*Dico quartò. Auditores grauiter peccare
possunt in caussis recusationis suffragatorum ad cathedras, quæ ad ipsos deuoluuntur, si
pro affectu iudicent, vt vnus potiùs, quàm alius
cathedram assequatur. Hac certè die, quâ hæc
scribo, oppositorum vnus cathedram amisit, quia
ob recusationem ducenta & viginti illi suffragia
defuerunt. Et id quidem ritè, & rectè factum
non nego, cui de caussis non constat, nec sunt
animi iudicum manifesti. Rei solum istius momentum expendo. Equidem probatio suffragationis, quando præsertim Doctoris in ea facultate est, pro qua certatur, qui viginti quatuor
suffragia habet, & multoties qualitatem
: si videlicet Sacerdos sit; grauis pœna est, & in graue
etiam detrimentum oppositoris redundans; vnde
probationes ad illam sufficientes meridianâ luce
clariores esse debent, vt
num. 104. dictum manet; in huiusmodi autem oppositionum factionibus
claritas esse tanta nequit; quia nulllus contra eum, cui fauet, iurabit ita, vt securum possit
reddere iudicantem. Ab aduersæ autem partis
fautoribus quomodo possit irrefragabile testimonium expectari? Nam vbi caput est suspectum, etiam illi, qui caput verosimiliter sequuntur, vt cum multis tradit Dom. Solorzanus
lib. 2.
cap. 24.
num. 100. Iudicium ergo arbitrarium
restat, & cùm de pœnâ, vt diximus, graui agatur,
videtur in rei fauorem iudicandum, iuxta regulam iuris in
sexto 49. quæ sic se habet;
In pœnis
benignior est interpretatio facienda. Quod ex aliâ
communi doctrinâ conuincitur, iuxta quam testis non est integer, etiam cùm in caussa, quæ eum
principaliter non tangit, deponit, si aliquod commodum, vel interesse ex eâ sperare possit: de quo
Farinacius
in Practica. Quæst. 60
per totam, & alij
adducti à Dom. Solorzano
suprà. num. 98. item
ex aliâ, quòd domestici ad testificandum non admittuntur communiter, & rationem reddunt
Scriptores, quia erga dominum, vel Patrem Familias notam habent affectionem. Pro quo Auctores producit. P. Fragosus
Tom. 1.
pag. 659.
§.
Quid dicendum. Eorum autem, qui pro oppositoribus stant, notissima est affectio, vt parati
sint pro illis vsque ad ignem, & sanguinem decertare: non ergo contra aduersarium veniunt,
vt integri, & inexceptabiles admittendi; & præsertim cùm agatur de pœnâ sine defensionis opportunitate statim infligendâ.