*Dico sextò: si pagus, in quo Mina est
conquirenda, ad Ecclesiam pertineat, verosimile
est posse similiter circa illum procedi. Quod ex
eo probatur: nam terra cum eo onere transit,
& cum eo ab Ecclesiasticis acceptatur: neque
enim debent illi bono communi se opponere,
cùm præsertim ex conquisitione tali nullum ipsis
sit damnum superuenturum, immò magnum
possit emolumentum prouenire, expensione, &
parte Minæ, quam, etsi per se exercere nequeant,
possunt tamen vendere, & redditus in eâ considerabiles constituere. Quamuis hoc minùs conueniens sit ob Minarum fallentias, & ita venditio
ea commodior accidet, quæ pecuniâ constiterit
numeratâ, aut post spatia non longa securè persoluenda, sed hoc ij, ad quos spectabit, pro re nata
poterunt meliùs arbitrari.