SECTIO XIII.

SECTIO XIII.

Circa obligationem obseruandi Ritus pro Missæ celebratione quædam scitu digna. Ad dicta Tomo 2. Thesauri Tit. 16. nu. 110. 111. 206. & 207.

98
*CVidam ex Nostris à nescio quibus
obiecta detentio in Missa ante Christi corporis sumptionem, dum illud in manibus habens prolixius orare videbatur. Quibus ille respondit: No tengo mesermejor rato en todo el dia. Non habeo per diem totum particulam temporis meliorem. Opportunius inquam spatium ad negotium animæ, ad vnum illud, quod solùm est necessarium pertractandum ad delitias puriores, vt gratum me reddam ei, quem mecum habeo dicenti delitias suas esse, cum filijs hominum esse, & nunquàm ita cum illis est, quàm cum sumendum se præbet. Hinc pro detentione huiusmodi quid faciat, quidúe videatur obstare, visum est hoc loco tradididisse, propria subiuncta sententia, nec leui quidem operæ pretio vt ex dicendis pietatis & veritatis alumnis apparebit.
99
*Circa quod P. Dicastillus Tom. 1. de Sacra
mentis Tract. 5. Disput. 4. nu. 269. ita scribit: Hinc est etiam quòd cùm idem sit de cæremonijs atque de verbis, siue detrahendis, siue addendis, præter designatas à Pontifice, & inter alias cæremonias & ritus colendi Deum in Missa numerentur tria illa tempora orandi aut meditādimeditandi secretissimè, scilicet in Memento primo pro viuis & Memento secundo pro defunctis, ac tandem tertio post sumptionẽsumptionem Corporis, vbi in Canone Missæ dicitur in Rubrica illius. Quiescit aliquantulũaliquantulum in meditatione sanctissimi Sacramenti: Hinc inquam est, addere quartāquartam orationem seu meditationem, & quartum tempus sic quiescendi, & orandi etiam mentaliter, esse nouam quamdam cæremoniam, quam tamen addunt aliqui plus nimium deuoti, qui antequàm sumant Corpus Christi in Missa per aliquod tempus cum illo in manibus perseuerant orantes: quod etiamsi mentaliter faciant in illo situ & habitu corporis perseuerantes, iam addunt alium similem cultum ei, quem posteà meditando exhibent ex præscripto Ecclesiæ post sumptionem eiusdem Corporis: quod ostendit illum esse peculiarem cultum ab Ecclesia præscriptum: Ergo nouum addunt contra Ecclesiæ præscriptum. Ideò illos appellaui plus nimiùm deuotos, vnusquisque autem in suo sensu abundet. Sic Auctor dictus.
100
*P. Nicolaus Lancicius Tomo 2. Opusculo
P. Lancicius illam probat.
rum spiritualium: Opusc. 13. nu. 84. contraria graditur via ita scribens. Post hæc verba dicta (scilicet Corpus Dom. nostri IESV Christi &c.) aliquantulùm subsistendum est, vti subsistebant S. P. IGNATIVS, S. Xauerius, S. Philippus Nerius, & Bellarminus, & Claudius Aquauiua, Suarez, Gregorius de Valentia, & multi alij viri valde Sancti & docti. Et declaratum id esse à Congregatione Cardinalium Concilij Tridentini, legi Romæ ante 40. annos in manuscriptis Declarationibus huius Congregationis, nec id vetatur in Rubricis Missalis. Potest ergo | tantillum Sacerdos tenendo supra patenam Sanctissimam Eucharistiam ad Christum Dominum per modum Colloquij mentalis dirigere affectus præcipuarum virtutum valde Deo acceptos, quos ex S. Scriptura, & historijs Ecclesiasticis scimus eximio Dei dono nonnullis seruis Dei conciliasse, & continere in se medullam quodammodo perfectionis & sanctitatis. Hæc ille, qui statim prædictos proponit affectus, sine longiori Sacerdotis mora, eximio fructu illius exercendos. Legatur, si illius sit copia, nam est qui legatur & relegatur dignissimus.
101
*Dico Primò. Non est obligatio in rigo
re alicuius detentionis post dicta verba, pro noua meditatione aut oratione. Probatur, quia in Rubricis nihil tale expressum habetur, & ratio satis commoda reddi potest; nam ante sumptionem præcedunt deuotissimæ orationes, tres inquam ad Christum in Sacramento directæ post dictum Agnus Dei, & proximior illa ter repetita Domine non sum dignus &c. quas Ecclesia sufficientes iudicauit, & ita pro sumendo sanguine non relinquit locum detentioni, nec in vsu illa habetur apud quemquàm ritè & rectè in celebratione huiusmodi procedentem; sed dicto, Sanguis Domini nostri IESV Christi &c. sumendus est, breui illa oratione sufficienti iudicata.
