SECTIO XXXV.

SECTIO XXXV.

Circa extraneos à Regno quæ in Indijs liceant.
390
*EXtranei à Regno dicuntur, qui Ca
stellæ legibus non reguntur, sed suas habent speciales, circa quod Nauarræ Regnum exceptum, cui ius naturalitatis indultum, sunt & annis proximis nobilissimæ ac fidelissimæ ciuitati Dertusæ in Catalauniæ Principatu. Censentur etiam naturales, qui ex parentibus nati, licet aliàs extraneis, qui per decem annos in Regno domicilium habuerunt, & iuxta probabilem sententiam, etiamsi nati sint post decem annos, licet parentes ante illos impletos domicilium non fixerint, benè tamen nondum elapsis, vt sexto, septimo &c. Quod quidem cùm pro Regnis Hispaniæ procedat, quæ licet diuersa sint, eisdem vtuntur legibus, & sic quasi vnum censentur, vnde dici solet, cùm de punitione alicuius agitur fieri illum extraneum à Regno, ad Indias est ex rationis paritate trahendum, quæ eisdem gubernantur legibus, nisi vbi municipale aliquid admiscetur, vt tradit D. Solorzanus Tomo 2. de Indiarum iure lib. 3. Cap. 19. nu. 49. & Cap. 25. nu. 15. latiùs Tomo 1. Lib. 3. Cap. 1. à nu. 46. & in Politica, locis respondentibus. Circa quod aliqua breuiter discutienda, pro quibus.
391
*Dico Primò. Commercium Exterorum
in Indijs legibus est Hispaniæ prohibitum, quæ absolutè loquendo sub grauis culpæ reatu obligant, non eosdem, sed Magistratus, ne scilicet id permittant, & alios, ad quos executio earum potest pertinere. Habentur illæ Lib. 5. & 6. Recopilat. suntque in priori 22. Tit. 10. & in alio 1. Tit. 18. Ratio est, quia circa materiam grauem versantur, & ex earum violatione possunt magna non solùm in Indias ipsas, sed etiam in Hispaniam redundare incommoda, & proponuntur à Ioanne de Heuia Tomo 2. Curiæ Philippicæ Cap. 1. n. 36.
392
*Dico Secundò. Exteris in Indijs com
morantibus potest contractatio sine scrupulo lethalis peccati permitti. Sic citatus Heuia, qui & probat ex eo quòd respectu eorum cessat ratio prohibitionis, ne scilicet pecuniæ extrahantur, cessante autem ratione cessat legis obligatio Cap. Cùm cessante de appellat. Licet autem dici possit non cessare penitus rationem, quia & commorantes possunt ex commercio ingentes pecuniæ summas corradere, quas in exteras transmittant regiones: id non videtur obstare, quia tale incommodum non apparet euitabile, & ex commercio huiusmodi hominum sua Reges nostri habent satis pretiosa compendia, dum vectigalia ab ipsis maiori cum exactione soluuntur. Et leges quidem interpretatus vsus, vnde & videmus cùm orto bello repressalia indicuntur, vt annis proximis accidit. supponi esse in his partibus homines exteros aduersantium Principum naturæ iure potestati subiectos, qui, bellorum tantùm occasione suis non permittuntur bonis frui diuturno commercio comparatis.
393
*Dico Tertiò. Quod de Aragonensibus
traditur à Dom. Solorzano citato nu. 49. scilicet in vsu esse vt tamquàm naturales admittantur, ad omnes extendendum, qui ad Regium Aragoniæ Consilium spectant, argumento ex Maioricensibus desumpto, de quo citatus Scriptor, & ad Valentinos, Catalauniensesque pariter referendum. Item & ex vsu, nam omnes illi ad commercia admitti iam pridem soliti, & magnis diuitijs aucti, sine vllo incommodo diuersantur. Item ex Religiosis, ex quibus cùm exteris transitus prohibeatur, nihil tale circa Regnorum illorum alumnos actum, quo vti suspecti fuerint amandati. Et hæc quidem Peruuiana Prouincia aliquos habuit Euangelicos Operarios memoria immortali dignissimos Didacum de Torres Rubium, Ioannem Baptistam Sotalell, Petrum de Riualagua, Petrum de Silua, Franciscum Castels, & aliæ huius Coloniæ alios, quibus vtinam multos similes habeamus.
394
*Dico Quartò. Quoad ciuiles administra
tiones, & officia, in quibus Regio nomine iustitia administratur, si à Rege sint conferenda, eius Consilium circa hoc quid sit expediens peruidebit. Quoad illa verò, quæ à Proregibus conferuntur, si merita suppetant, poterunt sine vllo scrupulo præfatis impartiri. Ratio ex dictis est comperta, cùm enim pro naturalibus habeantur, non debent, si nihil aliud obstet, à muneribus publicis arceri, quod stare sine iniuria non poterit, & grauium exhibebit fomitem simultatum. Dixi, si nihil aliud obstet: nam obstare po
terit bene meritorum copia: quod tamen speciale non est, quandoquidem ad omnes extendi potest, qui benemeriti non sunt, sunt autem illi quotquot in Indiarum conquisitorum non numerantur progenie, de quo dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 1. nu. 56. & seqq. Talia autem esse possunt eorum de quibus agimus, merita, vt meritò præfatis debeant anteferri.
395
*Dico Quintò. Quod ad Beneficia Ec
clesiastica attinet, idem est ob similia fundamenta dicendum, pro quo videnda quæ citato Tit. 1. Cap. 7. ex professo rem discutientibus sunt à Nobis cumulata, Sit ille idoneus firmandæ fidei, & dignus vndequaque minister, & procul, & de vltimis finibus pretium eius. Prouerb. 31. vnum illud obstare frequenter potest, peritia scilicet linguæ Indicæ; sed & ista potest adhibita diligentia superari, vt experientia docuit, in quo examinatorum grauari supra modum conscientiæ possunt: estq́ue malum tale multis Commune alijs, de quo dictum Tomo 2. Thesauri. Tit. 16. nu. 1. & 43. & Tomo 1. Auctarij nu. 149. & seqq. Circa quod non est opus amplius distineri, sed ad alia gradum facere.
Loading...