20
*Quintum, Consideratione digna occur
rit obligatio, quam subeunt ij, qui Regijs expensis in Indias tendunt, ad Indorum curandam conuersionem, & negotium fidei promouendum: de quo Dom. Solorzanus citat. Cap. 26. num. 93. & 94. Vbi ex Miranda ait grauiter eos peccare, & ad expensas in viatico factas Regi teneri, si in Hispaniam eo inconsulto redierint, vel in aliis Prouinciis remanserint, ad quas non sunt destinati. Pro quo Regia rescripta extant, & Bulla etiam Pontificia cum grauibus Censuris & pœnis, cuius mentio habetur in Regia Schedula An. 1611. die 7. Septembris, contra eos, qui in Hispaniam reuertuntur, si præsertim in Philippinas Indias Regiâ se directione contulissent. Quod tamen parum, (heu dolor) in multis eorum seruatur, (citati Scriptoris verba sunt) qui frequenter appetunt Prouincias magis pingues, & deliciis ac Monasteriis afluentes, & parùm de Indorum conuersionibus,
Dom. Solorzanus.
Mißionibusque, ad quas conducuntur, curantes, omne suum studium collocant vt in dictis Monasteriis Priores, Guardiani, Diffinitores, ac Prouinciales creentur. &c.
Loading...