102
*Dico Secundò. Quod à P. Lancicio
asseritur, conuenientissimè potest vsurpari: quod quidem cum P. Dicastillus non videatur assecutus, ita vt ex eodem audiuimus pronuntiauit. Et licet quod ad Diuos Ignativm & Xauerium attinet, dici possit sic quidem esse factum ab ipsis quia tunc non erant nouæ Missalis Rubricæ publicatæ: id tamen de alijs ab eodem Patre adductis dicinequit omnes enim post earum editionem floruerunt: signum ergo est contra illas non fieri in illa deuota quidem, sed non nimia, vt dicitur, detentione. Nec dici potest id factum virtute dictæ S. Congregationis Cardinalium: nam Congregatio non confert facultatem sic faciendi contra Rubricarum tenorem, sed declarat id non esse contra illas. Quod autem viris doctis Congregationis dictæ, & ab eâdem consultis, ita visum est, potuit etiam alijs probitate & sapientia præstantibus similiter arridere.
103
*Neque fundamentum, cui P. Dicastillus
innititur, adeò inconcussum est, vt non possit responsione commoda multipliciter infirmari. Negatur enim nouum ritum introduci, sed id fieri quod est Ecclesiæ menti conforme: quandoquidem in Rubrica dicitur: & se inclinans reuerenter easdem ambas partes sumit: ad reuerentem enim sumptionem spectat, cuius non limitatur gradus, & in re tanta conuenientem admittit extensionem, vt cum detentione aliquali ad tremendum adeò Sacramentum accedatur, & sicut lingua, sic etiam mens suo non desit officio, nusquàm feliciùs admouendo.
104
*Licet autem iuxta priorem Assertionem
stare possit vt sine mentali præuia oratione Sacramentum reuerenter accipiatur; dum tamen non limitatur reuerentiæ modus, & ea, de qua loquimur, adeò conueniens appareat, sitque quasi iure naturæ debita; nihil contra Rubricas habetur, sed iuxta illas sic orans & meditans conuenienter operatur. Quamuis autem pro sumptione sanguinis etiam quod ad reuerentiam attinet adijciatur, vbi tamen detentio nulla fieri debet, vt diximus, id quidem est post verba dicta: Sanguis Domini nostri IESV Christi &c. Ante illam autem iam meditatio præcesserat, dum post sumptionem Corporis iubetur Sacerdos aliquantulùm quiescere in meditatione SS. Sacramenti. Talis siquidem meditatio ad sanguinis etiam sumptionem sub propria specie ordinatur, vnde non dicitur, In meditatione Sanctißimi Corporis Christi, sed In meditatione SS. Sacramenti, quod ex vtrôque conflatur. Et est dignum animaduersione.
105
*Dico Tertiò. Detentio, de qua agimus,
non debet esse prolixa. Sic P. Lancicius, & ab ipso adducti, pro huiusmodi praxi laudati, sicut & omnes qui communiter illam adhibent celebrantes. Id probo, quia orationes Communionem præcedentes sunt velut vltima dispositio ad illam, & ita non debent nimia interpositione mentalis orationis præcedere. Item surgens Sacerdos, qui post tres præfatas orationes genuflexerat, dicit: Panem cœlestem accipiam &c. Quæ quidem verba indicant futuram statim illius sumptionem. Prætereà non videtur decens vt sacerdos longum per spatium sine necessitate Christi Corpus habeat in manibus, vbi & circa Hostiam aliquid minus decens potest accidere, siue ex contrectatione & compressione ipsa, siue extrinsecùs incurrens. Vnde exponenda populo in altari inter vitreos circulos collocatur. Deinde quidquid agi tunc potest, adorando, petendo, promittendo, fieri valet Missa finita, in actione gratiarum: tunc enim intra se Christum habet sacerdos, vt cum eo possit feliciter negotiari. Tandem, post sumptionem Corporis Rubrica aliquantulùm solummodò quiescendum præscribit, ne nimiùm interrumpatur integritas sacrificij: Ergo & ad eumdem modùm dicendum est ante sumptionem: quia sicut non est conueniens nimiùm interrumpi, ita neque retardari, positis iam omnibus, quæ pro illius consummatione visa sunt Ecclesiæ Moderatoribus expedire.
