudicium inter te & me instituatur, & ego negare velim crimen, cuius tu reum me esse dixisti, tu omnino vincas caussam, & ego caussa cadam, cùm mecum iudicaris. Hunc existimo litteralem esse sensum huius obscuræ sententiæ. Sic ille, & rogo nunc quisnam iudex in caussa tali? Certè ratio & conscientia, ideò enim dicere idem potuit: & peccatum meum contra me est semper.
172
*Quartò. Interdictum retinendæ datur,
4. Ex Interdicto retinendæ.
cùm duo contendunt de possessione, ne veniant ad arma. l. Æquißimum, ff. de vsufr. Iaso in l. Quidam existimauerunt, Col. 3. n. 4. ff. Si certum petat. Tu verò qui dicis hoc Interdictum habere locum inter Deum & hominem de possessione contendentes in foro animæ, considera an inter tales personas, & in tali foro subsit huiusmodi periculum ad arma veniendi.
Respondeo iuxta dicta Interdictum præfatum
Responsio facilis.
habere locum in ciuili possessione, cùm personæ sunt habiles, cùm tamen in casu nostro de alio possessionis genere sit sermo, & in ciuili etiam possessione periculum illud cessare potest, quia personas habiles non esse frequenter potest accidere, vt cùm Monasterium aliquod Monialium cum alio litigat per Procuratores, aut inter eos res agitur, in quibus periculum est nullum, licet physica potestas sit, quia moralis est de non assumendis armis certitudo.
173
*Quinto, Iudicium retinendæ est summa
rissimum. Rota diuers. decis. 641. nu. 8. parte 1. & momentaneum. Cagnolus in l. In pari. ff. de regul. iur. Cæsar de Grassis Decis. 22. alias. 2. n. 5. de restit. spoliat. & est præparatorium iudicij possessorij principalis atque primarij. Beroi. Cons. 11. n. 1. Lib. 1. & datur quousque caussa cognoscatur in pleno possessorio vel petitorio, & ideò alicubi appellatur l. Interim. quia expectat aliud iudicium post se. Rota in Tirason. Decimarum coram Cardinali Marquemontio impressa apud Marquesanum de commit. par. 1. fol. 1262. nu. 2. Couarrubias practicar. quæst. Cap. 17. in Rubrica & n. 2. Dic ergo tu, qui asseris hoc iudicium agitari inter Deum & hominem, si in eo Deus succumbat, & potior sit conditio hominis suam libertatem possidentis quo pacto succurratur Deo, & coràm quo ius suum prosequetur in pleno possessorio, vel in petitorio iudicio, ad præscriptum l. Exitus ff. de acquir. possessione.
Respondeo distinguendo assumptum: Est sum
marissimum & præparatorium, vbi à principali potest præparatorium separari, concedo: vbi est indiuisibile, nego. Et posterioris est generis de quo agimus, in quo, vt iam non semel dictum, non seruatur forensis forma iudicij, stante enim dubio, & iudicio accedente, quo quis iudicat se non esse præcepto ligatum, negotium absoluitur. Esse autem caussas aliquas, quæ summariè terminantur, videri apud Scriptores potest, quos adducit Cardinalis Tuschus Tomo 7. lit. S. Conclusione 887. & seqq. & esse aliquam, quæ impediat processum, ex Cardinali Zabarella num. 19.
174
*Confirmat, Quia regula Iuris, quòd po
tior sit conditio possidentis, procedit tantùm in dubio, vt notat Glossa 1. ad finem in Cap. In pari de regul. iur. lib. 6. & cum iura partium sunt ob-, scura, vt Cap. Inter dilectos, de fide instrum. Idque satis clarè admittunt aduersarij, dum ad eludendam regulam quòd in dubio pars tutior sit eligenda, opponunt ei contrariam regulam, quòd immò in dubio sit melior conditio possidentis. At quomodo fieri potest, vt dubia sit & obscura | ex parte Dei, cui omnia sunt plana & aperta? Cap. Deus omnipotens 2. q. 1. Cap. Nouit, de offic. deleg. Neque insisti potest dicendo rem esse obscuram ex parte hominis, quoniam hoc non sufficit cùm prædicta regula non intret, nisi quando iura sunt obscura ab vtraque parte; aliôqui si ius actoris sit clarum & liquidum, & ius rei conuenti sit dubium & turbidum, non pro reo, sed pro petitore est pronuntiandum. Argumento dicti Cap. Inter dilectos, de fide instrum. & l. Res aliena, C. de rei vendicat. à contrario sensu, & notat Baldus. Cons. 459. Qualiter probentur. n. 2. vers. Si quid est. lib. 3.
