*Dico tertio. Quod de non extante obli
gatione confitendi, quæ non sunt mortalia inuincibiliter reputata, dictum est, Indis specialiùs applicandum, in quibus, vt dixi, ignorantia maiorem obtinet principatum, sicut & in Æthiopibus
èex patrijs sedibus reuocatis, & iure vel iniuria captis, in quibus Sacramenti Pœnitentiæ vsus facilior
accurandus, benigniorum opinionum beneficio,
in id præcipuè incumbendo vt dolor & propositum, quibus est opus, non desint, quorum defectus
non facile habet supplementum, vt habere potest integritas, quæ bona fide suppletur, si alia necessaria concurrunt, & sunt illi ad dolorem faciles, sicut & ad emendationis propositum, quia
futura illis non obijciuntur, totis circa præsentia
occupatis. Quod quidem, vt admonui aliàs, in
ijs accidit, qui non sunt inter Hispanos educati,
qui enim tales, multos eorum exæquant, vnde &
circa illos Confessarij curam debent similiter exæquare. Legatur Consilium 4.
Nauarri Lib. 5.
Tit. 37. vbi in fauorem pœnitentis rustici hæc habet.
Primò Confessarium non teneri interrogare
illum de numero peccatorum in præcedentibus
Confessionibus fortè non expresso.
Secundò, idem
esse quando Confessarius ex probabili coniectura
putat quòd rusticus nec confessus, nec interrogatus secundùm numerum in eisdem Confessionibus fuerit.
Tertiò, similiter dicendum quando pro
certo Confessarius ex discursu Confessionis tenet
dictum rusticum nec interrogatum, nec Confessum fuisse de numero, & reddit rationem:
Quia
id non videtur iure cautum, nec vlla efficaci ratione
probari, & quia qui nimis emungit, elicit sanguinem
Cap. Denique dist. 4.
Prouerb. Cap. 3. Addit tamen:
Modò putet se satis benè confessum fuisse:
(quia scilicet bona fide, & cum sufficiente dolore ac proposito
) nisi confitens interrogaret an debuisset id facere, vel aliqua de caussa diceret se id non fecisse.
Quæ quidem si vera aliàs, in Indis maximè, qui
confitentes se quater fecisse
peccatũpeccatum aliquod, non
sunt circa numerum vrgendi, etiamsi Confessarius verosimiliter putet pluries ab ipso tale crimen
perpetratum, quia & in eo bona esse fides potest,
& non leue in vrgendo periculum.