106
*Quia verò aliquorum proferri exempla
possunt, qui longas in recessu Missas celebrantes diu Christi Corpus in manibus tenent profunda meditatione, & multoties effusè lacrymantes, qua in corporis & animi dispositione, quod ex historijs etiam habemus, peculiaribus solent à Deo fauoribus decorari, per quod videtur ostendi pietatem huiusmodi non ipsi displicere: Ad id dicendum potiùs esse admirandum, quàm imitandum, sicut & illud, quod à viro notissimæ sanctitatis frequenter factum scimus, qui post consecrationem quando iuxta id, quod in Rubricis disponitur, osculaturus erat altare, Hostiam osculabatur ipsam teneritudine animi singulari. Quod & in rebus quibusdam alijs obseruandum, vt est illud, quod in vita B. Felicis Capucini, qui lingua in frontibus feminarum signum Crucis efformabat ad dolorem capitis depellendum. O sanctam, sed non imitabilem simplicitatem! Eius memoria habetur in Martyrologio Romano die
18. Maij, sicut & quamplurium aliorum Beatificatorum, videlicet B. Caietani Thienæi Clericorum Regularium Fundatoris die 7. Augusti. B. Raymundi Nonnati Cardinalis Ordinis beatæ MARIÆ de Mercede die 31. Augusti: qui & sancti nomine ibidem honoratur, cùm tamen | constet non esse Canonizatum. Die etiam 25. Maij sic habetur: Florentiæ B. Magdalenæ virginis, Ordinis Carmelitarum, vita & sanctitate illustris. Et hoc quidem ante annos plures illius Canonizationis. Ex quibus venit ampliùs demonstrandum, quod in Amphitheatro n. 288. & seqq. Est à Nobis
Quid inde is feratur.
contra aliquos comprobatum, scilicet non esse argumentum Canonizationis memoriam alicuius sanctitate illustris in Romano Martyrologio contineri.

Circa Sanctorum cognomina vt queant in Sacris eorum Officijs pronuntiari.

107
*NOn est noua quæstio; agitanda tamen hoc loco, quia his diebus specialis circa illam contentio extitit, an scilicet in Festo S. Francisci Xauerij, & S. Francisci Borgiæ, cognomina Xauerij, & Borgiæ exprimi in Collectis possint, & locis alijs Officij Sacri, vbi commodè id fieri valet, vt in Litanijs, & quando Lectiones secundi Nocturni ex communi sanctorum assumuntur: vt id, quod de ipsis dictum fuerit, alijs queat applicari.
Circa quod P. Quintanadueñas Tomo 1. Sin
gular. Tract. 7. Singulari. 38. affirmatiuam partem defendit, & non solùm licere asserit, sed expedire, quando sanctus, de quo agitur, aliter dignosci nequit, eo quòd alij sint eiusdem nominis. Fundamenta eius sunt.
108
*Primò, vsus Ecclesiæ in multis: Diuos
1. Ex vsu Ecclesiæ.
enim Ioannem Baptistam & Euangelistam præfatis titulis discernit, sicut & Diuos Ioannem Chrysostomum, & Ioannem Gualbertum: tres Paulos, Apostolum, Confessorem, & Martyrem: duplicem Petrum, Apostolum & Martyrem, Martinum, Stephanum, Thomam, Catharinam, qua ratione ait Mariam Magdalenam ab alijs Magdalenæ compellatione distingui.
Secundò, quia in eo nulla est indecentia, & co
2. Ex conuenientia.
gnomina etiam in sanctis digna sunt veneratione. Nec leue in eo deprehenditur inconueniens, quòd Missam audiens, & nomen in ea sancti, quisnam ille sit nesciat, cùm multi sint eiusdem nominis. Vnde infert pro Diuis Francisco Xauerio, & Borgia sic faciendum, cùm non habeant Orationes proprias, ex quarum possint tenore dignosci, vt habent Diui Franciscus de Assissio, & de Paula.
Tertiò, auctoritate Illustrissimi DD. Andreæ à
Corduba Episcopi Pacensis viri doctissimi, Sacræ Rotæ Romanæ Auditoris, & sacrorum Rituum peritissimi, qui cognomen Loiolæ addidit in Beatificatione Diui Parentis Ignatii, asseruitque ita resolutum Romæ circa Sanctos alios, cùm in ea, vt diximus, esset Auditor.
109
*Et licet (vt graues Doctores asserunt) ex suo genere materia grauis sit addere & adimire nouas preces aut cæremonias; at ijdem dicunt, quod si id quod additur aut tollitur, est quid leue, lethale non est, etiamsi scienter fiat. Sic dictus Pater, quem cùm referat P. Henao Parte 3. de
Sacrificio Missæ Disput. 28. nu. 72. illi obijcit eos, qui dicunt non esse lethalem additionem, pariter asserere esse venialem. Iuxta quod non stat eiusdem Patris assertio de licita, & expediente etiam multoties additione. Quæ obiectio videtur irrefragabilis, post quam sic addit: Audiui aliquos, qui adderent, sed contrarium est tutius. Quod probat, quia in omnibus ferè sanctis id seruat Ecclesia; cùm tamen rationes adductæ non sint tam obstrusæ, vt latere potuerint summum Pontificem, aut sacram Rituum Congregationem.
