*
DIco secundò. Aliquando Indi redigi
in perpetuam seruitutem tutâ conscientiâ possunt. Sic citati.
num. 100. & probatur: Quia Indis potest iustum bellum inferri,
& ita etiam possunt occidi, si id ratio iustæ defensionis admittat: ergo & serui fieri, seruitute
cum morte commutatâ, quæ est communi consensu probata doctrina. Tale autem bellum &
esse potest, & iam multis retro annis experimur
In Chilensibus iustificata.
in regno Chilensi, vbi durum satis à stirpe genus, infidum, refractarium, quod neque huma|
na neque diuina fides in rationabili contineat officio; id quod nunc maximè, generali rebellione, non sine ingenti concussione animi comprobatum. His post expectatam diu reductionem, & oblata pacis fœdera, nec quidquam eorum obtentum, indicta est seruitus Regiâ sanctione, de quâ Dom. Solorzanus
Lib. 3.
citato.
Cap. 8.
num. 8.
& seqq. & in Politicâ
pag. 70. &
licèt nonnullis neque conueniens, neque iusta
visa fuerit: post rebellionem tamen dictam audiui eos aliter sentientes. Pro iustitiâ autem,
pręterpræter communem rationem, & Doctorum auctoritatem, sic generaliter decernentium, irrefragabile suppetit argumentum, ex eo desumptum,
quod omnes, si non speculatiuè, practicè tamen
amplectimur, dum mancipia Æthiopica & emimus & vendimus, hæc absque vllo conscientiæ
remorsu seruorum iure tractamus: Atqui in illis minor seruitutis apparet titulus, vt videri potest apud P. Molinam
Disput. 34.
& seqq. & P.
Thomam Sancium
Tomo 1
Consiliorum Lib. 1.
Cap.
1.
Dub. 4. Dom. Solorzanum
Tomo 1.
Lib. 3.
Cap.
8.
num. 108.
& seqq. & in Politica
pag. 69. §.
Porque. & alios, de quo & nos
Titulo 9.
à num. 180.
calamo fusiori. Ergo circa Clientes non est in
quo hærere debeamus, cùm belli titulus manifestus sit, & ab omnibus admissus, vt benè ostendit P. Sancius
suprà num. 1.
& Dub. 3.
num. 5.
Pro quo & Cardinalis Lugo
Tomo 1.
de Iustitia.
Disput. 6.
num. 11.