§. XXX.

§. XXX.

Circa meritum Christi electionis quatenus electio est.
[718]
*ILlam adstruximus Sect. 13. Problem. 4. de qua & in Epithalamio n. 331. & seqq. quam & admittunt Magister Joannes à S. Thoma Tomo 2. Quæst. 23. Arti. 6. P. Aldrete Disput. 15. præsertim Sect. 3. n. 13. P. Ortega Disput. 3. Quæst. 5. in fine. Et alij, licèt diversimodè explicent, Mag. à S. Thoma ait Christum quidem
modo dicto eligere, sed voluntate regulata per voluntatem Dei, quia voluntas humana Christi dependebat à divina, ut à movente & regulante: ergo debebat Deus dirigere & movere voluntatem Christi, ut hos potiùs quàm illos eligi vellet, & sic antecedenter ad voluntatem humanam Christi Deus habebat voluntatem & amorem erga illos potiùs quàm erga alios, quia ad eos movebat voluntatem Christi, licet nondum formaliter illos eligeret, aut explicitè. Deus ergo ante Christi merita virtualem habuit electionem, non formalem & expressam: id quod jam à Nobis fuerat in Amphitheatro traditum, ex eo quòd in prædefinitione actus electionis Christi electio ipsa virtualiter continetur. Id quod etiam tenet P. Izquierdus Disput. 42. Quæst. 7. In Problemate autem n. 1617. plus aliquid additum; quia illud non videtur ita dignitati Christi congruere, eo enim illi videntur ligari manus, quo minùs aliter possit juxta datam sibi potestatem disponere ab ipso indicatam, Joan. 13. v. 3. Sciens
Ioan. 13. v. 3.
quia omnia dedit ei Pater in manus. Ideò meliùs visum est id negasse, ut utroque loco dictum, & modus alius verosimilior ostensus: juxta quem formalis & expressa electio ita Christo attributa, ut virtualem aliam non supponat per actum Dei ad statum absolutum pertinentem.
P. Aldrete aliter discurrit dicens Christum
vidisse eligendos esse aliquot homines in tanto numero & non plures sub conditione meritorum Christi: posita autem hac scientia fuit caussa particularis formalis electionis horum; quia facta suppositione hujusmodi idem est esse caussam dilectionis illius specialis & electionis: quia præsupposita illa suppositione de non eligendis nisi centum v., verbi g.gratia, idem est mereri, ut non excludantur ab illa electione hi centum, ac obtinere electionem illorum, quia electio ut talis sufficienter constituitur in obliquo per suppositionem illam. Addit Christum promeruisse per actum, quo petebat ut ex suppositione quod beneficium efficacis electionis ad gloriam ante prævisa merita non erat concedendum, nisi aliquibus hominibus in tanto numero, concederetur his, quæ voluntas est formaliter electio ex parte Christi: Deus autem eligere propriè dicitur, dum præstat, quod postulatur à Christo eligente. Sic doctus Scriptor, qui in modo explicationis postremo satis clarè formalem electionem exponit, ut non fuerit opus priorem illum non satis expeditum porrexisse. In secundo autem id minùs probandum occurrit, quod electio totalis etiam quoad designationem numeri non Christo tribuatur, ut ejus dignitas videtur postulare. Itaq́ue Christi menti objici potuit hic ordo rerum inter alios, & ejus electioni relinqui electio ejus, quem maluisset. Si ergo sic actum, in eo electio horum totalis ejus respondet voluntati. Quòd si quid difficultatis in eo occurrat, in Problemate resolutum.
719
*P. Ortega sic negotium hoc expe
P. Ortega ut explicet.
diendum judicat, ut cùm Christus Dominus merita sua ita pro omnium salute, prædestinatione, & electione indifferenter humana sua voluntate Deo obtulerit, ut tunc etiam voluntatem suam in divinam resignaverit, atque anticipatò quoad eligendos, relinquendosq́ue Dei voluntati (ut in omnibus semper conformaverit) ex ea resignatione & conformatione anticipata, id totum, quod ea in re præstitutum à divina voluntate fatemur, meritis & voluntati Christi factum debemus fateri: & prædestinatio ut electio prædestinatorum præ reprobis est, à Dei voluntate proculdubio est & caussatur: ergo & Christi voluntate & meritis est habita etiam ut est reproborum derelictio. Sic ille, & minùs quidem exactè: nam resig
Impugnatur ille.
natio illa & conformatio cum divina voluntate anticipatè habita esse nequit electio, ut constat: nam ea stante, stare etiam potuit, ut ij, qui modò electi sunt, relinquerentur, & eligerentur alij: qui nullo modo dici potuerunt electi per Christum præ alijs, cùm electio talis modò non sit, & ita Christus circa illos nihil speciale constat peregisse: si enim tale aliquid esset, electi revera & non relicti in summa miseria fuissent. Prætereà conformare se electioni etiam anticipatè, non est eligere, ut constat, cùm tamen Scriptura electionem propriè dictam meritis Christi habitam apertè significet. Stat quidem electionem fieri ab aliquo, quæ alteri tribuatur, eo quòd pro eligendo ut sibi benè visum fuerit legale mandatum habeat ejus nomine operatus. Atqui nequit dici Christum ut hominem Deo ad eligendum vices suas commisisse; sed potiùs è converso. Ex quo & fieret prædestinatos non esse cur debeant beneficium electionis ita per Christum recognoscere, ut grati esse proptereà debeant, quandoquidem quidquid ab eo præstitum stare potuit, quin ipsi prædestinarentur, licèt revera pro ipsis & passus & mortuus, quia post electionem factam à Patre sua eis merita pro executione electionis, & illius effectibus applicarit. Et ut demus aliqualem gratitudinem pro electione à Patre habita per merita Christi deberi: illius certè motivum magna ex parte deficit, cùm nihil speciale Christus circa ipsum egisse comperiatur. Præterquàm quod non videtur permissurus Deus, ut potestate excellentiæ in Christo locum non haberet, cùm id posset sine difficultate disponi, ut sic etiam sibi homines singularis electionis beneficio devinciret. Unde verosimilius apparet ut facta meritorum exhibitione eum resignatione dicta à Christo, Deus eo ipso electionem ipsi remitteret, & in ejus beneplacitum regereret. | Omitto alios & alia, res enim hæc adeò arcana in varios sensus Scriptores distrahit, unde periculum est ne pro fundatis sententijs hallucinationes solummodò venditentur.
Loading...