110
*Dico Primò. Satis verosimile & proba
bile est aliqua cognomina addi posse, quando pro illis occurrit ratio specialis. Quod quidem efficaciter non probant adducta omnia à P. Quintanad. aliquando enim Orationes tales sunt, vt ad inuicem possint sanctis eiusdem nominis conuenire, vt constat in Orationibus pro Diuis Francisco Assissinate, & de Paula, vt eas recolenti constabit: vnde non video quomodo citatus Pater eorum distinctionem posse ex ipsis dignosci valuerit affirmare. Deinde ad designandam distinctionem sufficere dicitur id, quod illam indicat, etiamsi cognomen non addatur, vt in Diuis Paulis videre est; Confessor enim ex titulo Confessoris ab Apostolo diuersus agnoscitur, & Martyr ratione adiuncti fratris, Ioannis inquam, & sic in adductis alijs. Ergo similiter in Diuis alijs eiusdem nominis fieri potuit: etsi in quibusdam cognomen adiectum, non ea de caussa, sed ex alia debemus factum reputare. Si enim in D. Ioanne Chrysostomo nomen tantùm Ioannis poneretur, & in Diuo Ioanne Gualberto item; ex adiunctis Pontificis & Abbatis titulis discrimen erat inter eos apertum, sicut in Diuo Ioanne Pontifice & Martyre, ex additione Martyrij.
111
*Quod autem de Diuo Francisco Xaue
rio dicitur, iam locum non habet, cùm propriam habeat, & valde honorificam Orationem, in qua non est Xauerij cognomentum appositum, sed notæ tales, vt ex illis queat sufficienter agnosci, dum dicitur, Deum Indiarum gentes eius prædicatione & miraculis Ecclesiæ suæ aggregare voluisse. Et cùm in Litanijs, etiam in Sabbato sancto inter alios inuocetur Sanctos, quod de more haberi in Prouincijs Hispaniæ nostræ Societatis testatur P. Henao suprà nu. 64. quod & testari de hac possum etiam Peruuiana: satis apparet quis nam sit ille, non adiecto cognomine, cùm post Diuum constituatur Ignativm, & solùm id fiat in Societate. Diuus etiam Franciscus Salesius suas habet notas præter Pontificium titulum, qui
solus pro distinctione sufficeret. Et quidem solùm in Missis votiuis videtur locum habere ratio dicta: nam in Missis festiuitatum satis manifestum est ad quem Sanctum spectet Missæ celebratio: in votiuis autem parùm interest quòd audiens sciat aut nesciat, pro quo illæ Sancto celebrentur.
112
*Maius habet pondus, quod citatus Scri
ptor adiungit de resoluta Romæ quæstione, quod tantus est testatus Antistes, & pro re fauorabili, nec tertij præiudicium importante, debet esse sufficiens, saltim vt probabiliter procedatur, & tutò, vt P. Henao videtur admittere dicens contrarium vsum esse tutiorem: hac enim ratione Auctor ipse id, quod de Collecta, & famulos tuos &c. in Hispania cum ea diuersitate admissa, de qua ille à num. 45. proponit, pro qua & P. Mascarensas de Sacramentis, Tract. 5. à num. 448. tutum arbitratur, cùm reuera tantùm probabile sit | quo ad plura, & suis difficultatibus aliqualiter implicatum.
113
*Quibus addi potest, in ipso Canoniza
tionis actu, & constantissima velut forma, cognomina Sanctorum à Pontificibus proclamari, vt liquet ex Bullis pro S. Hyacintho Polono, S. Raymundo de PeñefortPeñafort, S. Ignagio Loyola, S. Francisco Xauerio, S. Thoma de Villanoua, & alijs. Cùm ergo in actu illo omnium solemnissimo ita fiat, neque indecens quidquam in eo appareat, ex eo videtur non obscurè colligi, neque in adiectione, de qua agimus, quidquam indecentiæ, aut Ecclesiæ ritibus minùs consonum reperiri. Et roborari etiam potest ex eo quòd in Ka
Et aliunde.
lendario, & Romano Martyrologio Sancti suis cum cognominibus frequenter apponuntur, vt ex nuper adductis constat, ex quibus D. Raymundus D. Franciscus, & D. Thomas id apertè demonstrant. Diuus Hyacinthus etsi Polonus in Canonizatione dictus, solo nomine insignis proponitur, quia Polonus proprium cognomen non est, & quod illud fuerit non habetur exploratum. Pro Diuo autem Ignatio visa est satis singularis maiestas Fundatoris.