Respondeo concedendo assumptum, & ad in
stantiam dico responsionem essc legitimam, sufficit enim esse obscuram ex parte hominis partem vtramque: & nego illationem ac suppositum, quòd scilicet stante iure claro & liquido ex parte actoris, possit contra illum pronuntiari, quia tunc ius ex parte rei nequit esse dubium, sed penitus nullum; cùm manifesta claritas omnem remoueat obscuritatem. Addo in præfata instantia aliud non verum haberi suppositum, scilicet Deum clarè cognoscere ius suum, quia stare frequentissimè potest, vt opinio, quæ præualet contra præceptum vera sit, & ita in Deo ius non est, non solum clarum & liquidum, sed nec vllum, quia tantùm illud esse potest ratione certæ obligationis. Vnde & negari illud potest, etiam quando opinio se tenens ex parte præcepti vera est, quia ius non resultat in Principe, nisi ex præfato titulo.
175
*Sextò. Possessorium non datur contra
6. Ex possessione cum titulo.
titulo possidentem, quando titulus est iustus, & cum bona fide. Cap. Licet caussam, de probat. Alexander Cons. 89. Excellentißimi, n. 7. vers. Accedo ad possessorium, lib. 5. vnde etiam si solo possessorio agatur, qui iustificat possessionem suāsuam cum titulo, præferri debet, Baldus Cons. 161. in fine vers. Illud etiāetiam l. 3. Quin immò possessio titulata quantumq;quantumque iunior. præfertur non titulatæ, quia magis dicitur iustificata per punctum rationis d. Cap. Licet caussam, Part. in l. Si duo. Col. 2. ff. vti poßidetis. Bald. in l. Qui accusare, in vlt notab. Col. fin. C. de edendo. Possessio autem ex parte Dei, præterquāpræterquam quòd est antiquior, semper est cum titulo iusto, & cum bona fide, quia Domini est terra, & plenitudo eius: orbis terrarũterrarum &c. Ps. 23. Nullo ergo casu dari potest contra DeũDeum possessionis potioritas ex parte hominis.
Respondeo concedendo Assumptum, & ad
illationem nego suppositum, quòd scilicet ex parte Dei sit possessio, quando possessio libertatis præualet contra præceptum, iuxta dicta n. 166. vbi de morali possessione est sermo, non de physica & alia, iuxta quam ipsius libertatis ab homine possessæ absolutus possessor est, quo in genere nihil est, quod illi possit præferri.
176
*Septimò, Interdictum retinendæ non da
tur contra supremum Superiorem. Menochius de retinend. q. 2. n. 152. Ergo nec homini conuenit contra Deum, qui, vt dicitur Deuter. 10. v. 17. est Deus deorum, & Dominantium.
Respondeo iuxta nuper propositam responsionem, scilicet non dari, loquendo de absoluta possessione, non verò de morali illa à Deo homini concessa, ratione cuius agere quodammodo contra Deum potest.
177
*Octauò. Hoc Interdictum datur possessori quantumcumque iniusto, quia etiam prædo
in sua possessione est manu tenendus. Cap. In litteris cum materia de restit. spoliat. Dicta. l. Res alienas. Cod. de rei vendicat. Prædo autem, & qui rem alienam iniustè detinet, vtique est in peccato mortali, quamdiu non restituit, vt in Regula Sexti: Peccatum non dimittitur &c. At quomodo potest cadere in mentem hominis, vt in quæstione inter Deum & hominem, & in foro conscientiæ homo sit manu tenendus in possessione mortalis peccati? Certum est enim non dari possessionem caussatiuam peccati: quinimmò iudex etiam ex officio, & nemine petente, debet amouere à tali possessione Gemin. Cons. 76. in princip. plenè Menochius de retinend. remedio 3. nu. 156. Ruin. Cons. 28. lib. 4. Igitur Interdictum retinendæ in foro conscientiæ locum non habet.
