*Quod verò ad sententiam Alexandri at
tinet, ita reuerà est eum in illâ fuisse, quam &
Altisiodorensis tenuit, & Syluester apud
P. Suarium
suprà, §. 1. Tabiena, Armilla, Gabriël, Durandus, apud
P. Filliucium
Tomo 1.
Tractat. 1.
Cap. 5.
numer. 80. Bartholomæus ab Angelis
in
Exam. Confessor. de Sacramentis, Dialogo 1. §. 31.
qui asserunt, cùm Sacramentum administrari incipit, & aliquis in tali administratione defectus
committitur, à Deo illum suppleri. Quod & D.
Bonauentura, Gabriël, &
GarsonGerson apud P. Sua
rium ita tenent, vt dicant legem vniuersalem pro
eo non esse, sed quod generalis lex à Christo lata
locum priuilegio relinquat
: cui autem illo frui
contingat, eum scire solùm, qui gratiam facit, &
cui voluerit ipse reuelare: circa quod negare
non possumus Deum hac in lege, sicut in alijs,
posse dispensare, & priuilegium pro suâ voluntate bonâ, beneplacente, ac perfectâ concedere,
sicut in alijs accidit, pro quibus generales leges
sunt
: quòd autem aliquoties ita contingat, immò & sæpiùs, vt citati Auctores exstimant, sine
fundamento dicitur. Quemadmodùm circa immunitatem à peccato originali in conceptione
philosophandum est: licèt enim Deus priuilegium alijs concedere possit, quod Virgini concessit, illud tamen reipsa concessum aut concedendum, temerè quisquam affirmauerit. Sicut aliquos ex infantibus, qui sine Baptismo decesserunt, & locum pœnalem habent, educendos inde,
& in gloriam subuehendos. Aut quosdam, qui pro
peccatis
nōnon satisfecerunt in vitâ, morientes ad cœlum statim euehi, Deo pœnam plenariè remittente. Videndus P. Suarez
suprà, dicto 2. vbi temerarium esse ait si quisquam, seclusâ speciali reuela
Sententiæ præfatæ Censura.
tione, infantem aliquem sine Baptismo saluari sit
ausus affirmare: & similiter loquitur P. Becanus
quæst. 5.
de Baptismo, num. 3. P. Dicastillus
numer.
298. & alij. Quam notam non effugiet, qui omnes Indorum infantes non ritè ob ministrorum
inscitiam aut malitiam baptizatos, in regnum di
xerit cœlorum intrare. In quo quidem dicendi
modo mera hallucinatio est: cùm enim non recipientibus re aut voto Baptismum ianua cœlestis
claudatur, & qui ex inscitiâ aut malitiâ ministri
irritè baptizatur, neque re, neque voto Baptismum recipiat
: vnde potest colligi aperiendam
illam tali substantiali defectu non obstante? Si
dicatur inde colligi; quia non debet inscitia aut
malitia ministri, Dei sapientiâ & bonitate in hoc
potior esse negotio. Tunc sic. Ergo si minister
nihil erga administrationem faciat, sed ab ea prorsus abstineat, sciens aut nesciens, incuriosè aut
malitiosè, nihilominùs saluabitur infans, quia in
eo casu eadem præualet ratio. Hoc autem quis
audeat pronuntiare? Nihil ergo circa hoc probabiliter dici potest, quidquid dicat P. Valentia
Tomo 4.
Disput. 3.
Puncto 3. vbi ita scribit
: Probabiliter arbitrantur Theologi, Deum in infantibus
supplere defectum ministri, quando hic malitiosè subtrahit intentionem;
& in adultis eumdem defectum ministri suppleri per deuotionem & fidem ipsius suscipientis.
Sic ille, contra receptissimum iam Theologorum
sensum, vt notauit
P. Escobar de Mendoza
Tom. 2.
Theologiæ Moralis, Lib. 11.
n. 423. & hoc quidem
quoad paruulos
: quoad adultos verò id stare
potest iuxta dicta
num. 67. & de his satis, vt
Parochi circa rectam Baptismi administrationem
valde soliciti sint, scientes nullum esse priuilegium
Indorum vt sine Baptismo in cœlorum regnum admittantur; neque
Parochorum, qui
ad hæc & similia somniculosè procedunt, pro
ijs, qui pereunt, rationem iudici seuerissimo
reddituri.