114
*Dico Secundò. Non est generaliter ad
mittendum posse Sanctorum cognomina omnibus indifferenter in Sacris Officijs adnecti. Id probo, quia sine fundamento talis procedet assertio, siquidem stylus Ecclesiæ id non patitur, & ratio, quæ pro licita additione adducitur, ad id se non extendit, cùm ex sola necessitate distinguendi Sanctos desumatur, sintque modi alij, quibus talis possit distinctio constare, vt remanet comprobatum. Et quidem D. Ioanni Chrysosto
mo non est eo ex capite cognomen in Oratione locatum; sed quia Ecclesia voluit eum sic honorare, cùm cognomen illud non ex paterna origine veniat, sed ex præclara in dicendo facultate, quod & inter Ethnicos Dio est assecutus. De Diuo autem Ioanne Gualberto ea esse ratio potuit, quòd sola de illo in Missa Commemoratio fiat, cùm sit Religionis Fundator, & ita in illa aliquid addi honorificum oportuit, Gualbertorum enim genus satis illustre fuit, & additio de singularitate notabilis. Licet autem alij sint Abbates eiusdem nominis, vt S. Ioannes Climacus, de quo Romanum Martyrologium die 30. Martij. & Constantinopolitanus, de quo die 27. Aprilis: cùm illos tamen Ecclesia non celebret, pro distinctione ab ipsis non erat additamentum cognominis necessarium.
115
*Dico Tertiò. Cognomina aliqua conue
nienter possunt in Collectis & Officio Sanctorum quorumdam adhiberi, quia scilicet illustria sunt, & sic Regna, Prouinciæ, Religiones, & magni ex eodem genere Principes deprecantur. Sic Gusmani cognomen, quod nobilissimum in Hispania, Diuo Dominico adnecti potuisset, sed quia id in more non fuit, non videtur stare posse circa hoc nouitas inculpata. Borgiæ etiam cognomen illustrissimum est, quod Diuo potest conferri Francisco, sicut & cognomen Xauerij Francisco alteri, vtrique nostro. Et ita pro hoc habetur in Collecta à S. Congregatione Rituum approbata in Nauarræ regno, de qua suprà. Sicut & pro S. Petro Nolasco Fundatore sacræ Religionis beatæ MARIÆ de Mercede pro tota Ecclesia autem cognomina talia non sunt, vt ex illis quidquam specialis honoris Sanctis, qui nominantur, accrescat, vt Diuo Antonio, quòd dicatur de Padua, Diuo Francisco de Paula, Diuo Thomæ à Villanoua, patria genitoris, Diuo Petro de Alcantara, & sic de nonnullis alijs. Diuus Thomas, clarissimum Theologiæ iubar, meritò posset cum Aquinatis præclaro titulo nominari, sicut & B. Aloysius Gonzaga, & B. Stanislaus Kostka, vt de Loyola taceam, de quo iam dictum. Omnium excellentissimum cognomen Diuæ Teresiæ cœlitus attributum, scilicet à IESV, vnde & conuenientissimè posset adiungi, sicut & Beato Ioanni Dei, & huic potiùs, quia multi Ioannes sunt, & vnica Teresia publicis ab Ecclesia honoribus decorata, iuxta eorum mentem, de quibus suprà, ad distinctionem in negotio præsenti esse præsertim attendendum arbitrantium, sua cum probabilitate loquentium, quam eorum nolumus sententiæ denegare, quod in vno Chrysostomo censeo penitus improbandum.

Circa Collectam, & famulos tuos &c. ex discussio vtilis.

116
*DE illa dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 16.
num. 110. & in Additionibus num. 118. Vbi adduximus Declarationem Pij V. vt non liceat in Canone Missæ Superiorem: vbi nominandus Antistes, cum Auctoribus de eo agentibus, & censentibus esse lethale peccatum, quibusdam reclamantibus, in huiusmodi mutatione, minimè tamen audiendis: sic enim expressè Pontifex. Quia verò de solo Canone videtur locutus, dubium inde subortum, an in Collecta prædicta eadem subsit obligatio, & sic de alijs non Religiosis Congregationibus: circa quod & nonnullæ aliæ moueri possunt quæstiones. Sit ergo.
117
*Prima circa mutationem dictam in Re
ligiosis, & in illis non procedere declarationem dictam magis ex professo quàm alij probandum sibi assumpsit P. Mascarenhas de Sacramentis Tract. 5. à nu. 454. quem sequitur P. Henao Parte 3. de Sacrificio Missæ nu. 71. qui nu. 45. Auctores de hoc tractantes adducit: si de eo, vt ille inquit, esset antiqua consuetudo. Eorum fundamentum est, quia in citata Pontificis Declaratione solùm de nominatione in Canone prohibitio extat: in Collectis autem permittitur solita oratio pro Rege, prole regia, & exercitu, vbi alia, quæ addi solent, intelligenda veniunt. Si ergo solita sit Superioris in Religione mentio, nihil contra tenorem Declarationis habebitur. Ex quo infert P. Mascarenhas Episcopum non posse circa hoc se intromittere, neque Regulares teneri ipsi obedire limites suæ potestatis transgredienti. Concludit autem P. Henao dicens fore laudabilius, si Religiosi, quibus in vsu fuit nominare suum Generalem, conformarent se plerisque alijs Sacerdotibus Regularibus & sæcularibus in non nominando nisi Episcopum loci.