Respondeo in huiusmodi argumentatione egre
giè peccari, dum id supponitur, quod negatur, & est manifesta contra arguentem assertio, scilicet eum, qui in possessione dicta est, non peccare mortaliter iuxta illam operando, aut eam retinere volentem. Si secus sentit probet, & tunc etiam probatio ineptè procedet, quia non est iniustus possessor, qui contra præceptum agit, sed nullatenus possidens, nam Deo contradicente nequit acquiri possessio, & in casu huiusmodi contradicit, cùm ex vi pręceptipræcepti agat contra mortaliter operantem.
178
*Nonò. Cùm hæc regula, Potior est conditio
poßidentis, locum habeat tam in pari delicto, quàm in pari caussa: si tu pertinaciter contendis eamdem regulam habere locum etiam in foro conscientiæ, & cùm vertitur quæstio inter Deum & hominem: Ergo supponis in Deo posse cadere delictum, quod est non tam impium, quàm impossibile, cùm potentia Dei non se extendat ad peccatum. Glossa in Cap. Firmiter &c.
Quid ad hæc? Exorbitantem profectò esse il
lationem, quæ non indigeat responsione P. Bonæ Spei pag. 250. n. 333. benè insinuat Iuristarum genium, qui dum Theologicas quæstiones ad Iuris volunt adaptare pręscriptapræscripta ita loquũturloquuntur, vt materiāmateriam de qua agitur, aut non calleant, aut vanas & incōpetentesincompetentes proferant illationes. Vbi audent, exorbitant. Sic alicubi D. Caramuel cum multis locutus.
179
*Decimò. Etiamsi concedatur in dubio iu
dicandum esse pro possessore, non solùm in materia iustitiæ, & in foro iudiciali, sed etiam in materia aliarum virtutum, & in foro conscientiæ, non stat possessio, pro libertate, sed pro Deo & lege. Ergo &c. Probatur assumptum: Nam in ipso instanti, in quo homo incipit habere vsum rationis, & esse doli capax, reperitur ligatus nexu obligationis seruandi præcepta diuinæ legis, & contra eam non peccandi, vt legitur, & notatur in Cap,. 1. de delict. pueror. & consequenter non exponendi si peccandi periculo: lex autem præcedit peccatum, quia vt dicitur. 2. ad Rom. 8. sine lege peccatum mortuum erat. Ergo
Rom 8.
possessio semper est pro Deo & lege, non autem pro libertate hominis: ac proinde ineptè allegatur ex parte hominis, quòd potior sit conditio possidentis, quia possessio stat semper pro obligatione abstinendi ab actu, de quo dubium est an sit licitus, an illicitus. Hinc est vt qui emisit votum, & dubius est an illud adimpleuerit nec ne, nequeat non adimplere, quia possessio stat pro | præcepto, & non pro libertate, quia præcessit obligatio. Ergo &c.
Respondeo negando assumptum, & ad proba
tionem concedo illud, quia verè stat obligatio dicta. Concedo item legem præcedere peccatum, nego autem quod infertur, nam manifestè libertas arbitrij intimationem legis & præcepti præcedit: lex enim & præceptum non nisi libero homini imponuntur, & ita meritò allegatur: quòd autem possessio sit pro obligatione abstinendi ab actu, de quo dubium est an sit licitus, ideò est quia hominis libertas est impedita per legem, qua hoc prohibetur, ne se periculo peccandi sic dubius exponat. Qui autem eo operatur modo, quem sententia, pro qua decertamus, amplectitur, non dubitat an sit licitus, an illicitus actus, an sit obligatus, an non obligatus, sed probabiliter iudicans actum esse licitum, & obligationem non vrgere, & practicè certus de honestate saltim priuatiua operationis, dum iuxta probabilem sententiam operatur. Vnde possessio non stat pro lege, sed pro libertate: licet enim homo in instanti dicto obligationem legis diuinæ subeat, id est intelligendum de lege sufficienter intimata pro casibus occurrentibus, non verò cùm dubia est, & ita respectu legis dubiæ possessio libertatis præualet. In exemplo autem adducto nihil habetur quod obstet: libertatis enim possessio voto impedita est, cuius certa obligatio præcedit, quæ dubia adimpletione minimè restauratur, iuxta dicta nu. 168. & hæc circa citati Scriptoris rationes.
Loading...