*
COmmenda dicitur ius ad tributum
Indorum
: ratione siquidem illorum
talia tributa recipientibus commendati manent, vt ipsorum defensioni, instructioni, & temporali ac spirituali profectui curam
debeant solicitam adhibere. Commenda ergo vt
ad Regem spectat, & ipsius est incorporata Coronæ, ius ad tributa importat; de quibus dictum
Titulo 1.
Cap. 16. Nonnulla autem hoc loco adijcienda, ex quibus illud quæstionem pulsat, an
sit standum Indici Prætoris informationi coràm
Notario Prouinciæ, Indorum Parocho, atque
ipsorum Regulo seu Gubernatore, juxta præscriptam formam, ex quâ constat tot & non
plures esse Indos tributarios; vel tutâ conscientiâ
possit tributum numeri maioris exigi, secundùm
retaxam vltimam
: sic enim in vsu esse consueuit. Et videtur manifestum standum eidem, quia
authentica est, & fidem faceret in quocumque
alio negotio: ergo & in isto; ex cuius opposito plures iniustitiæ sequuntur, dum alij pro aliis
coguntur soluere: cùm vix ad designatam vnicuique taxam sufficientes habeantur. Et quidem
retaxatio, seu reuisitatio, juxta quam exigi tributa solent, à Prætoribus facienda decernitur in
Regiâ epistolâ
Anni 1571. ex quo constat de
eorum rectâ agendi ratione plenam fiduciam haberi: ergo & credendum illis in prædictâ informatione, quæ vim habet retaxationis. Quòd si
dicatur retaxationem seu reuisitationem debere
fieri cum citatione Regij Fiscalis, & Regiorum
Officialium, qui designaturi aliquem sunt, retaxationis actis adfuturum, vt constat ex adductis
à D. Escalona
Cap. 15.
num. 3. & ita, dum hoc
non fit, Prætoris informationem non subsistere ad
effectum remittendi tributa non soluta. Id certè
non videtur obstare
: nam citatio talis, & designatio interessentis actis, ad plenam & solemnem
rei talis constitutionem pertinet, & vt eâ positâ
non possit vlterior inquisitio fieri ad taxæ complementum, quæ priùs fuerat constituta. Ex
quo non sequitur sufficientem fidem non facere
instrumentum Prætoris, ad non vexandum illum, & præsertim Indorum Regulos; cùm tamen
vlterior fieri inquisitio possit, vt tributarij, qui
desunt, inueniantur. Et Indos quidem sua oppida passim deserere nec facilè à Regulis deprehendi posse, verius est quàm vt indigeat probatione. Vnde iniustè vexantur illi, vel quia non
quærunt, vel quia absentiæ caussâ præsumuntur,
dum suis eos commodis seruire faciunt, in custodiendis scilicet gregibus, aut nundinationibus exercendis: quod non rarò euenit; sed informatione præfatâ, suspicio remouetur.