118
*Dico Primò. Satis verosimile est in De
claratione prædicta prohibitionem nominandi Generalem Religionis extare. Probatur, Quia de eo facta est ab Hispaniarum Nuntio apud Pontificem consultatio, & ita quod in respon|sione continetur, ad idem est referendum. Cùm ergo post Declarationem circa Canonem id habeatur, quod diximus, scilicet nec in Collectis Missæ posse aliquid addi sub eadem pœna, præter orationem solitam pro Rege &c. Ad exclusionem nominationis indebitæ Superiorum Religiosorum referri debet: aliàs non videtur cur addi debuisset. Quòd si solita nominandi illos obseruantia approbata est; ex eo fiet, non benè Religiosos facturos, si eâ relictâ, Episcopi faciant mentionem: quia consuetudo hæc approbata non est, sed quæ pro Generali nominatione stabat: neque illis licet vna consuetudine dimissa aliam inchoare. Et ita quod admonet P. Henao non videtur locum habere posse, si iuxta eius antecedens placitum sit negotium huiusmodi transigendum.
119
*Dico Secundò. Nominatio talis imper
tinenter videtur addi. Probatur, Quia offensionem caussare potest, vt constat ex Edicto Conimbricensis Episcopi, de quo P. Mascarenhas. Item nominatio ista proptereà adhibetur, vt superior Ordinis commendetur Deo: Atqui hoc in alia particula Collectæ continetur, vbi scilicet dicitur, & nos: illud enim non ad priuatam Sacerdotis personam refertur, sed ad Congregationem, iuxta illud, quod ferialibus habetur in precibus: Memento Congregationis tuæ &c. Cuius est sacerdos membrum: & ita cùm commendatur Deo, illius Caput præsertim diuino conspectui cum benedictionum cœlestium desiderio præsentatur. Circa quod sacerdos intentionem suam coràm Deo debet antecedenter protestari futuram semper talem, & iuxta eam sine mora aliqua in deprecatione procedere. Item cùm Antistitis nomine veniat etiam Generalis, vt ex Grammatica notum, vnde & commune etiam feminis est, licet etiam pro Monialium Præfecta sit nomen Antistita: quando Antistitem Religiosus sacerdos nominat, ad Generalem potest se intentio illius extendere: etiamsi Antistitis Episcopi proprium nomen enuntiet, ad id intentione, vt diximus, conformata.
120
*Dico Tertiò. In nominatione dicta vi
detur grauiter peccari. Probatur ex Declaratione Pontificis, qui mortale esse asseruit, quando id fit in Canone Missæ: quod tamen non esse ratione Canonis, ex tenore Declarationis compertum habetur, dum immediatè prosequitur: Cùm sit ad vnguem Missale obseruandum. Sed quia sunt qui aliter sentiant, vt citato loco Additionum dictum, sit ita vt volunt, & vnusquisq;vnusquisque in suo sensu abundet. Addendum tamen id, quod non immeritò à P. Dicastillo animaduersum Tomo 1. de Sacramen
tis Tract. 5. Disput. 4. n. 268. quòd cùm oratio in hunc finem adhiberi debeat, vt colatur Deus, & impetretur ab illo quod petitur: stultissimum esse adhibere ad id medium, quod non ad cultum, sed ad culpam: non ad placendum, sed ad displicendum: non ad impetrandum & merendum beneficium, sed ad supplicium potiùs & pœnam, tamquàm culpa, licet venialis, deseruit: immò aliquoties poterit esse mortale, si publicè talis oratio adhibeatur, ob scandalum quod iudicio prudentis discernendum est. Sic ille censet: & quod de mortali ait, in casu nostro tunc timeri poterit, quando Episcopus die aliquo festiuo adfuerit, & non nominari se, sed Generalem audierit.
121
*Sed contra id, quod diximus Assertione 2.
obijci potest id, quod habetur in Collecta Collegij Salmanticensis, de quo P. Henao num. 45. sic enim in illa: Nos, & Societatem nostram. Ergo illud Nos ad Congregationem, cuius sacerdos est pars, non est referendum. Ad quod dicendum non videri illud Nos ad priuatam personam sacerdotis referri, sic enim non deberet Societatem præcedere, sed eam sequi. Et idem videtur dicendum si de Collegio sit sermo: sicut in Canone Missæ priùs oratur pro Ecclesia, deinde pro Papa, Episcopo, & alijs, cum aliquibus in speciali, de quibus in Memento. Sed quia in Collecta, vt communiter profertur, extat illud & Nos, quod non semper videtur ad Congregationem aliquam spectare, cuius sacerdos sit pars, visum est pijs & doctis Patribus illud non omittere, & expressam Societatis compellationem adhibere, in quo sibi visi sunt probabiliter procedere: sed certè eorum exemplum non sunt aliæ Societatis Prouinciæ secutæ, & in hac nostra nihil tale vnquàm vsurpatum. Illud etiam speciale in Collecta prædicta, pro Serenissimis Collegij Fundatoribus Philippo Tertio, & consorte Margarita commemorationem attexi, quod Rubricæ Missalis videtur aduersari, dum. §. 7. n. 6. dicitur in penultimo loco commemorationem pro Defunctis apponendam. Sed dici potest id intelligendum quando oratio est solùm pro Defunctis. Et prætereà, quia non apparet qua sit auctoritate Commemoratio talis adiecta, id non sine illa factum debemus nobis persuadere: cùm res acta sit inter eos, quos in rebus istis, sicut & in alijs, præcipuæ sapientiæ laude scimus commendari. Pro quo & citatus scriptor nu. 70. vbi & non omnes commemorationem dictam vti licitam probasse, & pro vsu admisisse testatur.

De Collecta pro Jndijs, quid speciale.

122
*AD secundam hoc potest Quæstionem
pertinere, circa quam id opportunè succurrit, quod habetur in Synodo Diœcesana Limensi Lib. 3. Tit. 7. Cap. 12. sic enim ibi ex vulgari lingua Latinus tenor: & quia in Collecta, quæ per Sanctitatem Sixti V. fel. record. post Orationes Missæ dicitur, & incipit, & famulos tuos, conuenit non esse varietatem in verborum serie, neque in tempore, quo dici debet: Mandamus. S. S. A. vt deinceps, & dum non fuerit à sua Sanctitate aliud ordinatum, in omnibus partibus, in quibus dicta fuerit, sit iuxta formulam hîc exhibendam, quæ ex vero exemplari desumpta est, quod ex Hispania typis expressum est adductum, & quòd semper dicatur in fine vltimarum Orationum Post communionem, non obstante qualibet consuetudine, quæ in contrarium extet. Post hæc sic sequitur
Trasumptum verum Collectæ.
Et illud apponitur, seq́ue habet in hunc modum.
Et famulos tuos Papam. N. Philippum Regem nostrum, Reginam, & Principem nostrum, cum prole Regia, populo sibi commisso, & exercitu suo. Antistitem nostrum. N. Proregem nostrum N. nauigantes, & nos ab omni aduersitate custodi: pacem & salutem nostris concede temporibus, & ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam, & gentes Indorum gratia tua | illuminentur, & in fide Catholica confirmentur, Paganorum & Hæreticorum, quæ in sua feritate confidunt, dexteræ tuæ potentia conterantur, fructus terræ dare & conseruare digneris. Per Dominum nostrum IESVM Christum filium tuum &c.
123
*Ex quo habemus non sine fundamento
Circa illam notatu digna.
Auctores aliquos asseruisse pro Collecta dicta in Hispania Pontificiam concessionem non extare, quam citati improbant Patres; adducta siquidem ex concessione Sixti V. habetur Diœcesanæ Synodi attestatione; in qua pro Indijs illud habetur: Proregem nostrum. Nauigantes, & gentes Indorum &c. Cùm enim Prorex supremus Regni gubernator sit, & Regijs prærogatiuis emineat, meritò pro illo oratio fit, cùm à P. Henao suprà dicatur in aliquibus oppidis, quæ ad Dynastas spectant, eos in Collecta solitos nominari. Qui etiam affirmat in portubus post nomen terræ addi & maris, scilicet vt fructus terræ & maris dare &c. Vnde & conuenienter in Collecta pro Indijs additum Nauigantes, cùm earum felix status à fortunata nauigatione dependeat. Circa gentes autem Indorum satis est conuenientia comperta, cùm ex earum conuersione adeò ingens nouæ prolis facta sit & speretur accessio in Christi Ecclesia, noui mundi detectione. Quod autem de paganis & hæreticis additur, & in quibusdam Hispaniæ locis dici solitum: Quæ in sua feritate confidunt, iam diu est, ex quo frequenter omittitur, quia non omnes eorum gentes feræ sunt, etiamsi de paganis sit sermo: feritas enim agrestem, Syluaticam & indomitam indolem in hominibus designat, vti qui ferarum more impetu atroci ferantur, pro quo Grammatici consulendi.

De obligatione circa Collectæ recitationem.

124
*SIt hæc quæstio tertia, in qua videtur di
cendum nullam esse obligationem, cùm ex priuilegio recitationis huiusmodi facultas habeatur; priuilegijs enim vtimur, cùm volumus, sed cùm priuilegium personale tantùm non sit, locus est dubitationi. Et non defuerunt, qui lethale peccatum in omissione huiusmodi incurri fuerint arbitrati, quos sine expressione nominum refert P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 7. Singul. 35. n. 1. quod tamen non crediderim generaliter assertum, sed si totali omissione, aut ferè totali contingat, cùm oppositum nullo solido fundamento niti videatur. Alij è conuerso neque venialem culpam in omissione secundùm se sumpta deprehendunt, ex quibus Laurentius Vander apud citatum scriptorem nu. 7. qui nu. 5. ait fortè esse peccatum veniale, cùm tamen n. 6. absolutè asserat veniale esse, & bonis rationibus ad probationem vtatur. Quem impugnat P. Henao nu. 68. nullum in eo peccatum agnoscens, quia videmus frequentissimè omitti à sacerdotibus valde pijs & diligentibus in adimpletione omnium, quæ ad Missam spectant. Quod & priùs tenuerat P. Mendus Disquisit. 7. de Ordinibus Militar. Quæst. 11. §. 1. n. 108.
125
*Dico Primò. Trinam recitationem o
mittere, quàm apud Ecclesias Cathedrales quasdam in vsu esse aliqui testantur Auctores, quod & ego in aliqua deprehendi, nullum peccatum est. Probatur, quia pro obligatione nullum extat fundamentum, & aliqualis in eo apparet abusus, quandoquidem iuxta Ecclesiæ morem nulla repetitio talis admittitur, & ita circa hoc Rubricæ extant, vt scilicet nulla oratio bis, immò neque Antiphona, aut versiculus proferatur. Ex quo fundamento asserit Vander adductus à P. Quintana suprà n. 8. quòd si in Missa dicta fuerit Oratio A cunctis, in Collecta & famulos, omittendum sit illud Pacem & salutem vsque ad Conterantur. Et si dicatur Ecclesiæ tuæ, illud & ab Ecclesia tua vsque ad verbum dictum. Quæ citatus Pater ait frequenter non obseruari, quia ignorantur, aut quia in opinione sunt posita, vbi & addere consequenter debuit omittendum Pontificem, quando Oratio pro illo præcessit, sicut & Regem, quando similiter pro illo antecessit oratio, quæ quidem vna illarum est, quæ ad libitum dici possunt.
126
*Dico Secundò. In totali, aut ferè totali
per annum omissione aliquod veniale peccatum admiscetur. Probatur, quia nulla afferri rationabilis caussa potest talis omissionis: vna siquidem tantùm est, scilicet priuilegium esse, & sic voluntariam iuxta illud operationem. Atqui priuilegium hoc vtilissimum est, Regibus nostris gratissimum, quorum nos debet felix status habere solicitos, à quo & noster pendet; in vsu apud omnes, cuius & omissio non sine aliquo scandalo potest continuari: Omissio autem huius generis venialem culpam importat, qualis esset in eo, qui nullam lucrari Indulgentiam conaretur, eo quòd pura gratia sit: & in illo, qui audito signo pro salutatione Angelica, in Virgine salutanda pigritaret. Semper enim in huiusmodi omissionibus culpabile aliquid admiscetur.
127
*Dico Tertiò. In Festis, in quibus vna
tantùm recitatur Oratio sine culpa stare omissio potest, vt in Duplicibus, & etiam quando in illis plures sunt Orationes dicendæ, vt in Festo Natiuitatis Virginis, Inuentionis S. Crucis, S. Iacobi Maioris, & quorumdam aliorum sanctorum, quia id per accidens est in Duplicium qualitate. Item quando multæ occurrunt Commemorationes, vt infra Octauam Natiuitatis, & in Sabbatis quatuor Temporum. Quo euentu finita vltima oratione potest mentaliter dicta Collecta resumi, ne illius fructu careant in ipsa contenti, quod est dignum animi ad hæc laudabiliter attenti, & Christiana feruentis charitate. Solet autem in magnis
etiam Festiuitatibus dici eo quòd tunc ij adsint, de quibus in ipsa mentio, quod eorum venerationi defertur: & licet Episcopus videatur laicalibus potestatibus præponendus, sicut in Canone, vnde & non defuerunt, qui ita fuerint arbitrati; ordo tamen in ea extans omnino seruandus est, quia gratiam istam voluerunt Pontifices Hispanis Principibus vti de Ecclesia singulariter bene meritis indulgere. Neque in alijs exempla deficiunt: Concionator enim priùs Proregem, quàm Episcopum vsitata forma salutat, & cùm extra Ecclesiam concurrunt, loco ille præcellit, in quo & diuinus respectus interuenit, quia iuxta Apostolum Rom. 1. v. 1. Non est potestas nisi à Deo:
Rom. 1. v. 1.
quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt.
Loading...